From Swedenborg's Works

 

Experientiae Spirituales #445

  
/ 6110  
  

445. Spiritus quales sunt ex plagis et situ quoque judicana

Ut prius observatum [439], qui a sinistris sunt, plurimum sunt infelices quidem secundum plagam versus sinistrum, qui dextram sunt beati, praeterea, qui circa hominem a tergo sunt [vide 557], sunt, qui corpori ejus imperare volunt, et putant se esse hominem, quare sic quoque adhaerescunt homini, cum alluunt; ii qui corpora esse volunt, ii quoque qui hominem post mortem torquent, a tergo adhaerent, nec discedunt, antequam detexerit, quid quaesitum; qui vero antrorsum sub pectore, et qui agunt respirationem subthoracicam sunt qui se patiuntur agi. Qui super caput stant, sunt partim qui docent, tum qui dociles sunt. 1748, d. 4 Jan.

  
/ 6110  
  

From Swedenborg's Works

 

Experientiae Spirituales #439

Study this Passage

  
/ 6110  
  

439. Quod incredibilis sit malitia eorum, qui hodie in alteram vitam ingrediuntur Quid 1 sinistra ex dextra

Per plures dies permissum erat iis, qui non ante plures annos mortui in vitam alteram ingressi, dolos et machinamenta sua, contra ea quae vera et bona sunt, exercere 2 , ea pervertendo, et per plurimas alias machinationes, quas nusquam possum describere, subjecta habent, se mutuo instigant, concentrant malitias, quae incredibiles sunt, ex quibus satis constare potest, quod hodie vastata sit fides. 1748, 2 Jan. Tota sphaera inferior seu spirituum venientium e terra fere talis est, ut quando vox demissa sit de coelo, pervertatur, et vix percipi queat qualis sit. Quae intus latent in homine, et emta 3 per exercitia, haec prodit in introitu ad alteram vitam quando admittuntur inter spiritus, qui mihi a sinistro latere 4 repraesentati sunt, antrorsum versus dimidiam faciem; qui ad dextram, ii sunt probi, quod observandum, nam omnes quotcunque a sinistra sunt perversi et perversores, tam diris modis, ut nusquam aliquis homo in mundo id credere possit, sunt modo radix 5 mali, quae agunt, quorum est instinctus, sed tetrior est eorum qui aliqua rationis luce pollere sibi videntur. Turba infernalis haec destituetur lumine naturae.

Footnotes:

1. This is how it appears in J.F.I. Tafel's edition; the Manuscript has Quad' ut apparet

2. The Manuscript has excercere

3. in J.F.I. Tafel's edition aucta

4. The Manuscript has laterre

5. nisi legeris radice vel radics

  
/ 6110