From Swedenborg's Works

 

Doctrina Novae Hierosolymae de Scriptura Sacra #51

Study this Passage

  
/ 118  
  

51. (i.) Quod Verbum absque Doctrina non intelligatur, est, quia Verbum in sensu litterae ex meris correspondentiis consistit, ob finem ut spiritualia et caelestia inibi simul sint, ac unaquaevis vox illorum continens et fulcrum sit; idcirco in sensu litterae in quibusdam locis sunt non nuda vera, sed vestita, quae vocantur apparentiae veri; et sunt plura accommodata captui simplicium, qui cogitationes non supra talia quae vident ante oculos, elevant; et aliqua quae apparent sicut contradictiones, cum tamen in Verbo in sua luce spectato nulla contradictio est: et quoque in quibusdam locis apud Prophetas, sunt nomina locorum et personarum collata, ex quibus non aliquis sensus potest elici, ut ex illis supra (15) 1 allatis. Cum itaque Verbum in sensu litterae tale est, constare potest quod non possit absque doctrina intelligi. Sed exempla hoc illustrent. Dicitur,

Quod Jehovam paeniteat (Exodus 32:12, 14, Jonas 3:9; 4:2);

Dicitur etiam,

Quod Jehovam non paeniteat (Numeri 23:19, 1 Samuelis 15:29):

Haec absque doctrina non conformantur. Dicitur

Quod Jehovah visitet iniquitatem patrum super filios ad tertiam et quartam generationem (Numeri 14:18);

Ac dicitur

Quod non morietur pater propter filium, nec filius propter patrem, sed quisque in peccato suo (Deuteronomius 24:16):

Haec non discordant, sed concordant per doctrinam. Dicit Jesus,

"Petite et dabitur vobis, quaerite et invenietis, pulsate et aperietur vobis; quisquis petit, accipiet, et (qui) quaerit inveniet, et pulsanti aperietur" (Matthaeus 7:7-8; 21:21-22):

Absque doctrina crederetur, quod quisque accepturus sit quod petit; sed ex doctrina creditur, quod quicquid homo petit non ex se, sed ex Domino, hoc detur: hoc enim Dominus etiam docet,

"Si manseritis in Me, et verba mea in vobis manserint, quicquid volueritis, petetis, 2 fiet vobis" (Johannes 15:7). 3

Dicit Dominus,

"Beati pauperes, quoniam illorum 4 est regnum Dei" (Lucas 6:20);

Absque doctrina cogitari potest, quod pauperibus sit caelum, et non divitibus; sed doctrina docet, quod pauperes spiritu intelligantur; nam dicit Dominus,

"Beati pauperes spiritu, quia eorum est regnum caelorum" (Matthaeus 5:13). 5

Dicit Dominus,

"Ne judicate, ne judicemini; ... cum quo judicio judicatis, judicabimini" (Matthaeus 7:1-2, Lucas 6:37):

Hoc absque doctrina potest adduci ad confirmandum quod non dicendum sit de malo quod sit malum, ita non judicandum quod malus sit malus; sed ex doctrina licet judicare, at juste; dicit enim Dominus,

"Justum judicium judicate" (Johannes 7:24).

Jesus dicit,

"Nolite vocari doctor, quia unus est Doctor vester, Christus, ...; nec vocetis patrem vestrum in terra, unus namque est Pater vester... in caelis. Nec vocemini magistri, unus enim est vester Magister, Christus" (Matthaeus 23:8-10);

Absque doctrina foret, quod non liceat vocare aliquem doctorem, patrem, et magistrum; sed ex doctrina scitur, quod liceat in naturali sensu, at non in spirituali. Jesus dixit ad discipulos,

"Quando sedebit Filius hominis super throno gloriae suae, sedebitis etiam vos super duodecim thronis judicantes duodecim tribus Israelis" (Matthaeus 19:28):

