From Swedenborg's Works

 

Summaria Expositio Doctrinae Novae Ecclesiae, Quae per Novam Hierosolymam in Apocalypsi Intelligitur #23

Study this Passage

  
/ 120  
  

23. Synodus Tridentina de Fide justificante tradit haec "Perpetuus Ecclesiae Catholicae consensus fuit, quod Fides sit humanae salutis initium, fundamentum et radix omnis justificationis, sine qua impossibile est placere Deo, et ad filiorum ejus consortium venire," videatur supra n. 5 (a). Tum quod Fides sit ex auditu Verbi Dei, n. 4 (c). Quod autem Romano-Catholica illa Synodus conjunxerit fidem et charitatem, seu fidem et bona opera, ex adductis supra n. 4, 5, 7, 8. plene videri potest. Quod autem Ecclesiae Reformatae ab Antesignanis suis separaverint illa declarando salvificum in fide, et non simul in charitate seu operibus, propter finem ut a Romano-Catholicis quoad ipsa essentialia Ecclesiae, quae sunt Fides et Charitas, divellerentur, ab ipsis Antesignanis supra nominatis aliquoties audivi ut et quod separationem illam constabiliverint per haec." Quod nemo possit bonum, quod confert ad salutem, ex se facere; nec possit implere legem;" tum ne per illa meritum hominis intret fidem. Quod ex his principiis et propter illum finem, excluserint bona charitatis a fide 1 et sic etiam a salute, constat, ex allatis e FORMULA CONCORDIAE supra n. 12; inter quae haec sunt "Quod Fides non justificet, quatenus a Charitate, ut Pontificii 2 loquuntur, formata est, n. 12. (b). Quod rejicienda sit positio, quod bona Opera sint necessaria ad salutem propter plures causas, et quoque quia acceptantur a Papistis ad malam causam fulciendam, n. 12. (h). Quod merito rejiciendum sit Tridentinae Synodi decretum, quod bona opera salutem et fidem conservent et retineant," n. 12. (n); praeter plura ibi. Quod tamen usque Reformati conjungant fidem et charitatem in unum salvificum simul, cum sola differentia qualitatis operum, in Lemmate subsequente videbitur.

Footnotes:

1. a fide pro fide a.

2. Pontificii pro Pontificli.

  
/ 120  
  

From Swedenborg's Works

 

Summaria Expositio Doctrinae Novae Ecclesiae, Quae per Novam Hierosolymam in Apocalypsi Intelligitur #4

Study this Passage

  
/ 120  
  

4. DE JUSTIFICATIONE.

(a) Quod Caelestis Pater, Pater misericordiarum, Christum Jesum, Filium suum, cum venit beata plenitudo temporis, ad homines miserit, ut et ad Judaeos, qui sub lege erant, et ad Gentes, quae non sectabantur justitiam, [ut] justitiam apprehenderent, atque omnes adoptionem filiorum reciperent. Hunc proposuit Deus Propitiatorem per fidem in sanguine Ipsius pro peccatis, non solum pro nostris, sed etiam pro totius Mundi, Sess. VI: Cap. 2.

(b) Non tamen omnes mortis Ipsius beneficium recipiunt, sed ii duntaxat, quibus Meritum passionis Ipsius communicatur; ita nisi in Christo renascantur, nusquam justificarentur, Sess. VI: Cap. 3.

(c) Quod Justificationis principium a Dei per Christum Jesum praeveniente gratia, hoc est, ab ejus vocatione sumendum sit, Sess. VI: Cap. 5.

(d) Quod homines disponantur ad justitiam, dum excitati Divina gratia, fidem ex auditu concipientes, libere moventur in Deum, credentes vera esse, quae Divinitus revelata et promissa sunt; atque illud imprimis, a Deo justificari impium per gratiam Ejus, per Redemptionem, quae est [in] Christo Jesu, et dum peccatores se intelligentes a Divinae justitiae timore, quo utiliter concutiuntur, in spem eriguntur, fidentes Deum sibi propter Christum propitium fore, Sess. VI: Cap. 6.

(e) Quod hanc dispositionem et praeparationem Justificatio ipsa consequatur, quae non est sola peccatorum remissio, sed et sanctificatio et renovatio interioris hominis per susceptionem gratiae et donorum, unde homo ex injusto fit justus, et ex inimico amicus, ut sit haeres secundum spem vitae aeternae, Sess. VI: Cap. 7.

(f) Justificationis Causa finalis est gloria Dei et Christi, ac vita aeterna. Causa efficiens est Deus, qui gratuito abluit et sanctificat. Causa meritoria est Dilectissimus Unigenitus Dei Dominus noster Jesus Christus, qui cum essemus inimici, propter nimiam Charitatem, qua dilexit nos, sua sanctissima passione in ligno crucis, nobis justificationem meruit, et pro nobis Deo Patri satisfecit. Causa instrumentalis est Sacramentum baptismi, quod est sacramentum fidei, sine qua nulli usquam contigit justificatio. Causa formalis unica est justitia Dei, non qua ipse justus est, sed qua nos justos facit, qua videlicet ab eo donati, renovamur spiritu mentis nostrae; et non modo reputamur justi, sed vere justi nominamur et sumus, quisque secundum suam mensuram, quam Spiritus Sanctus partitur singulis prout vult, Sess. VI: Cap. 7. 2.

(g) Quod Justificatio sit translatio ab eo statu, in quo homo nascitur filius primi Adae, in statum gratiae, et adoptionem filiorum Dei per Secundum Adam Salvatorem nostrum Jesum Christum, Sess. VI: Cap. 4.

  
/ 120