From Swedenborg's Works

 

De Ultimo Judicio #49

Study this Passage

  
/ 74  
  

49. Quatuor plagae in Verbo vocantur "quatuor venti," et congregatio eorum "congregatio a quatuor ventis;" ut apud Matthaeum, ubi agitur de ultimo judicio,

"Mittet angelos suos,... et congregabunt electos,... a quatuor ventis, a caelorum extremo ad eorum extremum" (Matthaeum 24:31);

Et alibi,

"Congregabuntur" ante Filium hominis "omnes gentes, et separabit illos unum ab altero, sicut separat pastor oves ab hircis; et statuet oves ad dextrum, et hircos ad sinistrum" (Matthaeum 25:32-33 1 ),

Significat quod Dominus separaturus sit illos qui in veris sunt et simul in bono, ab illis qui in veris sunt et non in bono, nam in Verbi sensu spirituali per "dextrum" significatur bonum, et per "sinistrum" verum; similiter per "oves" et per "hircos:" super alios nec factum est judicium; nam mali qui in nullis veris, jam pridem in infernis erant, illuc enim conjiciuntur omnes mali post mortem, ita ante judicium, qui corde negant Divinum et a fide rejiciunt ecclesiae vera. Ex illis qui in veris et non in bono fuerunt, exstitit "prius caelum" quod transivit; et ab illis qui in veris sunt et simul in bono formatum est "novum caelum."

Footnotes:

1. 32-33 pro "31-32"

  
/ 74  
  

The Bible

 

Matthaeus 25:32-33

Study

      

32 et congregabuntur ante eum omnes gentes, et separabit eos ab invicem, sicut pastor segregat oves ab hædis :

33 et statuet oves quidem a dextris suis, hædos autem a sinistris.