From Swedenborg's Works

 

Summaria Expositio Doctrinae Novae Ecclesiae, Quae per Novam Hierosolymam in Apocalypsi Intelligitur #57

Study this Passage

  
/ 120  
  

57. Praevideo quod hodie permulti paradoxis fidei istius impraegnati, dicturi sint, quomodo possunt Theologica percipi intellectu, suntne Spiritualia quae transcendunt; aperi itaque si potes mysterium Redemptionis et Justificationis, ut ratio id videat, et acquiescat: Hoc ergo aperietur ita; Quis non scit, quod Deus unus sit, et non praeter Ipsum alius, et quod Deus sit Ipse Amor et Ipsa Sapientia, seu quod sit Ipsum Bonum et Ipsum Verum; et quod Ipse ille Deus quoad Divinum Verum, quod est Verbum, descenderit et assumserit Humanum ad removendum Inferna, et sic damnationem ab homine; et quod hoc peregerit per pugnas, et per victorias super diabolum, hoc est, super omnia inferna, quae tunc infestabant ac spiritualiter occidebant omnem hominem venientem in Mundum; et quod postea glorificaverit Humanum suum, per quod in Illo univerit Divinum Verum Divino Bono, et sic rediverit ad Patrem ex Quo exivit; his perceptis intelligitur hoc apud Johannem "Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum; et Verbum caro factum est," Cap. 1:1, 14. Et quoque hoc apud Eundem. "Exivi a Patre, et veni in. Mundum, et iterum relinquo Mundum, et vado ad Patrum," Cap. 16:28. [29] Ex his etiam patet, quod absque Adventu Domini in Mundum, nullus mortalium salvari potuerit, et quod salventur qui credunt in Ipsum, et bene vivunt. Haec facies fidei apparet coram visu per Verbum illustrato in die, et est facies fidei Novae Ecclesiae: Vide FIDEM NOVI CAELI ET NOVAE ECCLESIAE IN FORMA UNIVERSALI, ET IN FORMA PARTICULARI, infra n: 116, 117.

  
/ 120  
  

From Swedenborg's Works

 

Summaria Expositio Doctrinae Novae Ecclesiae, Quae per Novam Hierosolymam in Apocalypsi Intelligitur #117

Study this Passage

  
/ 120  
  

117. FIDES NOVI CAELI ET NOVAE ECCLESIA IN PARTICULARI FORMA, haec est. Quod Jehovah Deus sit Ipse Amor et Ipsa Sapientia, seu quod sit Ipsum Bonum et Ipsum Verum, et quod Ipse quoad Divinum Verum, quod est Verbum, et quod fuit Deus apud Deum, descenderit et assumserit Humanum, propter finem ut in ordinem redigeret omnia quae in Caelo, et omnia quae in Inferno, et omnia quae in Ecclesia erant; quoniam tunc potentia Diaboli, hoc est, Inferni, valuit super potentiam Caeli, et in Terris potentia mali super potentiam boni, et inde totalis damnatio ante fores stetit et imminuit: hanc futuram Damnationem Jehovah Deus per Humanum suum, quod erat Divinum Verum, sustulit, et sic Angelos et Homines redemit; ac postea in suo Humano univit Divinum Verum Divino Bono, et sic rediit in suum Divinum, in Quo ab aeterno fuit, una cum glorificato Humano. Haec intelliguntur per hoc apud Johannem: "Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum; et Verbum Caro factum est," 1 Cap. 1:1, 14; et per hoc apud Eundem "Exivi a Patre, et veni in Mundum, iterum relinquo Mundum, et vado ad Patrem," Cap. 16:28. Ex his patet, quod absque Adventu Domini in Mundum, nullus salvari potuerit. Simile est hodie, quare nisi Dominus iterum in Mundum veniat in Divino Vero, quod est Verbum, nec quisquam potest salvari.

Particularia fidei a parte hominis sunt. I. Quod Deus sit unus, in Quo est Divina Trinitas, et quod Ille sit Dominus Deus Salvator Jesus Christus. II. Quod Fides Salvifica sit credere in Ipsum. III. Quod fugienda sint mala, quia sunt diaboli et a diabolo. IV. Quod facienda sint bona, quia sunt Dei et a Deo. V. Et quod haec facienda sint ab homine ut ab ipso, at quod credendum sit, quod sint a Domino apud illum et per illum. Duo priora sunt Fidei, duo posteriora sunt Charitatis; et quintum est Conjunctionis charitatis et fidei, ita Domini et hominis. Consule etiam de his supra n. 44.

Footnotes:

1. est pro esl.

  
/ 120