Bibla

 

Matthaeus 16

Studimi

   

1 Et accesserunt ad eum pharisæi et sadducæi tentantes : et rogaverunt eum ut signum de cælo ostenderet eis.

2 At ille respondens, ait illis : Facto vespere dicitis : Serenum erit, rubicundum est enim cælum.

3 Et mane : Hodie tempestas, rutilat enim triste cælum.

4 Faciem ergo cæli dijudicare nostis : signa autem temporum non potestis scire ? Generatio mala et adultera signum quærit : et signum non dabitur ei, nisi signum Jonæ prophetæ. Et relictis illis, abiit.

5 Et cum venissent discipuli ejus trans fretum, obliti sunt panes accipere.

6 Qui dixit illis : Intuemini, et cavete a fermento pharisæorum et sadducæorum.

7 At illi cogitabant intra se dicentes : Quia panes non accepimus.

8 Sciens autem Jesus, dixit : Quid cogitatis intra vos modicæ fidei, quia panes non habetis ?

9 Nondum intelligitis, neque recordamini quinque panum in quinque millia hominum, et quot cophinos sumpsistis ?

10 neque septem panum in quatuor millia hominum, et quot sportas sumpsistis ?

11 Quare non intelligitis, quia non de pane dixi vobis : Cavete a fermento pharisæorum et sadducæorum ?

12 Tunc intellexerunt quia non dixerit cavendum a fermento panum, sed a doctrina pharisæorum et sadducæorum.

13 Venit autem Jesus in partes Cæsareæ Philippi : et interrogabat discipulos suos, dicens : Quem dicunt homines esse Filium hominis ?

14 At illi dixerunt : Alii Joannem Baptistam, alii autem Eliam, alii vero Jeremiam, aut unum ex prophetis.

15 Dicit illis Jesus : Vos autem, quem me esse dicitis ?

16 Respondens Simon Petrus dixit : Tu es Christus, Filius Dei vivi.

17 Respondens autem Jesus, dixit ei : Beatus es Simon Bar Jona : quia caro et sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus, qui in cælis est.

18 Et ego dico tibi, quia tu es Petrus, et super hanc petram ædificabo Ecclesiam meam, et portæ inferi non prævalebunt adversus eam.

19 Et tibi dabo claves regni cælorum. Et quodcumque ligaveris super terram, erit ligatum et in cælis : et quodcumque solveris super terram, erit solutum et in cælis.

20 Tunc præcepit discipulis suis ut nemini dicerent quia ipse esset Jesus Christus.

21 Exinde cœpit Jesus ostendere discipulis suis, quia oporteret eum ire Jerosolymam, et multa pati a senioribus, et scribis, et principibus sacerdotum, et occidi, et tertia die resurgere.

22 Et assumens eum Petrus, cœpit increpare illum dicens : Absit a te, Domine : non erit tibi hoc.

23 Qui conversus, dixit Petro : Vade post me Satana, scandalum es mihi : quia non sapis ea quæ Dei sunt, sed ea quæ hominum.

24 Tunc Jesus dixit discipulis suis : Si quis vult post me venire, abneget semetipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me.

25 Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet eam : qui autem perdiderit animam suam propter me, inveniet eam.

26 Quid enim prodest homini, si mundum universum lucretur, animæ vero suæ detrimentum patiatur ? aut quam dabit homo commutationem pro anima sua ?

27 Filius enim hominis venturus est in gloria Patris sui cum angelis suis : et tunc reddet unicuique secundum opera ejus.

28 Amen dico vobis, sunt quidam de hic stantibus, qui non gustabunt mortem, donec videant Filium hominis venientem in regno suo.

   

Nga veprat e Swedenborg

 

Apocalypsis Revelata #916

Studioni këtë pasazh

  
/ 962  
  

916. (Vers. 21.) "Et duodecim portae duodecim margaritae, et unaquaevis portarum erat ex una margarita," significat quod agnitio et cognitio Domini omnes cognitiones veri et boni, quae ex Verbo sunt, conjungat in unum, et introducat in Ecclesiam. - Per "duodecim portas" significantur cognitiones veri et boni in summa, per quas homo introducitur in Ecclesiam (899, 900); per "duodecim margaritas" etiam significantur cognitiones veri et boni in summa (727); inde erat quod "portae" fuerint "margaritae:" quod "unaquaevis portarum esset ex una margarita," est quia omnes cognitiones veri et boni, quae per "portas" et per "margaritas" significantur, se referunt ad unam cognitionem, quae est continens illarum, quae una cognitio est cognitio Domini. Dicitur una cognitio, tametsi plures sunt quae unam illam cognitionem faciunt; cognitio enim Domini est universalis omnium doctrinae et inde omnium Ecclesiae; ex illa trahunt omnia cultus suam vitam et animam, nam Dominus est Omne in omnibus Caeli et Ecclesiae, et inde in omnibus cultus. Quod agnitio et cognitio Domini omnes cognitiones veri et boni ex Verbo conjungat in unum, est quia nexus est omnium veritatum spiritualium, et si velitis credere, est nexus illarum sicut nexus omnium membrorum, viscerum et organorum corporis; quare sicut anima continet omnia illa in ordine et nexu, ita ut non aliter sentiantur quam unum, similiter Dominus continet apud hominem omnes veritates spirituales. Quod Dominus sit ipsa Porta, per quam ingrediendum est in Ecclesiam et inde Caelum, docet Ipse apud Johannem:

"Ego sum Janua; per Me si quis introiverit, salvabitur," (10:9);

et quod agnitio et cognitio Ipsius sit Ipsa margarita, intelligitur per haec Domini verba apud Matthaeum:

"Simile est Regnum Caelorum homini negotiatori quaerenti pulchras Margaritas, qui cum invenisset unam pretiosam Margaritam, abiit et vendidit omnia quae habuit, et emit eam," (13:45-46);

"una pretiosa margarita" est agnitio et cognitio Domini.

  
/ 962