Bibla

 

Hoschea 13

Studimi

   

1 Loquente Ephraim, horror invasit Israël ; et deliquit in Baal, et mortuus est.

2 Et nunc addiderunt ad peccandum ; feceruntque sibi conflatile de argento suo quasi similitudinem idolorum : factura artificum totum est : his ipsi dicunt : Immolate homines, vitulos adorantes.

3 Idcirco erunt quasi nubes matutina, et sicut ros matutinus præteriens ; sicut pulvis turbine raptus ex area, et sicut fumus de fumario.

4 Ego autem Dominus Deus tuus, ex terra Ægypti ; et Deum absque me nescies, et salvator non est præter me.

5 Ego cognovi te in deserto, in terra solitudinis.

6 Juxta pascua sua adimpleti sunt et saturati sunt ; et levaverunt cor suum, et obliti sunt mei.

7 Et ego ero eis quasi leæna, sicut pardus in via Assyriorum.

8 Occurram eis quasi ursa raptis catulis, et dirumpam interiora jecoris eorum, et consumam eos ibi quasi leo : bestia agri scindet eos.

9 Perditio tua, Israël : tantummodo in me auxilium tuum.

10 Ubi est rex tuus ? maxime nunc salvet te in omnibus urbibus tuis ; et judices tui, de quibus dixisti : Da mihi regem et principes.

11 Dabo tibi regem in furore meo, et auferam in indignatione mea.

12 Colligata est iniquitas Ephraim ; absconditum peccatum ejus.

13 Dolores parturientis venient ei : ipse filius non sapiens : nunc enim non stabit in contritione filiorum.

14 De manu mortis liberabo eos ; de morte redimam eos. Ero mors tua, o mors ! morsus tuus ero, inferne ! consolatio abscondita est ab oculis meis.

15 Quia ipse inter fratres dividet : adducet urentem ventum Dominus de deserto ascendentem, et siccabit venas ejus, et desolabit fontem ejus : et ipse diripiet thesaurum omnis vasis desiderabilis.

   

Nga veprat e Swedenborg

 

Arcana Coelestia #7828

Studioni këtë pasazh

  
/ 10837  
  

7828. ‘Primus hic vobis mensibus anni’: quod significet principium a quo status omnes sequentes in aeternum, constat ex significatione ‘primus esse’, cum de mensibus anni ac in sensu interno de statibus vitae dicitur, quod sit principium; ex significatione ‘mensium’ quod sint status, 1 de qua mox supra n. 7827; et ex significatione ‘anni’ quod sit periodus vitae a principio ad finem, de qua n. 2906; hic quia de illis dicitur qui ab Ecclesia spirituali in altera vita, quorum periodus vitae principium habet sed non finem, per ‘annum’ significatur periodus vitae a principio in aeternum, quod 2 annus etiam id sit, videatur n. 2906 fin. Quod hic mensis factus sit caput mensium et primus omnium, est quia per illum significatur principium liberationis illorum qui ab Ecclesia spirituali, et qui eo usque in statu captivitatis fuerunt, quia detenti in terra inferiore, et ibi infestati a malis qui per ‘Pharaonem et Aegyptios’ repraesentantur; quod status illorum primus cum liberati principalis omnium esset, et quod principium a quo omnes 3 sequentes in aeternum, est quia illi qui ibi fuerunt liberati sunt per Adventum Domini in mundum, et quod absque Domini Adventu in mundum nullatenus potuerint salvari; et quod tunc liberati sint cum Dominus resurrexit; inde patet quod ille status, nempe cum liberati, fuerit illis principalis omnium statuum; similiter etiam 4 postea omnibus illi qui ab Ecclesia spirituali, qui nequaquam salvari 5 potuissent nisi Dominus in mundum venerit ac Humanum Suum glorificaverit, hoc est, Divinum fecerit; quod illi qui ab Ecclesia spirituali ante Adventum Domini in terra inferiore fuerint detenti, et quod a Domino liberati et salvati, videatur n. 6854, 6914; et in genere quod qui ab Ecclesia spirituali salvati sint per Adventum Domini, n. 2661, 2716, 6372, 7035, 7091 fin. ; quare in sensu supremo per illa verba significatur quod glorificatio 6 et resurrectio Domini quoad Humanum Suum sit unde omnis salvatio.

Fusnotat:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. etiam annus sit aeternum

3. status sequentes

4. hodie

5. possent

6. The Manuscript deletes et resurrectio Domini and inserts Humani Domini, et resurrectio Ipsius, sit a quo.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.