From Swedenborg's Works

 

Experientiae Spirituales #2683

Study this Passage

  
/ 6110  
  

2683. De iis, qui plantae pedis regionem constituunt

De iis vide prius [2678-2679]; sunt tales, qui probi, qui in vita corporis vixerunt mundo et genio, delectati in iis quae sunt mundi, amantes vivere splendide, sed modo ex cupiditate externa seu corporis, qui delectantur mensa splendida, et similibus, et usque tamen probi sunt, non superbientes animo, se aliis praeferendo, tametsi in dignitate sunt, etiamsi essent reges; nam ex solo corpore agunt, non ex mente interiori, tales non rejiciunt, minus negant doctrinalia fidei in Dominum, sed modo non curant tantum, quia vita mundi eos oblectat, corde suo dicentes, quod ita possit esse, sicut dicunt {a}, imo etiam absque tenebris sibi inductis, possunt humiliter orare et supplicare: in talibus aperta est via ad coelum; verbo intus a Domino inseminatur misericordia, charitas, probitas, pietas, justitia, tametsi alii 1 qui sibi fidunt, et putant se acutissime prudentes esse, aestimant eos ut simplices et nullius pretii quoad interiora. 1748, 25 Julius.

Footnotes:

1. The Manuscript has aliis

  
/ 6110  
  

From Swedenborg's Works

 

Experientiae Spirituales #2678

  
/ 6110  
  

2678. De iis qui vivunt secure, absque quod timeant quemque Deum, sed eum timent et adorant, qui iis facit bonum naturale

Sunt plures in altera vita tales, et habitant circa plantam pedis sinistri, regionem tenentes plantae pedis sinistri, cum quibus loquutus sum, et quos sensi, connitentes tunc sursum ex semet a planta per pedem, eorum connisum quoque sensi, et eorum ex connisu ascensum, usque ad genua, sed usque relabuntur in locum seu in regionem suam; ii agunt quasi volumen maris, et qui mecum loquuti, non mali apparebant, nam cum orationem Dominicam supplicavi, etiam ii sequuti sunt cogitationes, ad Dominum: sed dictum, quod tales sint, ut adorent eos qui iis benefaciunt,

(2679.) ita non curantes, quinam pro Deo agnoscitur; quod etiam ex alia experientia scire mihi datum est, cum nempe aeternum repraesentabatur ut abyssus sine fundo, tunc fuerunt qui cum in fundum spectarent, in talem timorem maximum acti sunt qui vocatur (hissna {a}); ii tunc dicebant, quod tales phantasias non curent, sed cum iis quoque sisteretur, maximo timore tali sunt perciti. Cum altera vice supplicavi orationem Domini, percipere dabatur, quod ii ardentiores fuerint, quam alii.

  
/ 6110