From Swedenborg's Works

 

De Ultimo Judicio #70

Study this Passage

  
/ 74  
  

70. Quod tales societates toleratae sint, seu tales caeli; sunt plures causae. Primaria est, quod per externum sanctum, et per externum sincerum et justum, conjuncti fuerint cum simplicibus bonis qui in ultimo caelo, et qui adhuc in mundo spirituum et nondum introducti in caelum fuerunt; nam in mundo spirituali communicatio omnium est et inde conjunctio cum similibus; ac simplices boni qui in ultimo caeli sunt, et qui in mundo spirituum, spectant imprimis ad externa, sed usque non interius mali sunt; quare si ab illis divellerentur ante tempus praestitutum, pateretur caelum in suis ultimis, et tamen ultimum est super quo superius caelum sicut super sua basi subsistit. Quod illa causa fuerit quod tolerati sint usque ad ultimum tempus, docet Dominus his verbis:

"Accedentes servi Patrisfamilias dixerunt ei,... Nonne bonum semen seminasti in agro tuo? unde ergo sunt zizania?... Et dixerunt, Vis ergo abeamus et colligamus ea? At ille dixit, Non, ne colligendo zizania eradicetis simul cum eis triticum; sinite itaque utraque simul crescere usque ad messem, et tempore messis dicam messoribus, Colligite primum zizania, et ligate ea in fasciculos ad comburendum; triticum vero colligite in horrea... Qui seminavit bonum semen est Filius hominis; ager... est mundus; semen... bonum sunt filii regni, zizania... filii mali;... messis est consummatio saeculi:... sicut ergo colliguntur zizania, et comburuntur igne, sic erit in consummatione saeculi hujus" (Matthaeus 13:27-30, 37-42);

"consummatio saeculi hujus" est ultimum tempus ecclesiae; "zizania" sunt qui interius mali sunt; "triticum" qui interius boni; "collectio illorum et ligatio in fasciculos ad comburendum" est ultimum judicium. 1 Simile intelligitur in eodem capite per parabolam Domini de Piscibus ex omni genere congregatis, ac bonis injectis in vasa, malis autem ejectis foras, de quibus etiam dicitur,

"Sic erit in consummatione saeculi; exibunt angeli, et separabunt malos e medio justorum" (vers. 47-49):

Comparantur piscibus, quia per "pisces" in Verbi sensu spirituali, significantur naturales et externi, tam boni quam mali; quid per "justos" videatur infra lineam. 2

(EX ARCANIS CAELESTIBUS)

Footnotes:

1. Quod "manipuli" in Verbo significent dispositiones verorum et falsorum apud hominem in series, ita quoque hominum in quibus vera et falsa ("4686-4687, 5339, 5530, 7408, 10303).

Quod "Filius hominis" sit Dominus quoad Divinum Verum (1729, 1733, 2159, 2628, 2803, 2813, 3255 (3373?), 3704, 7499, 8897, 5087 (9807?).

Quod "filii" sint affectiones veri ex bono (489, 491, 533, 2623, 3373, 4257, 8649, 9807): ita "filii regni" sunt qui in affectionibus veri ex bono, et "filii mali" qui in affectionibus falsi ex malo; unde hi dicuntur "zizania," et illi "semen bonum," nam per "zizania" significatur falsum ex malo, et per "semen bonum" verum ex bono; quod "semen agri" sit verum ex bono apud hominem a Domino (1940, 3038, 3310, 3373, 10248-10249).

Quod "semen" in opposito sensu sit falsum ex malo (10248 (10249?).

Quod etiam "semen agri" sit nutritio mentis per Divinum Verum ex Verbo, et quod "seminare" sit instruere (6158, 9272).

Quod "consummatio saeculi" sit ultimum tempus ecclesiae (4535, 10622).

2. Quod per "pisces" in Verbi sensu spirituali significentur scientifica quae naturalis seu externi hominis, et inde quoque naturales seu externi, tam mali quamboni("40, 991).

Quod animalia omnis generis correspondeant talibus quae apud hominem (45-46, 246, 714, 716, 719, 2179-2180, 3519, 9280, 10609).

Quod "justi" in Verbo dicantur, quibus addicatur justitia et meritum Domini, "injusti" autem quibus justitia propria et meritum sui (3648 (9486?), 5069, 9263?).

  
/ 74  
  

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #5069

Study this Passage

  
/ 10837  
  

5069. Quod illi qui a dextris dicantur ‘justi’, ‘Respondebunt Ipsi justi, dicentes, etc’.

Et ‘ibunt justi in vitam aeternam’,

significat quod in Justitia Domini sint; omnes qui in bono charitatis sunt, vocantur ‘justi’, non quod justi sint ex se sed ex Domino, Cujus Justitia illis appropriatur; qui se credunt justos ex se, aut justificatos adeo ut amplius nihil eis mali sit, non inter justus sed inter injustos sunt, nam sibi tribuunt bonum, et quoque in bono meritum ponunt, et tales nusquam ex vera humiliatione adorare Dominum possunt; quapropter qui in Verbo ‘justi et sancti’ vocantur, sunt illi qui sciunt et agnoscunt quod omne bonum sit a Domino, et omne malum a se, hoc est, penes se ab inferno.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.