From Swedenborg's Works

 

Summaria Expositio Doctrinae Novae Ecclesiae, Quae per Novam Hierosolymam in Apocalypsi Intelligitur #83

Study this Passage

  
/ 120  
  

83. BREVIS ANALYSIS.

Apud Danielem leguntur haec "In visione vidi Arietem, cui duo cornua alta, sed altius ascendens posterius; et quod cornu feriret versus Occidentem, Septentrionem, et Meridiem, et Magnum se faceret. Dein vidi Hircum venientem ab Occidente super facies totius terrae, cui erat cornu inter Oculos; et quod cucurrerit ad Arietem cum furore roboris sui, et fregerit duo cornua ejus, et projecerit eum in terram, et conculcaverit eum: at quod fractum sit cornu magnum Hirci, et loco ejus ascenderint quatuor cornua; et quod ex uno eorum exiret cornu exiguum, quod crevit valde versus Meridiem, versus Ortum et versus Decus; et usque ad Exercitum Caelorum, et dejecit in terram de Exercitu, et de Stellis, et conculcavit ea: imo extulit se ad Principem exercitus, et ab Eo sublatum est Juge, et projectum Habitaculum sanctuarii Ejus, quia projecit Veritatem in terram. Et audivi unum Sanctum, dicentem, quousque Visio haec, Juge et Praevaricatio vastans, ut detur Sancti et Excercitus conculcatio; et dixit, usque ad vesperam mane, tunc justificabitur Sanctum," Cap.8:2-14. Quod Visio illa praedicat status Ecclesiae futuros, patet manifeste; nam dicitur quod a Principe exercitus sublatum sit Juge, projectum Habitaculum sanctuarii Ejus, et quod Hircus projecerit Veritatem in terram: tum quod Sanctus dixerit, quo usque Visio haec, ut detur Sancti et exercitus conculcatio; et quod hoc esset ad vesperam mane, quando justificabitur Sanctum; per Vesperam mane enim intelligitur finis Ecclesiae Veteris(?) quando Nova.

  
/ 120  
  

The Bible

 

Daniel 8:2-14

Study

      

2 vidi in visione mea, cum essem in Susis castro, quod est in Ælam regione : vidi autem in visione esse me super portam Ulai.

3 Et levavi oculus meos, et vidi : et ecce aries unus stabat ante paludem, habens cornua excelsa, et unum excelsius altero atque succrescens. Postea

4 vidi arietem cornibus ventilantem contra occidentem, et contra aquilonem, et contra meridiem, et omnes bestiæ non poterant resistere ei, neque liberari de manu ejus : fecitque secundum voluntatem suam, et magnificatus est.

5 Et ego intelligebam : ecce autem hircus caprarum veniebat ab occidente super faciem totius terræ, et non tangebat terram : porro hircus habebat cornu insigne inter oculos suos.

6 Et venit usque ad arietem illum cornutum, quem videram stantem ante portam, et cucurrit ad eum in impetu fortitudinis suæ.

7 Cumque appropinquasset prope arietem, efferatus est in eum, et percussit arietem : et comminuit duo cornua ejus, et non poterat aries resistere ei : cumque eum misisset in terram, conculcavit, et nemo quibat liberare arietem de manu ejus.

8 Hircus autem caprarum magnus factus est nimis : cumque crevisset, fractum est cornu magnum, et orta sunt quatuor cornua subter illud per quatuor ventos cæli.

9 De uno autem ex eis egressum est cornu unum modicum : et factum est grande contra meridiem, et contra orientem, et contra fortitudinem.

10 Et magnificatum est usque ad fortitudinem cæli : et dejecit de fortitudine, et de stellis, et conculcavit eas.

11 Et usque ad principem fortitudinis magnificatum est : et ab eo tulit juge sacrificium, et dejecit locum sanctificationis ejus.

12 Robur autem datum est ei contra juge sacrificium propter peccata : et prosternetur veritas in terra, et faciet, et prosperabitur.

13 Et audivi unum de sanctis loquentem : et dixit unus sanctus alteri nescio cui loquenti : Usquequo visio, et juge sacrificium, et peccatum desolationis quæ facta est : et sanctuarium, et fortitudo conculcabitur ?

14 Et dixit ei : Usque ad vesperam et mane, dies duo millia trecenti : et mundabitur sanctuarium.