From Swedenborg's Works

 

Experientiae Spirituales #3522

  
/ 6110  
  

3522. Missi sunt in vitam, quod fit in altera vita, et incredibile est, quod videatur ita posse fieri, nempe vita eorum apparuit instar lucis candentis, sicut vita ejus, de quo prius [3430-3431], qui dicebat se nihil esse, estque vita absque amore, horum in naturalibus, quod nullum amorem habeant erga proximum, illius quod non agnosceret fidem, nec vocem amoris [3432, 3444], ita est vita absque amore quae per lucem talem candentem repraesentata est; in eam lucem missi, sic apparet, cum mittuntur in vitam negotiationum suarum, seu in cogitationum statum in quo fuerunt, cum omnia iis succederent: perceptum circa sinistram partem capitis frigus, quod erat frigus istius vitae; sed ii dicebant quod non sentirent frigus, quia erant in delitiis suis, et earum affectione, dicentes quod in suomet coelo essent, inde eorum calor communicatus mecum, afficiebat sinistram partem frontis tum genam sinistram: sed datum est mihi scire, quod vita eorum vertatur in gelu, et splendidum eorum vitae in miserias, sic omnia in contrarium, nam prius non affici possunt spiritualibus, minus coelestibus. 1748, 10 Oct.

  
/ 6110  
  

From Swedenborg's Works

 

Experientiae Spirituales #3430

  
/ 6110  
  

3430. Is qui ita apparuit, ostensus nudus supinatus et niveus, is dicebat, quod nihil sit, et in eo potissimum vitam consistere putans, et hoc saepius, quod nihil sit, quare et quia sic inconspicuus, spiritus mali nihil mali ei facere potuerunt, nam ex persuasione ejus erat, quod nihil sit, et sic in eo ejus vita, sed quomodo nihil esse, in communicata ejus persuasione non ita potui percipere, modo quod non ex humilitate erga Dominum, nec ex eo quod in eo nihil nisi malum et spurcum, hoc non admittens, quia [se] putant sic puros esse (non dicunt sanctos ) quare ejus seu eorum persuasio erat, quod tunc purus, et nihil mali minus spurci apud eos, ita quod omne malum et spurcum ita abstersum.

  
/ 6110