Ex his verbis concludi potest quod etiam discipuli Domini judicaturi sint, cum tamen neminem judicare possunt; doctrina itaque revelabit hoc arcanum per hoc, quod solus Dominus, qui est omniscius et novit omnium corda, judicaturus sit, et judicare possit; et quod per "duodecim discipulos" Ipsius, intelligatur ecclesia quoad omnia vera et bona, quae ei sunt a Domino per Verbum: ex quo doctrina concludit, quod illa judicatura sint unumquemvis; secundum Domini verba apud Johannem (3:17-18; 12:47-48). Qui absque doctrina legit Verbum, non scit quomodo cohaerent illa, quae de gente Judaica et de Hierosolyma apud Prophetas dicuntur; quod ecclesia apud illam gentem, et sedes ejus in illa urbe, in aeternum mansura sit; ut in sequentibus:-

"Visitabit Jehovah gregem suum, domum Jehudae, et ponet illos sicut gloriae... in bello; ex illo angularis, ex illo clavus; et ex illo arcus belli" (Sacharias 10:3-4, 6-7).

"Ecce Ego venio, ut habitem in medio tui; et Jehovah hereditatem... faciet Jehudam, ... et eliget rursus Hierosolymam" (Sacharias 2:14-16 [NCBSP: 10-12]).

"Fiet in die illa, montes stillabunt mustum, et colles fluent lacte; ... et Jehudah in aeternum erit, et Hierosolyma in generationem et generationem" (Joel 3:18-20). 6

"Ecce dies venientes, ... quibus seminabo domum Israelis et domum Jehudae semine hominis...; ... et quibus pangam tum domo Israelis et cum domo Jehudae foedus novum... Et hoc foedus; ... dabo legem meam in medio eorum, et super cor eorum scribam illam, et ero illis in Deum, et illi erunt Mihi in populum" (Jeremias 31:27, 31, 33).

"In die illo apprehendent decem viri ex omnibus linguis gentium, alam viri Judaei, dicentes, Ibimus vobiscum, quia audivimus Deum vobiscum" (Sacharias 8:22-23).

Similiter alibi (Esaias 44:24, 26; 49:22-23; 65:9; 66:20, 22, Jeremias 3:18; 23:5; 50:19-20, Nahum 2:1; 1:15, Malachias 3:4).

In quibus locis agitur de adventu Domini, et quod hoc tunc futurum sit. Contrarium autem in pluribus aliis locis dicitur, ex quibus hic modo adducetur,

"Occultabo facies meas ab illis; videbo quid posteritas illorum, generatio enim perversionum illi, filii in quibus fidelitas non Dixerim, in extremos angulos ejiciam illos, cessare faciam ab homine memoriam illorum; ... nam gens deperdita consiliis 7 illi, nec in illis intelligentia... De vite Sodomae vitis eorum et de agris Gomorrhae; uvae ejus uvae fellis; botri amaritudinum illis; venenum draconum vinum illorum, et fel aspidum crudele. Nonne 8 illud absconditum apud Me, obsignatum in thesauris meis? Mihi vindicta et retributio" (Deuteronomius 32:20-35):

Haec de illa gente dicta sunt. Et similia alibi

(Ut Esaias 3:1-2, 8; 5:3-6, Deuteronomius 9:5-6, Matthaeus 12:39; 23:27-28, Johannes 8:44: et ubivis apud Jeremiam et Ezechielem).

Sed haec, quae apparent contrariantia, patebunt ut concordantia ex doctrina, quae docet quod per "Israelem" et per "Jehudam" in Verbo non intelligantur Israel et Jehudah, sed ecclesia in utroque sensu; in uno quod devastata sit, in altero quod a Domino instauranda. His similia sunt alia in Verbo; ex quibus manifeste patet, quod Verbum absque doctrina non intelligatur.

Footnotes:

1. 15 pro "5"

2. petetis pro "petitis" (vide Arcana Coelestia 9310).

3. 15 pro "7."

4. "illorum:"- sic editio princeps. Forte est legendum vestrum, quod textum Graecum rectius interpretaretur.

5. 3 pro "5"

6. B. A. habet Joel 3:18-20 pro "4:18-20"

7. consiliis pro "consilii" (vide Arcana Coelestia 7051, 9320).

