From Swedenborg's Works

 

Summaria Expositio Doctrinae Novae Ecclesiae, Quae per Novam Hierosolymam in Apocalypsi Intelligitur #75

Study this Passage

  
/ 120  
  

75. BREVIS ANALYSIS.

Quod successivae declinationes et corruptiones Ecclesiae Christianae in 1 Cap. XXIV, apud Matthaeum a Domino praedictae et descriptae sint, videatur supra, n. 73; et postquam ibi loquutus est de futuris Pseudoprophetis 2 et de Abominatione Desolationis per illas, Vers. 11, 15 dicit, Erit tunc Afflictio magna, qualis non fuit ab initio Mundi usque nunc, nec fiet, Vers. 21. inde patet, quod per Afflictionem magnam, sicut etiam passim in Verbo alibi, intelligatur infestatio veri a falsis, usque dum non aliquid genuini veri e Verbo deprompti, quod non falsificatum et sic consummatum est, supersit. Hoc effectum est, quia Ecclesiae Unitatem Dei in Trinitate, ac Trinitatem Ipsius in Unitate non agnoverunt in una Persona, sed in Tribus, ac inde fundaverunt Ecclesiam in Mente super idea trium Deorum, et in Ore super confessione unius Dei; sic etenim separaverunt se a Domino, tandem eo usque, ut nullam ideam Divinitatis in Humana Ipsius Natura residuam habuerint, videatur APOCALYPSIS REVELATA 294, cum tamen Dominus quoad Humanum suum est Ipsum Divinum Verum, et ipsa Divina Lux, ut in Verbo suo plene docet; inde est tanta afflictio hodie: quod haec principaliter inducta sit per Doctrinam Justificationis et Imputationis media sola fide illarum, in sequentibus videbitur.

Footnotes:

1. in pro in in.

2. Pseudoprophetis pro Pseudoprophetiis.

  
/ 120  
  

From Swedenborg's Works

 

Summaria Expositio Doctrinae Novae Ecclesiae, Quae per Novam Hierosolymam in Apocalypsi Intelligitur #73

Study this Passage

  
/ 120  
  

73. Quod apud Matthaeum in Cap. 24: apud Marcum in Cap. 13, et apud Lucam in Cap. Luca 21, ubi similia, non describatur Templi et Hierosolymae destructio, sed quod praedicantur successivae mutationes status Ecclesiae Christianae in suo ordine usque ad ultimum ejus, quando finis, videbitur in ipso Opere, ubi illa Capita erunt explicata: ac interea ex his apud illos Evangelistas "Tunc apparebit signum Filii hominis, et tunc plangent omnes Tribus terrae; et videbunt Filium hominis venientem in nubibus Caeli cum virtute et gloria: ac mittet Angelos suos cum tubae voce magna, et congregabunt electos Ipsius a terminis caelorum usque ad terminos illorum," Matthaeus 24:30-31. Marcus 13:26-27. Luca 21:27; quod haec non visa nec audita sint Hierosolymae cum destruebatur, et quod haec hodie credantur futura tempore Ultimi Judicii, notum est. Similia leguntur etiam in Apocalypsi, in qua a principio ad finem solum de ultimo Statu Ecclesiae agitur, ibi haec "Ecce Jesus Christus venit in nubibus, et plangent super Ipsum omnes Tribus terrae," Cap. 1:5, 7. quae in APOCALYPSI REVELATA 24-28, verbotenus explicata videantur; et quid Tribus terrae, et illarum planctus significant, n. 27, 348, 349.

  
/ 120