From Swedenborg's Works

 

Experientiae Spirituales #4714

  
/ 6110  
  

4714. Forcipes ignis ferrei, quinam ita apparent, rotatio quid et carbonarium

Quidam, de quo supra in priori pagina [4708], qui lignum sub ulna portabat latrocinabatur, eductus est ex inferno loquutus est cum alio similiter se gessit sicut bonus, justus rectus, illi spatiabantur simul, tunc obviam venit quidam qui inculpavit illum quod deceperit hoc sub specie honesti boni quod dilapidatus sit illa quae mutuo acceperat, tunc visus est quasi circumrotari in medio circumrotationis sicut carbo paene ignitus tunc non visus, sed mox apparebat dixit quod terrefactus sit a quodam qui illum increpaverat minatus sit quod excanduerit, carbo in medio paene ignitus fuit excandescentia ejus interna circumrotatio sicut rota fuit justum honestum apparens: postea visus est sicut forceps ferreus, quo accipiunt carbones igneos sic conjectus in infernum; narratum quod sub specie honesti fefellerit quod potuerit omnes ibi fallere.

  
/ 6110  
  

From Swedenborg's Works

 

Experientiae Spirituales #4708

  
/ 6110  
  

4708. De bono latrocinante et seducente, ac de lucis angelis, qui non in vestitu nuptiali

Quidam in vita corporis notus apparuit, qui in coelo cum illis qui intelligentes erant, qui ex illis potuit percipere perquam accurate quae apud alios, eorum indole et genio, et quoque manifestare, quod etiam fecit, putavi quod esset angelus, sed quod esset diabolus, postea expertum. Erat quidam qui erravit, et tunc apparuit quidam facie bona in qua nihil mali et falsi apparebat, cum tenui trabe sub sinistra ulna, qui viso errante aggrediebatur illum, et statim irruebat, et latrocinari voluit, adimebat etiam ensem in vagina adhaerente alicui vesti, quod defendi non potuit, manifestatum tunc quod esset ille, qui in coelo, et examinatus est postea, et detectum, quod non in bono interiori esset, sic ut apparuisset unicuique bonus, justus, rectus et verus, cum tamen sub hoc latro esset, et compertum est quod in vita fefellerit sub tali specie, tum quod adulteria pro nihilo aestimaverit, et spurca egerit, pariter quod non crediderit aliquem Deum, ita nec fuisset ex aliqua religione; haec omnia ostensa sunt coram angelis, et postea quod haberet connexionem cum angelis in coelo, per bonum exterius apud se, et quod sic teneri potuerit in coelo; sciebat etiam vera fidei, sed ex memoria: tunc projectus est versus latus dextrum supra Gehennam, et postea aliunde, ita in infernum; dictum quod tales sint omnium pessimi quia possunt paene fallere angelos interiores; quod etiam apparuit ex eo quod cum ejectus est, tunc angeli, a quibus influxus in bonum ejus, inciperent lamentari, quod vir bonus ejiceretur et conjiceretur in infernum.

  
/ 6110