From Swedenborg's Works

 

Experientiae Spirituales #501

Study this Passage

  
/ 6110  
  

501. Quod dejectus e coelo draco cum stellis, versus infernum et quid ibi molitur [cf. Apoc. XII: 4, 9]

501. Quod dejectus e coelo draco, cum caeteris qui ejus socii fuerant, vide prius [417, 466, 487], nempe e summo coelo, et quidem inferius paene sub cauda, seu membris generationis, ibi nunc habitant, cum iis, quos seduxerunt, qui sibi putant in veteri Hierosolyma ire, inque luto ejus, ac inde superire continuo affectant, sed non possunt; tentationes eorum percepi 1 , sed usque manent in inferioribus, ac inde moliuntur continue contra coelestia, et quidem per blasphemias continuas, quae diriguntur versus provinciam, ubi sunt ii qui 2 correspondent coelestibus, proinde contra infima hominis, ubi sedes ejus anterior et posterior, quod per totam noctem sensi, sed absque ullo effectu, tametsi, ut mihi dicebatur, essent continuae blasphemiae; id moliuntur, quia 3 dum in altis erant, tentabant phantasiis suis in ipsa coelestia intrare. 1748, die 21 Jan.

Footnotes:

1. This is how it appears in J.F.I. Tafel's edition; the Manuscript has percipi forte pro percipi [possunt]

2. The Manuscript has quae

3. nisi legendum quia

  
/ 6110  
  

From Swedenborg's Works

 

Experientiae Spirituales #487

Study this Passage

  
/ 6110  
  

487. De dracone, qui sedem sumsit 1 sibi, in vertice seu in zenith coeli

Qui in alto sedet, supra caput, in zenith [vide 461-464, 466-467], ex phantasia sua, is aliquoties admonitus, ne accusaret fideles, et persequeretur eos, sed usque perstiterat, a multis retro saeculis 1 , et pervertit innumeros, talis est, ut 2 dum in terrore, se humiliet, et spondeat poenitentiam, seque submittat, sed usque non perstat, est subdolus, ex corde, et quia tanto tempore exercuit dolos suos, neutiquam potest desistere, utcunque ei gratia praestatur; ostensa ei sunt supplicia et cruciatus aliorum, ac toties exhorrescit, et ad suas formulas seu expressiones fugit, et de gratia supplicat, sed usque redit ad semet, sic ut nulla ejus sit spes; supplicia, quae ei ostensa sunt, tria scio, nempe quod aliquo momento dolorem passus sicut parturientis, seu intestinum, ex quo maximopere condoluit, et voluit sibi vertere in meritum; postea missus ad stagnum, ut vocatur, ut ibi immergeretur, tenebatur 3 per horas, sed inde liberatus; hodie in locum damnatorum quendam missus, ut spectaret oculis suis quid meruit, prae iis, qui ibi sunt, exhorruit, et vix quarta parte minuti passus crudeles ictus, inde liberatus; nunc horret, et iterum supplicat, sed qui ex terrore supplicat, non potest audiri, solum qui ex corde. 1748, die 17 Jan. Ejus machinationes et dolos enumerare, non sufficiunt volumina.

Footnotes:

1. = sumpsit

1. This is how it appears in J.F.I. Tafel's edition; the Manuscript has saeculi

2. The Manuscript has ut ut

3. The Manuscript has sed tenebatur

  
/ 6110