Bibla

 

Genesis 26

Studimi

   

1 Orta autem fame super terram post eam sterilitatem, quæ acciderat in diebus Abraham, abiit Isaac ad Abimelech regem Palæstinorum in Gerara.

2 Apparuitque ei Dominus, et ait : Ne descendas in Ægyptum, sed quiesce in terra quam dixero tibi,

3 et peregrinare in ea : eroque tecum, et benedicam tibi : tibi enim et semini tuo dabo universas regiones has, complens juramentum quod spopondi Abraham patri tuo.

4 Et multiplicabo semen tuum sicut stellas cæli : daboque posteris tuis universas regiones has : et benedicentur in semine tuo omnes gentes terræ,

5 eo quod obedierit Abraham voci meæ, et custodierit præcepta et mandata mea, et cæremonias legesque servaverit.

6 Mansit itaque Isaac in Geraris.

7 Qui cum interrogaretur a viris loci illius super uxore sua, respondit : Soror mea est : timuerat enim confiteri quod sibi esset sociata conjugio, reputans ne forte interficerent eum propter illius pulchritudinem.

8 Cumque pertransissent dies plurimi, et ibidem moraretur, prospiciens Abimelech rex Palæstinorum per fenestram, vidit eum jocantem cum Rebecca uxore sua.

9 Et accersito eo, ait : Perspicuum est quod uxor tua sit : cur mentitus es eam sororem tuam esse ? Respondit : Timui ne morerer propter eam.

10 Dixitque Abimelech : Quare imposuisti nobis ? potuit coire quispiam de populo cum uxore tua, et induxeras super nos grande peccatum. Præcepitque omni populo, dicens :

11 Qui tetigerit hominis hujus uxorem, morte morietur.

12 Sevit autem Isaac in terra illa, et invenit in ipso anno centuplum : benedixitque ei Dominus.

13 Et locupletatus est homo, et ibat proficiens atque succrescens, donec magnus vehementer effectus est :

14 habuit quoque possessiones ovium et armentorum, et familiæ plurimum. Ob hoc invidentes ei Palæstini,

15 omnes puteos, quos foderant servi patris illius Abraham, illo tempore obstruxerunt, implentes humo :

16 in tantum, ut ipse Abimelech diceret ad Isaac : Recede a nobis, quoniam potentior nobis factus es valde.

17 Et ille discedens, ut veniret ad torrentem Geraræ, habitaretque ibi,

18 rursum fodit alios puteos, quos foderant servi patris sui Abraham, et quos, illo mortuo, olim obstruxerant Philisthiim : appellavitque eos eisdem nominibus quibus ante pater vocaverat.

19 Foderuntque in torrente, et repererunt aquam vivam.

20 Sed et ibi jurgium fuit pastorum Geraræ adversus pastores Isaac, dicentium : Nostra est aqua, quam ob rem nomen putei ex eo, quod acciderat, vocavit Calumniam.

21 Foderunt autem et alium : et pro illo quoque rixati sunt, appellavitque eum Inimicitias.

22 Profectus inde fodit alium puteum, pro quo non contenderunt : itaque vocavit nomen ejus Latitudo, dicens : Nunc dilatavit nos Dominus, et fecit crescere super terram.

23 Ascendit autem ex illo loco in Bersabee,

24 ubi apparuit ei Dominus in ipsa nocte, dicens : Ego sum Deus Abraham patris tui : noli timere, quia ego tecum sum : benedicam tibi, et multiplicabo semen tuum propter servum meum Abraham.

25 Itaque ædificavit ibi altare : et invocato nomine Domini, extendit tabernaculum, præcepitque servis suis ut foderunt puteum.

26 Ad quem locum cum venissent de Geraris Abimelech, et Ochozath amicus illius, et Phico, dux militum,

27 locutus est eis Isaac : Quid venistis ad me, hominem quem odistis, et expulistis a vobis ?

28 Qui responderunt : Vidimus tecum esse Dominum, et idcirco nos diximus : Sit juramentum inter nos, et ineamus fœdus,

29 ut non facias nobis quidquam mali, sicut et nos nihil tuorum attigimus, nec fecimus quod te læderet : sed cum pace dimisimus auctum benedictione Domini.

30 Fecit ergo eis convivium, et post cibum et potum

31 surgentes mane, juraverunt sibi mutuo : dimisitque eos Isaac pacifice in locum suum.

32 Ecce autem venerunt in ipso die servi Isaac annuntiantes ei de puteo, quem foderant, atque dicentes : Invenimus aquam.

33 Unde appellavit eum Abundantiam : et nomen urbi impositum est Bersabee, usque in præsentem diem.

34 Esau vero quadragenarius duxit uxores, Judith filiam Beeri Hethæi, et Basemath filiam Elon ejusdem loci :

35 quæ ambæ offenderant animum Isaac et Rebeccæ.

   

Nga veprat e Swedenborg

 

Arcana Coelestia #3357

Studioni këtë pasazh

  
/ 10837  
  

3357. CAPUT XXVI

1. Et fuit fames in terra, praeter famem priorem quae fuit in diebus Abrahami; et ivit Jishak ad Abimelechum regem Philistaeorum, Gerarem.

