Bibla

 

Joshue 16

Studimi

   

1 Cecidit quoque sors filiorum Joseph ab Jordane contra Jericho et aquas ejus ab oriente : solitudo quæ ascendit de Jericho ad montem Bethel :

2 et egreditur de Bethel Luza : transitque terminum Archi, Ataroth :

3 et descendit ad occidentem juxta terminum Jephleti, usque ad terminos Beth-horon inferioris, et Gazer : finiunturque regiones ejus mari magno :

4 possederuntque filii Joseph Manasses et Ephraim.

5 Et factus est terminus filiorum Ephraim per cognationes suas : et possessio eorum contra orientem Ataroth Addar usque Beth-horon superiorem.

6 Egrediunturque confinia in mare : Machmethath vero aquilonem respicit, et circuit terminos contra orientem in Thanathselo : et pertransit ab oriente Janoë.

7 Descenditque de Janoë in Ataroth et Naaratha : et pervenit in Jericho, egrediturque ad Jordanem.

8 De Taphua pertransit contra mare in vallem arundineti, suntque egressus ejus in mare salsissimum. Hæc est possessio tribus filiorum Ephraim per familias suas.

9 Urbesque separatæ sunt filiis Ephraim in medio possessionis filiorum Manasse, et villæ earum.

10 Et non interfecerunt filii Ephraim Chananæum, qui habitabat in Gazer : habitavitque Chananæus in medio Ephraim usque in diem hanc tributarius.

   

Nga veprat e Swedenborg

 

Arcana Coelestia #4816

Studioni këtë pasazh

  
/ 10837  
  

4816. ‘Et declinavit ad virum Adullamitam’: quod significet ad falsum, constat a significatione ‘declinare’ quod sit in perversum abire; declinare enim, sicut descendere, praedicatur de elongatione a bono ad malum et a vero ad falsum; a significatione ‘viri’ quod sit intelligens, et in sensu abstracto verum, quia genuinum intellectuale est ex veris, de qua n. 265, 749, 1007, 3134, 3309, at in opposito sensu non intelligens, proinde falsum; hoc falsum repraesentatur per ‘Adullamitam’, Adullam enim erat in termino hereditatis Jehudae, Jos. 15:35, et inde significabat verum quod a bono, ut quoque apud Micham, Adhuc heredem tibi adducam, habitatrix Mareshah, usque ad Adullam veniet gloria Israelis, 1:15;

sed quia pleraque in Verbo etiam oppositum sensum habent, ita etiam Adullam, et significat falsum quod a malo; quod pleraque etiam oppositum sensum habeant, est quia antequam terra Canaan facta est hereditas filiis Jacobi, possessa est a gentibus per quas significabantur falsa et mala; et quoque postea quando filii Jacobi in contrarium iverunt; terrae enim induunt repraesentationem gentium et populorum qui ibi sunt, secundum quale eorum.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.