From Swedenborg's Works

 

Summaria Expositio Doctrinae Novae Ecclesiae, Quae per Novam Hierosolymam in Apocalypsi Intelligitur #94

Study this Passage

  
/ 120  
  

94. Magnum Arcanum, cur nisi Nova Ecclesia instauratur a Domino, nulla caro salvari possit, est hoc; quod quamdiu Draco cum sua turba, in Mundo Spirituum, in quem e Caelo dejectus est, commoratur, tamdiu non possit aliquod Divinum Verum unitum Divino Bono, a Domino pertransire ad homines telluris, quin annihiletur aut pervertatur, unde non salvatio; hocce est quod intelligitur in Apocalypsi per hoc; Et Draco projectus est in terram, ac Angeli ejus cum illo projecti sunt: vae habitantibus terram et mare, quia descendit Diabolus ad illos habens iram magnam; et persequutus est Mulierem, quae peperit filium, Cap. 12 [12:9, 12-13]: at postquam Draco projectus est in Infernum, Cap. 20, tunc Johannes vidit Caelum novum et Terram novam, et vidit Novam sanctam Hierosolymam descendentem a Deo e Caelo, Apocalypsis 21:1-2. seq: Quid Draco, et quinam Dracones sunt, videatur supra. n. 87. 1

Footnotes:

1. 87 pro 47.

  
/ 120  
  

The Bible

 

Apocalypsis 12:12-13

Study

      

12 Propterea lætamini cæli, et qui habitatis in eis. terræ, et mari, quia descendit diabolus ad vos habens iram magnam, sciens quod modicum tempus habet.

13 Et postquam vidit draco quod projectus esset in terram, persecutus est mulierem, quæ peperit masculum :