3522. Missi sunt in vitam, quod fit in altera vita, et incredibile est, quod videatur ita posse fieri, nempe vita eorum apparuit instar lucis candentis, sicut vita ejus, de quo prius [3430-3431], qui dicebat se nihil esse, estque vita absque amore, horum in naturalibus, quod nullum amorem habeant erga proximum, illius quod non agnosceret fidem, nec vocem amoris [3432, 3444], ita est vita absque amore quae per lucem talem candentem repraesentata est; in eam lucem missi, sic apparet, cum mittuntur in vitam negotiationum suarum, seu in cogitationum statum in quo fuerunt, cum omnia iis succederent: perceptum circa sinistram partem capitis frigus, quod erat frigus istius vitae; sed ii dicebant quod non sentirent frigus, quia erant in delitiis suis, et earum affectione, dicentes quod in suomet coelo essent, inde eorum calor communicatus mecum, afficiebat sinistram partem frontis tum genam sinistram: sed datum est mihi scire, quod vita eorum vertatur in gelu, et splendidum eorum vitae in miserias, sic omnia in contrarium, nam prius non affici possunt spiritualibus, minus coelestibus. 1748, 10 Oct.
Experientiae Spirituales #3432
3432. Quare ejus praedicator seu instructor aderat, qui mihi prius visus, qui cum apud eum, ex simili opinione et persuasione erat, qui usque illum potuit adducere ad faciendum, tum illi potuit persuadere quicquid usquam voluit, ita persuaserat ei quod vita solum sit, admittit ne quidem vocem fidei, nec vocem veri et boni, quia sunt fidei, num amorem admittat et ejus vocem, dubito, quia percipio, quod non sciat quid amor; proinde non novit quid vita, quia non admittit vitam fidei, et vix vitam amoris; percepta itaque vita illius, quod nempe esset frigida; sed usque ille dum vixit in corpore, non malum egisse sibi visus, quicquid corporeum et mundanum putabat esse, rejecit, alioquin serius, quod lusile et jucundum, quoque recusans.