From Swedenborg's Works

 

De Ultimo Judicio #46

Study this Passage

  
/ 74  
  

46. Sed sciendum est, quod ultimum judicium factum sit super illos qui vixerunt a tempore Domini ad hunc diem, non autem super illos qui antea vixerunt. In hac tellure enim ultimum judicium prius bis exstiterat; unum quod in Verbo describitur per "diluvium;" alterum ab Ipso Domino cum fuit in mundo, quod etiam intelligitur per Domini verba,

"Nunc judicium est mundi hujus, nunc princeps mundi hujus ejicitur foras" (Johannes 12:31 1 );

Et alibi,

"Haec locutus sum vobis, ut in Me pacem habeatis;... confidite, Ego vici mundum" (Johannes 16:33):

Et quoque per haec apud Esaiam,

"Quis hic qui venit ex Edom,... incedens in multitudine roboris... magnus ad salvandum; torcular calcavi solus,... propterea calcavi eos in ira mea unde sparsa est victoria eorum super vestes meas; nam dies vindictae in corde meo, et annus redemptorum meorum venit; ideo factus est in Salvatorem" (Esaiam 63:1-8):

Et alibi pluries. Quod bis in hac tellure prius exstiterit ultimum judicium est causa, quia omne judicium existit in fine ecclesiae (ut supra in suo articulo ostensum est); et in hac tellure fuerunt binae ecclesiae, prima ante diluvium, et altera post diluvium. Ecclesia ante diluvium describitur in primus capitibus Geneseos per novam creationem caeli et terrae, et per paradisum; et ejus finis per esum ex arbore scientiae, ac postea in specie; et ejus ultimum judicium describitur per diluvium~ et omnia illa secundum stilum Verbi per meras correspondentias: in cujus sensu interno seu spirituali per "creationem caeli et terrae" intelligitur instauratio novae ecclesiae (videatur supra in primo articulo); per "paradisum in Edene" caelestis illius ecclesiae sapientia; per "arborem scientiae" scientificum quod illam ecclesiam destruxit, simile per "serpentem " ibi; et per "diluvium" intelligitur ultimum judicium super illos qui fuerunt ab illa ecclesia. Altera autem ecclesia, quae fuit post diluvium, describitur etiam aliquibus in locis in Verbo (ut Deuteronomium 32:7-14, et alibi): haec per multum orbis Asiatici extensa fuit, et continuata apud posteros ex Jacobo; finis ejus fuit cum Dominus in mundum venit; ab ipso tunc ultimum judicium factum est super omnes a prima illius ecclesiae instauratione, et simul tunc super residuos a prima ecclesia. Dominus ob illum finem in mundum venit, ut omnia in ordinem redigeret in caelis, et per caelos in terris, et simul ut Humanum suum Divinum faceret; quod nisi factum fuisset, nemo potuisset salvari. Quod binae ecclesiae ante Domini adventum in hac tellure fuerint, ostensum est variis in locis in Arcanis Caelestibus, ex quibus Collecta videantur ad finem hujus articuli: 2 , 3 et quod Dominus in mundum venerit, ut redigeret omnia in ordinem in caelis et per illos in terris, utque Humanum suum Divinum faceret. 4 Tertia ecclesia in hac tellure est Christiana; super hanc, et simul super omnes qui a tempore Domini in primo caelo fuerunt, factum est ultimum judicium de quo nunc agitur.

(EX ARCANIS CAELESTIBUS.)

Footnotes:

1. 31 pro"3"
2. (Nota Editoris.- Haec Collecta, hic et alibi, in editione nostra, ad inferiorem partem paginae translatae sunt.)
3. Quod Prima et Antiquissima Ecclesia in hac Tellure fuerit, quae describitur in primis capitibus Geneseos, et quod illa fuerit ecclesia caelestis, omnium praecipua(607, 895, 920, 1121-1124, 2896, 4493, 8891, 9942, 10545).

Quales illi, qui ab illa ecclesia fuerunt, in caelo sunt (1114-1125). Quod ibi in summa luce sint (1117).

