From Swedenborg's Works

 

Summaria Expositio Doctrinae Novae Ecclesiae, Quae per Novam Hierosolymam in Apocalypsi Intelligitur #23

Study this Passage

  
/ 120  
  

23. Synodus Tridentina de Fide justificante tradit haec "Perpetuus Ecclesiae Catholicae consensus fuit, quod Fides sit humanae salutis initium, fundamentum et radix omnis justificationis, sine qua impossibile est placere Deo, et ad filiorum ejus consortium venire," videatur supra n. 5 (a). Tum quod Fides sit ex auditu Verbi Dei, n. 4 (c). Quod autem Romano-Catholica illa Synodus conjunxerit fidem et charitatem, seu fidem et bona opera, ex adductis supra n. 4, 5, 7, 8. plene videri potest. Quod autem Ecclesiae Reformatae ab Antesignanis suis separaverint illa declarando salvificum in fide, et non simul in charitate seu operibus, propter finem ut a Romano-Catholicis quoad ipsa essentialia Ecclesiae, quae sunt Fides et Charitas, divellerentur, ab ipsis Antesignanis supra nominatis aliquoties audivi ut et quod separationem illam constabiliverint per haec." Quod nemo possit bonum, quod confert ad salutem, ex se facere; nec possit implere legem;" tum ne per illa meritum hominis intret fidem. Quod ex his principiis et propter illum finem, excluserint bona charitatis a fide 1 et sic etiam a salute, constat, ex allatis e FORMULA CONCORDIAE supra n. 12; inter quae haec sunt "Quod Fides non justificet, quatenus a Charitate, ut Pontificii 2 loquuntur, formata est, n. 12. (b). Quod rejicienda sit positio, quod bona Opera sint necessaria ad salutem propter plures causas, et quoque quia acceptantur a Papistis ad malam causam fulciendam, n. 12. (h). Quod merito rejiciendum sit Tridentinae Synodi decretum, quod bona opera salutem et fidem conservent et retineant," n. 12. (n); praeter plura ibi. Quod tamen usque Reformati conjungant fidem et charitatem in unum salvificum simul, cum sola differentia qualitatis operum, in Lemmate subsequente videbitur.

Footnotes:

1. a fide pro fide a.

2. Pontificii pro Pontificli.

  
/ 120  
  

From Swedenborg's Works

 

Summaria Expositio Doctrinae Novae Ecclesiae, Quae per Novam Hierosolymam in Apocalypsi Intelligitur #12

Study this Passage

  
/ 120  
  

12. DE JUSTIFICATIONE PER FIDEM ABSQUE OPERIBUS LEGIS, PARTICULARIA EX FORMULA CONCORDIAE.

(a) Quod fides imputetur ad justitiam sine operibus, propter Meritum Christi quod fides apprehendit, p. 78, 79, 80, 584, 689.

(b) Quod charitas Fidem, quae justificat, sequatur, sed quod Fides non justificet, quatenus a charitate, ut Pontificii loquuntur, formata est, p. 81, 89, 94, 117, 688, 691, App. 169.

(c) Quod non praecedens contritio, nec sequens renovatio et sanctificatio, neque bona opera tunc, ad negotium justitiae fidei pertineant, p. 688, 689.

(d) Quod stultum sit somniare, quod Opera Secundae Tabulae Decalogi coram Deo justificent, per illam enim agimus cum hominibus, non proprie cum Deo, et in justificatione agendum est cum Deo, et placanda ejus ira, p. 102.

(e) Si quis credit se ideo consequi remissionem peccatorum quia charitatem habet, afficit contumelia Christum, quia est fiducia propriae justitiae impia et inanis, p. 87, 89.

(f) Quod bona Opera prorsus excludenda sint, dum de justificatione et vita aeterna agitur, p. 589.

(g) Quod bona opera non sint necessaria ut causa meritoria salutis, et quod actum justificationis non ingrediantur, p. 589, 590, 702, 704. App. p. 173.

(h) Quod rejicienda sit positio, quod bona opera necessaria sint ad Salutem, quia hoc eripit consolationem Evangelii, occasionem praebet dubitationi de Dei gratia, affert opinionem de propria justitia, et quia acceptantur a Papistis ad malam causam fulciendam, p. 704.

(i) Rejicitur et damnatur phrasis, quod bona opera necessaria sint ad salutem, p. 591.

(k) Quod Phrases de bonis Operibus ad salutem necessariis non docendae et defendendae sint, sed potius ab Ecclesiis falsae explodendae et rejiciendae, p. 705.

(l) Quod Opera, quae non a vera fide proficiscuntur, revera coram Deo sint peccata, hoc est, peccatis contaminata, quoniam mala arbor non potest bonos fructus ferre. p. 700.

(m) Quod fides et salus non conserventur nec retineantur per bona opera, quia sunt modo testimonia, quod Spiritus Sanctus praesens sit, et in nobis habitet, p. 590, 705. App. 174.

(n) Quod merito rejiciendum sit Tridentinae Synodi decretum, quod bona opera salutem conservent, aut quod apprehensa fidei justitia, aut ipsa fides per nostra opera vel toto vel saltem in parte retineatur et conservetur, p. 707.

  
/ 120