From Swedenborg's Works

 

Experientiae Spirituales #399

  
/ 6110  
  

399. Quod mali spiritus permissive queant inducere fere quemcunque sensum, quasi coelestem, cum tamen mentitus sit et externus

Hodie in vigilia noctis pessimi spiritus 1 , qui destruere conati sunt coelestia, inducebant mihi sensum delicatum, qui aemularetur sensum delitiarum coelestium, tum etiam sensum delitii conjugialis, usque ut vix differentia discerneretur, sed admonitus didici quod ea omnia ficta ac mentita essent; id enim ex voluptate eorum coelestia destruendi suis modis capiebant, et transferebant in me, ut prius videas [379], ita homo nusquam discernere potest inter diabolica coelestia, nisi ex Deo Messia, proinde nisi per fidem in Deum Messiam. 1747, d. 25 Dec.

Footnotes:

1. The Manuscript has a pessimis spiritibus

  
/ 6110  
  

From Swedenborg's Works

 

Experientiae Spirituales #25

  
/ 6110  
  

25. Quod sapientia sit, spectare et tendere ad fines, qui sunt Regni Domini, ita quod Dominus sit Solus Sapientia, n. 25.

Quod fines illuc tendentes sint indefiniti, sibi mutuo subordinati, n. 25. [Finis = Regnum]

Quod Sapientia sit spectare et tendere ad fines, qui sunt Regni Domini, ita quod Dominus Solus Sapientia, n. 25. [Dominus = Sapientia]

[ad Sapientia:] Vide finis.

  
/ 6110