3280. Quod animum eorum attinet, etiam in quadam ratione sunt quoque ut Mercurii, sed in gradu minori, quod nempe non ita propalare velint, quae sciunt, quare adacti sunt sed parum, sic in minori gradu, quam spiritus Mercurii, se quoque extollunt aliquantum super alios, sed quia antiqui, non pueriliter (volunt ut sic scribam); sunt itaque sicut spiritus Mercurii, memoria non rerum sparsarum, sed memoria usuum continuatorum ad nonum usum progressive, inde quae eorum cogitatio, concludi posse videtur, ex iis quae dicta sunt de cogitationis via spirituum Mercurii [1428, 3233, 3258].
Experientiae Spirituales #3258
3258. Quod [ad] sensum internum quem spiritus Mercurii referunt, talis est, ut sit memoria, et quidem memoria particularium, sed rerum non imaginum, nam memoria particularium continet imagines visuales, quae sunt imaginationis, ita imaginum terrestrium et corporearum, tum continet res, sicut leges et cognitiones legum, etiam fidei, sicut quod nihil nisi malum apud hominem, haec pars memoriae se propius ad cogitationem refert, quia cogitationi subministrat subjecta cogitandi altius, sic transit ad speculationem et eam constituit, talem memoriam referunt spiritus Mercurii; et quod mirum, tam multa sciunt, quae existunt in coelo et inferno, et quae sunt rerum, ut quis non satis mirari possit, et quod semel percipiunt, hoc retinent, tametsi non sciunt
(3259.) quod sciant, sed ut primum occurrit, reminiscuntur: inde satis clare constare potest, quod memoria spirituum et angelorum perfectior multo sit memoria hominum, et quod retineant, quicquid audiunt, vident, percipiunt; et eo magis spiritus Mercurii, quia iis delectantur, et ea avide desiderant, quare etiam adjungitur reflexio magis quam apud alios, nam aviditas, seu curiositas, et amor talium producit reflexionem, aliter apud eos, qui non talia curant, apud quos transeunt talia, sed usque interius adhuc remanent, sicut apud spiritus angelicos et angelos, quia delectantur cogitatione judicii, seu inde usu.