From Swedenborg's Works

 

Vera Christiana Religio #583

Study this Passage

  
/ 853  
  

583. Quod Regeneratio fiat ad instar sicut homo concipitur, gestatur in utero, nascitur, et educatur.

Apud hominem est perpetua correspondentia inter illa quae naturaliter fiunt, et quae spiritualiter, seu quae fiunt corpore, et quae spiritu; causa est, quia homo natus est spiritualis quoad animam, et induitur naturali quod facit ejus materiale Corpus; quare cum hoc deponitur, anima ejus induta spirituali corpore, in Mundum, in quo omnia spiritualia sunt, venit, et ibi consociatur sui similibus. Nunc quia Spirituale corpus formandum est in materiali corpore, ac formatur per vera et bona, quae influunt a Domino per spiritualem Mundum, ac recipiuntur ab homine intus in talibus ejus quae sunt e naturali Mundo, quae vocantur civilia et moralia, patet qualiter formatio ejus fit; et quia, ut dictum, est perpetua correspondentia apud hominem inter illa quae naturaliter fiunt et quae spiritualiter, consequitur quod sit sicut conceptio, gestatio in utero, partus et educatio. Ex illa causa est, quod in Verbo per Nativitates naturales intelligantur Nativitates spirituales, quae sunt boni et veri, nam quicquid in sensu literae Verbi, qui est naturalis, exstat, involvit et significat spirituale: quod in omnibus et singulis sensus literae Verbi sit Sensus spiritualis, in Capite de SCRIPTURA SACRA, plene ostensum est.

[2] Quod Nativitates naturales in Verbo nominatae involvant Nativitates spirituales, manifeste constat ex his ibi, "Concepimus, parturivimus, quasi peperimus, salutes non fecimus, Esaias 26:18. 1 A coram Domino parturit 2 terra, Psalmus 114:7. Num parturivit terra die uno, num Ego frangam et non generem, et generari faciam, et concluserim, 3 Esaias 66:7-9. 4 Parturit Sin, et non 5 erit ad perrumpendum, Ezechiel 30:16. 6 Dolores parturientis venient Ephraimo, ille filius non sapiens, quia tempus non stat in utero filiorum," Hoschea 13:12-13; pariter alibi multoties. Quoniam naturales generationes significant spirituales in Verbo, et hae sunt a Domino, inde Ipse vocatur Formator et Eductor ab utero, quod patet ex his, "Jehovah Factor tuus, et Formator ab utero, Esaias 44:2. Eductor meus ab utero, Psalmus 22:10. 7 Super Te impositus sum ab utero, e visceribus matris meae Tu eductor meus, Psalmus 71:6. Attendite ad Me, portati ab utero, lati a vulva," Esaias 46:3 praeter alibi. Inde est quod Dominus dicatur Pater, ut Esaias 9:5, 8 63:16, Johannes 10:30; 14:8-9; et quod illi, qui in bonis et veris sunt ab Ipso, dicantur filii et nati a Deo, et inter se fratres, Matthaeus 23:8 [9], tum quod Ecclesia dicatur Mater, Hoschea 2:2, 5; 9 Ezechiel 16:45.

Footnotes:

1. Prima editio: 16.
2. Sic prima editio, sed parturis alibi.
3. et concluserim ubi in prima editione et non concluserim.
4. Prima editio: 10.
5. Sic textus Latinus, hic et alibi, sed No apud Biblia Hebraica, Schmidt, et al.
6. Prima editio: 30:15, 16.
7. Sic Schmidt et Biblia Hebraica, sed 22:9 apud Biblia Anglica.

8. Sic Schmidt et Biblia Hebraica, sed 9:6 apud Biblia Anglica.

9. Sic Schmidt et Biblia Anglica, sed 2:4, 7 apud Biblia Hebraica.

  
/ 853  
  

The Bible

 

Matthaeus 23

Study

   

1 Tunc Jesus locutus est ad turbas, et ad discipulos suos,

2 dicens : Super cathedram Moysi sederunt scribæ et pharisæi.

3 Omnia ergo quæcumque dixerint vobis, servate, et facite : secundum opera vero eorum nolite facere : dicunt enim, et non faciunt.

