From Swedenborg's Works

 

Experientiae Spirituales #381

  
/ 6110  
  

381. Quod quidam inimici fidei adhuc quadam externa jucunditate gaudeant, quam vocant coelestem

Ut prius dictum [cf. 379] sunt quidam inimici verae fidei, qui continue adhuc contendunt contra fidem, et excitant alios ad infidelitatem, etiam per id alliciendo, quod ii se inter beatos recenseant, verum eorum jucunditas est modo externa, qualis infidelium in mundo, et quidem adhuc magis exaltata, sed quia externa modo est, et contra internam seu veram pugnat, ea sicut jucunditates infidelium in mundo finitur, et in injucunditates et dolores vertitur causae sunt, quare adhuc tolerentur et in externa ista beatitudine, seu apparente gaudio 1 , sustinentur, interea eorum residua vera et bona diminuuntur, sic ut tandem tam parum residui veri et boni retineant, ut vix possint felices reddi, nisi poenitentiam agant quando tempus adhuc est hoc dictum est Abrahamo ac ejus turbae, de quo prius [379]; simile est cum istis spiritibus ac furiis, qui adhuc circumvagantur in ultimo coelo, quare qui in gaudium vere coeleste volunt intrare, subire debent tentationes, punitiones, vastationes, quas non evitare possunt, nisi in externis permanere velint sic eorum residua temporis tractu consumi. 1747, die 23 Dec.

Footnotes:

1. The Manuscript has gaudo

  
/ 6110  
  

From Swedenborg's Works

 

Experientiae Spirituales #23

  
/ 6110  
  

23. Quod spiritus teneantur cum varietate multa in vinculis, et nesciant, quod teneantur, cumque iis remittitur, putant quod ex suamet potentia agant, nec sciunt, quomodo tenentur in vinculis, n. 23. [Vinculum]

Quod spiritus multa varietate teneantur in vinculis, cumque iis remittitur, putant quod ex suamet potentia agant, n. 23. [Potentia, Potestas]

Quod spiritus a me ducti sunt, loqui, ut non scirent aliter, ac quod ex se, n. 23. [Loqui, Loquela]

Loquuntur et agunt [spiritus] secundum suam naturam, n. 23. [Natura, Naturale]

De Permissione, n. 23. [Permissio]

  
/ 6110