2. Et apparuit ad illum JEHOVAH, et dixit, Ne descendas Aegyptum, reside in terra quam dico ad te.

3. Peregrinare in terra hac, et ero cum te, et benedicam tibi, quia tibi et semini tuo dabo omnes terras has, et erigam juramentum quod juravi Abrahamo patri tuo.

4. Et multiplicari faciam semen tuum, sicut stellas caelorum, et dabo semini tuo omnes terras has; et benedicentur in semine tuo omnes gentes terrae.

5. Propterea quod auscultavit Abraham voci Meae, et observavit observanda Mea, praecepta Mea, statuta Mea, et leges Meas.

6. Et habitabat Jishak in Gerar.

7. Et interrogaverunt viri loci ad mulierem ejus; et dixit, Soror mea illa, quia timuit dicere, Mulier mea; forte occidant me viri loci propter Rebeccam, quia bona aspectu illa.

8. Et factum, quia prolongabantur ei ibi dies, et prospexit Abimelech rex Philistaeorum trans fenestram, et vidit, et ecce Jishak ridens cum Rebecca muliere sua.

9. Et vocabat Abimelech Jishakum, et dixit, Atqui ecce mulier tua illa, et quomodo dixisti, Soror mea illa? et dixit ad illum Jishak, Quia dixi, Forte moriar propter illam.

10. Et dixit Abimelech, Quid hoc fecisti nobis? ut parum cubaret unus populi cum muliere tua, et adduxisses super nos reatum.

11. Et praecepit Abimelech omni populo, dicendo, Tangens virum illum et mulierem ejus, moriendo morietur.

12. Et seminavit Jishak in terra illa, et invenit in anno illo centum mensuras; et benedixit ei JEHOVAH.

13. Et crevit vir, et ivit eundo et crescendo, usque ut magnus factus valde.

14. Et fuit ei acquisitio gregis, et acquisitio armenti, et servitium multum; et invidebant ei Philistaei.

15. Et omnes puteos, quos foderunt servi patris ejus, in diebus Abrahami patris ejus, obturabant illos Philistaei, et impleverunt illos pulvere.

16. Et dixit Abimelech ad Jishakum, Vade a cum nobis, quia praevales prae nobis valde.

17. Et ivit abinde Jishak, et castrametatus est in valle Geraris, et habitabat ibi.

18. Et redibat Jishak, et refodit puteos aquarum, quos foderunt in diebus Abrahami patris ejus, et obturabant illos Philistaei post mortem Abrahami; et vocavit illis nomina, secundum nomina, quae vocavit illis pater ejus.

19. Et foderunt servi Jishaki in valle, et invenerunt ibi puteum aquarum vivarum.

20. Et rixati sunt pastores Geraris cum pastoribus Jishaki, dicendo, Nobis aquae; et vocavit nomen putei Esek, quia contenderunt cum eo.

21. Et foderunt puteum alium, et rixati etiam super illo, et vocavit nomen illius Sitnah.

22. Et transtulit exinde, et fodit puteum alium, et non rixati super illo, et vocavit nomen ejus Rehoboth, et dixit, Quia nunc dilatari facit Jehovah nos, et fructificabimur in terra.

23. Et ascendit exinde Beershebam.

24. Et apparuit ad eum JEHOVAH in nocte illa, et dixit, Ego DEUS Abrahami patris tui, ne timeas, quia cum te Ego, et benedicam tibi, et multiplicari faciam semen tuum, propter Abrahamum servum Meum.

25. Et aedificabat ibi altare, et invocavit nomen Jehovae, et tetendit ibi tentorium suum; et perfoderunt ibi servi Jishaki puteum.

26. Et Abimelech ivit ad illum e Gerar, et Ahuzzath socius illius, et Phichol dux exercitus illius.

27. Et dixit ad illos Jishak, Quapropter venistis ad me, et vos odistis me, et misistis me a vobis?

28. Et dixerunt, Videndo vidimus, quod fuit JEHOVAH cum te, et diximus, Sit quaeso sacramentum inter nos, inter nos et inter te, et excidamus foedus cum te.

29. Si facias cum nobis malum, quemadmodum non tetigimus te, et quemadmodum fecimus cum te tantummodo bonum, et misimus te in pace; tu nunc benedictus JEHOVAE.

30. Et fecit illis convivium, et ederunt et biberunt.

31. Et mane surrexerunt in matutino, et juraverunt vir fratri suo; et misit eos Jishak, et iverunt a cum illo in pace.

32. Et fuit in die illo, et venerunt servi Jishaki, et indicaverunt ei super causas putei quem foderunt; et dixerunt ei, Invenimus aquas.

33. Et vocavit eum Shiba, propterea nomen urbis Beersheba usque ad diem hunc.

34. Et fuit Esau filius quadraginta annorum, et accepit mulierem Jehudith, filiam Beeri Hittaei, et Basemath filiam Elonis Hittaei.

35. Et fuerunt amaritudo spiritus Jishako et Rebeccae.

CONTENTA Agitur in hoc capite in sensu interno, de 1 veri apparentiis triplicis gradus, quomodo illae vero Divino adjunctae sunt, ut vera et eorum doctrinalia reciperentur, et Ecclesia existeret.

Fusnotat:

1. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.