Bibla

 

Genesis 20

Studimi

   

1 Profectus inde Abraham in terram australem, habitavit inter Cades et Sur : et peregrinatus est in Geraris.

2 Dixitque de Sara uxore suo : Soror mea est. Misit ergo Abimelech rex Geraræ, et tulit eam.

3 Venit autem Deus ad Abimelech per somnium nocte, et ait illi : En morieris propter mulierem quam tulisti : habet enim virum.

4 Abimelech vero non tetigerat eam, et ait : Domine, num gentem ignorantem et justam interficies ?

5 nonne ipse dixit mihi : Soror mea est : et ipsa ait : Frater meus est ? In simplictate cordis mei, et munditia manuum mearum feci hoc.

6 Dixitque ad eum Deus : Et ego scio quod simplici corde feceris : et ideo custodivi te ne peccares in me, et non dimisi ut tangeres eam.

7 Nunc ergo redde viro suo uxorem, quia propheta est : et orabit pro te, et vives : si autem nolueris reddere, scito quod morte morieris tu, et omnia quæ tua sunt.

8 Statimque de nocte consurgens Abimelech, vocavit omnes servos suos : et locutus est universa verba hæc in auribus eorum, timueruntque omnes viri valde.

9 Vocavit autem Abimelech etiam Abraham, et dixit ei : Quid fecisti nobis ? quid peccavimus in te, quia induxisti super me et super regnum meum peccatum grande ? quæ non debuisti facere, fecisti nobis.

10 Rursumque expostulans, ait : Quid vidisti, ut hoc faceres ?

11 Respondit Abraham : Cogitavi mecum, dicens : Forsitan non est timor Dei in loco isto : et interficient me propter uxorem meam :

12 alias autem et vere soror mea est, filia patris mei, et non filia matris meæ, et duxi eam in uxorem.

13 Postquam autem eduxit me Deus de domo patris mei, dixi ad eam : Hanc misericordiam facies mecum : in omni loco, ad quem ingrediemur, dices quod frater tuus sim.

14 Tulit igitur Abimelech oves et boves, et servos et ancillas, et dedit Abraham : reddiditque illi Saram uxorem suam,

15 et ait : Terra coram vobis est, ubicumque tibi placuerit habita.

16 Saræ autem dixit : Ecce mille argenteos dedi fratri tuo, hoc erit tibi in velamen oculorum ad omnes qui tecum sunt, et quocumque perrexeris : mementoque te deprehensam.

17 Orante autem Abraham, sanavit Deus Abimelech et uxorem, ancillasque ejus, et pepererunt :

18 concluserat enim Dominus omnem vulvam domus Abimelech propter Saram uxorem Abrahæ.

   

Nga veprat e Swedenborg

 

Arcana Coelestia #2814

Studioni këtë pasazh

  
/ 10837  
  

2814. ‘Et posuit illum super altari, desuper ligna’: quod significet in Humano Divino, cui justitia, constat ex significatione ‘altaris’ quod sit Divinum Humanum Domini, de qua mox supra, n. 2811; et ex significatione ‘lignorum holocausti’ quod sint meritum justitiae, de qua n. 2784, 2798, 2812. Verum Divinum in Humano Divino Domini quod tentationes subiit, de quo actum, non est Ipsum Divinum Verum, hoc enim est supra omnem tentationem; sed est 1 verum rationale quale est angelis, consistens in apparentiis veri, et est quod vocatur ‘Filius hominis’ sed ante glorificationem; Divinum autem Verum in Divino Humano Domini glorificato, est supra apparentias, nec usquam ad aliquem intellectum, minus ad captum hominis, ne quidem ad angelorum, venire potest, ita nusquam ad aliquid tentationis; apparet in caelis ut lux quae a Domino. De Divino hoc Vero, seu Filio hominis glorificato, ita apud Johannem, Dixit Jesus, Nunc glorificatus est Filius hominis, et Deus glorificatus est in Ipso; si Deus glorificatus est in Ipso, etiam Deus glorificabit Ipsum in Se Ipso, et statim glorificabit Ipsum, 13:31, 32.

Ut distincta idea arcanissimi hujus habeatur, 2 licet Verum apud Dominum quod tentari potuit, et quod subiit tentationes, appellare Verum Divinum in Humano Divino Domini, at Verum quod non tentari potuit, seu aliquam tentationem subire, quia glorificatum: appellare Divinum Verum in Divino Humano Domini; ut quoque in antecedentibus passim est observatum.

Fusnotat:

1. The Manuscript has verum Rationalis

2. This clause was first written licet Humanum Domini et verum quod tentari potuit et quod subiit tentationes, appellare Humanum Divinum et Verum Divinum, at HumanumDominiet Verum, quod non tentari potuit seu aliquam tentationem subire, quia glorificatum, appellare Divinum Humanum et Divinum Verum. By deletions and interpolations it becomes as above.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.