4 Alligant enim onera gravia, et importabilia, et imponunt in humeros hominum : digito autem suo nolunt ea movere.

5 Omnia vero opera sua faciunt ut videantur ab hominibus : dilatant enim phylacteria sua, et magnificant fimbrias.

6 Amant autem primos recubitus in cœnis, et primas cathedras in synagogis,

7 et salutationes in foro, et vocari ab hominibus Rabbi.

8 Vos autem nolite vocari Rabbi : unus est enim magister vester, omnes autem vos fratres estis.

9 Et patrem nolite vocare vobis super terram : unus est enim pater vester qui in cælis est.

10 Nec vocemini magistri : quia magister vester unus est, Christus.

11 Qui major est vestrum, erit minister vester.

12 Qui autem se exaltaverit, humiliabitur : et qui se humiliaverit, exaltabitur.

13 autem vobis scribæ et pharisæi hypocritæ, quia clauditis regnum cælorum ante homines ! vos enim non intratis, nec introëuntes sinitis intrare.

14 vobis scribæ et pharisæi hypocritæ, quia comeditis domos viduarum, orationes longas orantes ! propter hoc amplius accipietis judicium.

15 vobis scribæ et pharisæi hypocritæ, quia circuitis mare, et aridam, ut faciatis unum proselytum, et cum fuerit factus, facitis eum filium gehennæ duplo quam vos.

16 vobis duces cæci, qui dicitis : Quicumque juraverit per templum, nihil est : qui autem juraverit in auro templo, debet.

17 Stulti et cæci : quid enim majus est ? aurum, an templum, quod sanctificat aurum ?

18 Et quicumque juraverit in altari, nihil est : quicumque autem juraverit in dono, quod est super illud, debet.

19 Cæci : quid enim majus est, donum, an altare, quod sanctificat donum ?

20 Qui ergo jurat in altari, jurat in eo, et in omnibus quæ super illud sunt.

21 Et quicumque juraverit in templo, jurat in illo, et in eo qui habitat in ipso :

22 et qui jurat in cælo, jurat in throno Dei, et in eo qui sedet super eum.

23 vobis scribæ et pharisæi hypocritæ, qui decimatis mentham, et anethum, et cyminum, et reliquistis quæ graviora sunt legis, judicium, et misericordiam, et fidem ! hæc oportuit facere, et illa non omittere.

24 Duces cæci, excolantes culicem, camelum autem glutientes.

25 vobis scribæ et pharisæi hypocritæ, quia mundatis quod deforis est calicis et paropsidis ; intus autem pleni estis rapina et immunditia !

26 Pharisæe cæce, munda prius quod intus est calicis, et paropsidis, ut fiat id, quod deforis est, mundum.

27 vobis scribæ et pharisæi hypocritæ, quia similes estis sepulchris dealbatis, quæ a foris parent hominibus speciosa, intus vero pleni sunt ossibus mortuorum, et omni spurcitia !

28 Sic et vos a foris quidem paretis hominibus justi : intus autem pleni estis hypocrisi et iniquitate.

29 vobis scribæ et pharisæi hypocritæ, qui ædificatis sepulchra prophetarum, et ornatis monumenta justorum,

30 et dicitis : Si fuissemus in diebus patrum nostrorum, non essemus socii eorum in sanguine prophetarum !

31 itaque testimonio estis vobismetipsis, quia filii estis eorum, qui prophetas occiderunt.

32 Et vos implete mensuram patrum vestrorum.

33 Serpentes genimina viperarum, quomodo fugietis a judicio gehennæ ?

34 Ideo ecce ego mitto ad vos prophetas, et sapientes, et scribas, et ex illis occidetis, et crucifigetis, et ex eis flagellabitis in synagogis vestris, et persequemini de civitate in civitatem :

35 ut veniat super vos omnis sanguis justus, qui effusus est super terram, a sanguine Abel justi usque ad sanguinem Zachariæ, filii Barachiæ, quem occidistis inter templum et altare.

36 Amen dico vobis, venient hæc omnia super generationem istam.

37 Jerusalem, Jerusalem, quæ occidis prophetas, et lapidas eos, qui ad te missi sunt, quoties volui congregare filios tuos, quemadmodum gallina congregat pullos suos sub alas, et noluisti ?

38 Ecce relinquetur vobis domus vestra deserta.

39 Dico enim vobis, non me videbitis amodo, donec dicatis : Benedictus, qui venit in nomine Domini.