8. Nonne pro "Omne" (vide Arcana Coelestia 7051, 9320).

  
/ 118  
  

From Swedenborg's Works

 

Doctrina Novae Hierosolymae de Scriptura Sacra #15

Study this Passage

  
/ 118  
  

15. Ut videatur quod prophetica Verbi Veteris Testamenti in multis locis absque sensu spirituali non intelligantur, velim solum aliqua adducere. Ut hoc apud Esaiam,

"Tunc excitabit Jehovah... contra" Aschurem "flagellum, juxta plagam Midianis in petra Oreb, et baculus ejus super mari, quem tollet in via Aegypti. Et fiet in die... recedet onus ejus desuper humero tuo, et jugum... desuper collo tuo; ... veniet contra Aiath, transibit in Migronem, contra Michmasch mandabit armis suis: transibunt Mebaram, Gibea diversorium nobis, trepidabit Ramah, Gibea Schaulis fugiet: ejula voce tua filia Gallim, ausculta Lajisch, misera Anathoth; vagabitur Madmena; habitatores Gebim congregabunt se; adhucne dies in Nob ad consistendum? movebit manum suam mons filiae Zionis, collis Hierosolymae... Jehovah excidet implexa silvae ferro, et Libanus per magnificum cadet" (10:24-34).

Hic sola nomina occurrunt, ex quibus nihil potest hauriri nisi ope sensus spiritualis, in quo omnia nomina in Verbo significant res caeli et ecclesiae; ex illo sensu colligitur, quod per illa significetur, quod tota ecclesia per scientifica pervertentia omne verum et confirmantia falsum, devastata sit. Alibi apud eundem Prophetam:

"In die illo... recedet aemulatio Ephraimi, et hostes Jehudae exscindentur; Ephraim non aemulabitur cum Jehuda, et Jehudah non angustabit Ephraimum; sed involabunt in humerum Philisthaeorum versus mare, una depraedabuntur filios Orientis; Edomus et Moabus emissio manus eorum...; contra devovebit Jehovah linguam maris Aegypti, et agitabit manum suam super fluvium cum vehementia spiritus cui, et percutiet eum in septem rivos, ut viam faciat cum calceis: tunc erit semita reliquiis populi ejus, quae residuae erunt ab Aschure" (Esaias 11:13-16). 1

Hic quoque nemo, nisi qui scit quid per singula nomina ibi significatur, visurus est aliquod Divinum; cum tamen agitur ibi de Adventu Domini, et quid tunc fiet, ut manifeste patet a versu 1-10 ibi. Quis itaque absque ope sensus spiritualis visurus est, quod per illa in suo ordine significetur hoc, quod illi qui in falsis ex ignorantia sunt, et se non a malis seduci passi sunt, ad Dominum accessuri sint, et quod ecclesia tunc intellectura sit Verbum, et quod falsa tunc illis non amplius nocitura sint? Similiter ubi non sunt nomina; ut apud Ezechielem:--

"Sic dixit Dominus Jehovih, Fili hominis, dic avi omnis alae, et omni ferae agri, Congregamini et venite, congregate vos a circuitu ad sacrificium meum, quod sacrifico vobis, sacrificium magnum super montibus Israelis: ut comedatis carnem, et bibatis sanguinem, carnem fortium comedetis, et sanguinem principum terrae bibetis; ... comedetis adipem ad satietatem, et bibetis sanguinem usque ad ebrietatem, de sacrificio meo quod sacrifico vobis. Satiabimini super mensa mea, equo et curru, et forti, et omni viro belli: ... sic dabo gloriam meam inter gentes (Ezechiel 39:17-21).

Qui non ex sensu spirituali scit quid significat "sacrificium," quid "caro" et "sanguis," quidque "equus," "currus," "fortis" et "vir belli," non sciturus est aliud quam quod comesturi et bibituri sint talia; sed sensus spiritualis docet, quod per "comedere carnem et bibere sanguinem" de sacrificio quod Dominus Jehovih super montibus Israelis dabit, significetur appropriare sibi Divinum bonum et Divinum verum ex Verbo: agitur enim ibi de convocatione omnium ad regnum Domini, et in specie de instauratione ecclesiae apud gentes a Domino. Quis non videre potest, quod non caro per "carnem," nec sanguis per "sanguinem" ibi intelligatur? ut quod "sanguinem biberent usque ad ebrietatem," et quod "satiarentur equo, curru, forti, et omni viro belli." Similiter in mille aliis locis apud Prophetas.

Footnotes:

1. 11 pro "12"

  
/ 118