From Swedenborg's Works

 

Experientiae Spirituales #684

  
/ 6110  
  

684. De praestantia facultatum animae seu spiritus, prae facultatibus ejus, dum vixit in corpore

Praeter facultates praestantes, quas anima post solutionem a corpore adipiscitur 1 , de quibus prius, passim [400, 433, 662], etiam id est, quod sensum 2 idearum seu sensum rei percipiant multo pleniorem, et quidem per repraesentationes imaginativas, quae non satis describi possunt, quales sint, sunt quasi formatae idea 3 certis et diversis modis, sic ut illico videant sensum, seu visus ejus, sicut formatus apparet, ita sensum rerum pleniorem accipiunt, quod fieri nequit in vita corporis.

Footnotes:

1. The Manuscript has adipisitur

2. in J.F.I. Tafel's edition sensa

3. in J.F.I. Tafel's edition et Manuscript ideo

  
/ 6110  
  

From Swedenborg's Works

 

Experientiae Spirituales #400

Study this Passage

  
/ 6110  
  

400. Quod animae mortuorum multas facultates post mortem corporis accipiant, prae iis dum in corpore vivunt

Animae mortuorum, sive pauco tempore post mortem corporis sive multo, antequam consociantur spiritibus, sunt admodum hebetes, et fere nihil sciunt, ut primum vero associantur pluribus, vim ingenii adipiscuntur, non solum acumen quod habuerunt in corpore, sed dum similibus adsociati certo modo, ut servire possint pro subjecti concentrationum, tunc acuitur ingenium, qualecunque, ii tantum, ut 1 multo acutiores sint quam in vita corporis accedit quod tunc non ex memoria particularium, quae ii vita corporis eos abstrahit, sed simul a quodam instincti agant; ita etiam percipiunt quasi interius et plenius sensum sermonum, quia abstractus est animus a corpore et ejus objectis; ita ut vix tantum penetrare queat perceptio ii corpore; praeterea, possunt loqui cum homine ejus. idiomate, ubicunque natus erat; similiter in possessionem venit omnium istorum quae in memoria hominis sunt, adeo ut videatur is esse homo, proinde etiam [possidere] ejus; intelligendi facultatem, sed cum differentia, quod suam vitam, hoc est, sui amoris seu cupiditatis vitam retineat quod facit, ut diversimode sentiat; sed usque orbantur ii spiritus ista vita, dum per eos homines ducuntur; facillime etiam varios status induunt, sicut status innumeros vigilia et somni, praeter plures. 1747, die 25 Dec.

Footnotes:

1. This is how it appears in J.F.I. Tafel's edition; the Manuscript has et

  
/ 6110