From Swedenborg's Works

 

Experientiae Spirituales #3522

  
/ 6110  
  

3522. Missi sunt in vitam, quod fit in altera vita, et incredibile est, quod videatur ita posse fieri, nempe vita eorum apparuit instar lucis candentis, sicut vita ejus, de quo prius [3430-3431], qui dicebat se nihil esse, estque vita absque amore, horum in naturalibus, quod nullum amorem habeant erga proximum, illius quod non agnosceret fidem, nec vocem amoris [3432, 3444], ita est vita absque amore quae per lucem talem candentem repraesentata est; in eam lucem missi, sic apparet, cum mittuntur in vitam negotiationum suarum, seu in cogitationum statum in quo fuerunt, cum omnia iis succederent: perceptum circa sinistram partem capitis frigus, quod erat frigus istius vitae; sed ii dicebant quod non sentirent frigus, quia erant in delitiis suis, et earum affectione, dicentes quod in suomet coelo essent, inde eorum calor communicatus mecum, afficiebat sinistram partem frontis tum genam sinistram: sed datum est mihi scire, quod vita eorum vertatur in gelu, et splendidum eorum vitae in miserias, sic omnia in contrarium, nam prius non affici possunt spiritualibus, minus coelestibus. 1748, 10 Oct.

  
/ 6110  
  

From Swedenborg's Works

 

Experientiae Spirituales #3444

  
/ 6110  
  

3444. Qualis vita ea esset percipere dabatur, cum excerperem, de amore, quod repraesentetur per calorem, nempe quod sicut nihil vegetabile existere et subsistere possit absque calore, sicut nihil in hyeme, ita nec quicquam in homine absque amore, si absque amore est vita quasi hyemis, quam praedicator quoque appropriabat, quasi ea esset, quae non alia est, quam hyemalis, ex qua nihil veri et boni, minus fructus fidei nasci possunt, quare etiam praesentia ejus erat frigida, sicut ei dicere datum est. 1748, 2 Oct. Percepi etiam inde, quod aegre nec nisi coacte admittere vellet vocem amoris; quod admiserit, sed coacte, videbam fuisse, propter amorem notum venereum conjugis, et similia.

  
/ 6110