From Swedenborg's Works

 

Experientiae Spirituales #4791

Study this Passage

  
/ 6110  
  

4791. De illis qui ab Ecclesia Moraviana

Illi, ut supra dictum est, apparebant, ut prius [4785], dextrum, paululum, in plano plantae pedis; inter se vivunt, sed tentati sunt a diabolo restiterunt primum, sed dein succubuerunt cum illo in persequendo me, ubi lectio ac studium Verbi, unum agebant tunc, quia tales, divisi sunt, quidam eorum adducti sub plantam pedis dein dextrum intromissi in cameram longam: explorati sunt qua fide essent compertum quod agnoscant Dominum non ut Deum sed ut hominem sic adorent Illum quod ament illum quia salvat eos prae aliis, nam credunt, quod alii salvari non possunt, quam qui fidem habent amant Illum, ita quod omnes reliqui in universo condemnati sint, quos vocant mortuos, hoc secum ferunt in alteram vitam; credunt etiam quod bonum opus in genere vita boni nihil faciat, sed solum fides veri amor in Dominum ut hominem; quare etiam separant bonum a vero; tum quoque credunt, quod Verbum veteris Testamenti abrogatum sit quoque explicant sinistre omnia illa loca in Novo Testamento ubi agitur de bonis operibus, nam credunt quod nemo possit bonum opus facere, nisi credat mereri per illa: praeterea credunt, quod cum amant Dominum ut hominem, possint facere quicquid obvenit lubitum, etiam fallere alios extra suam congregationem, scortari tametsi maritati similia, nam credunt quod hoc nihil damnet, quia sunt in Domino.

  
/ 6110  
  

From Swedenborg's Works

 

Experientiae Spirituales #4785

Study this Passage

  
/ 6110  
  

4785. De congregatione Moraviana

Audivi spiritus loquentes cum illis qui ab Ecclesia Moraviana, et aperuerunt tunc quoad partem arcana suae religionis,

1) de Domino, quod agnoscant Ipsum ut hominem, qui missus a Deo, ut per passionem crucis salvaret genus humanum:

2) per id etiam quod impleret legem, et sic abstineret a peccatis;

3) inde a patre pro filio agnitus, et dictus filius Dei,

4) fides apud illos est confidentia in Ipsum, fortroende 1 , non ut in Deum sed ut erga hominem, inde illis aliquod simile amoris erga illum, nam non amant Ipsum ut Deum sed ut homo hominem optimum.

5) In altera vita retinent eandem fidem, et quidam illam confidentiam pro illo ut homine, et tunc datur quibusdam loqui cum angelo quodam, qui missus a Domino, cum illo loquuntur de salvatione, sed eo modo ut oret Patrem ut recipiantur in coelum, sed angelus illis respondet, quod sicut homo non possit, sed sicut Deus quare non conceditur illis, tandem sciunt quod causa sit quia de Domino habent ideam hominis et non Dei,

6) dicunt etiam quod ei potestas sit in coelo et in terra, propter obedientiam in mundo, non autem super coelum et super terram.

7) Quia non agnoscunt Dominum ut Deum sed ut hominem, in communi sermone vocant illum agnum, et per id intelligunt innocentem.

8) De charitate nihil faciunt, et parum de pietate, sed omnia ponunt in confidentia illa, seu fortroende, quam vocant fidem.

9) Cum illis dictum est, quod Dominus in Verbo dicat quod unum sit cum Patre [Joh. X: 30], respondent quod id intelligatur sicut amicus, [sic] per amicitiam, alii dicunt per amorem.

10) Cum illis dictum, quod Dominus dicat quod natus sit a Patre ab aeterno [Joh. I: 1, 18, 18], et quod rediret ad Patrem ubi prius [Joh. XVII: 5], ad hoc respondere non possunt, illis tunc dictum quod nasci a Deo ab aeterno est esse Deus, et quod aliter a Deo ab aeterno non potuerit nasci, ad haec non volebant respondere, quia cogitabant hoc arcanum arcanorum eorum esse, quod est tale, quod nasci significet renasci, et ab aeterno quod praevisum.

11) Intimum suum dogma de Domino non volunt propalare,quia sic referrentur inter Socinianos, qui non in Christianismo tolerandi.

Footnotes:

1. = fiducia, confidentia (vox suecica)

  
/ 6110