Quod variae ecclesiae fuerint post diluvium, quae una voce Ecclesia Antiqua vocantur (1125-1127, 1327, 10355).

Ipsa Antiqua Ecclesia per quot regna Asiae fuit extensa (1238, 2385).

Quales fuerunt homines Antiquae Ecclesiae (609, 895).

Quod Ecclesia Antiqua fuerit ecclesia repraesentativa (519, 521, 2896).

Qualis Antiqua Ecclesia fuit, cum coepit declinare (1128).

Discrimen inter Ecclesiam Antiquissimam et Antiquam (597, 607, 640-641, 765, 784, 895, 4493).

De ecclesia inchoata ab Ebero, quae Ecclesia Hebraea dicta fuit (1238, 1241, 1343, 4516-4517).

Discrimen inter Ecclesiam Antiquam et Hebraeam (1343, 4874).

De ecclesia instituta apud posteros Jacobi seu filios Israelis 4281, 4288, 4310, 4500, 4899, 4912, 6304, 7048, 9320, 10396, 10526, 10531 (10535?), 10698).

Quod statuta, judicia, leges, quae mandata sunt apud filios Israelis, fuerint quoad partem similia illis quae in Ecclesia Antiqua (4449).

Ritus repraesentativi Ecclesiae apud filios Israelis institutae qualiter differebant a ritibus repraesentativis Antiquae Ecclesiae (4288, 10149).

Quod in Antiquissima Ecclesia fuerit revelatio immediata e caelo; in Antiqua Ecclesia per correspondentias; in Ecclesia apud filios Israelis viva voce, et in Ecclesia Christiana per Verbum (10355).

Quod Dominus fuerit Deus Antiquissimae Ecclesiae, et quoque Antiquae, et vocatus Jehovah (1343, 6848 (6846?).

4. Quod Dominus redegerit omnia in caelis et in infernis in ordinem, cum fuit in mundo (4075, 4286 (4287), 9937).

Quod Dominus tunc liberaverit mundum spiritualem ab antediluvianis (1266).

Quales illi fuerunt (310-311, 560, 562-563, 570, 581, 586, 607, 660, 805, 808, 1034, 1120, 1265-1272).

Quod Dominus per tentationes et victorias subjugaverit inferna, ac redegerit omnia in ordinem, et simul glorificaverit Humanum suum (4287, 9397 (9937?).

Quod Dominus ex Se seu ex propria potentia id fecerit (1692, 9937).

Quod Dominus solus pugnaverit (8273).

Quod Dominus inde Justitia et Meritum factus sit solus (1813, 2025-2027, 9715, 9809, 10019).

Quod Dominus sic univerit Humanum suum Divino (1725, 1729, 1733, 1737, 3318, 3381-3382, 4286).

Quod Passio crucis fuerit ultima tentatio, et plenaria victoria, per quam Se glorificavit, hoc est, Humanum suum Divinum fecit, ac subjugavit inferna (2776, 10655, 10659, 10829 (10828?).

Quod Dominus non potuerit quoad ipsum Divinum tentari (2795, 2803, 2813-2814).

Quod ideo assumpserit humanum a matre, in quod admisit tentationes (1414, 1444, 1573, 5041, 5157, 7193, 9315).

Quod expulerit omne hereditarium ex matre, et exuerit humanum ex illa, usque tandem ut non filias ejus esset, et quod induerit Humanum Divinum (2159, 2574, 2649, 3036, 10829 (10830?).

Quod Dominus per subjugationem internorum, et per glorificationem Humani Sui, salvaverit homines (4180, 10019, 10152, 10655, 10659, 10828).

  
/ 74  
  

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #4874

Study this Passage

  
/ 10837  
  

4874. ‘Et dixit, Sigillum tuum’: quod significet tesseram consensus, constat ex significatione ‘sigilli’ quod sit tessera consensus 1 ; 2 quod ‘sigillum’ sit tessera consensus, est inde quia per id antiquis temporibus confirmabantur decreta, quare 3 per sigillum ipsa confirmatio proprie significatur, et 4 testificatio quod ita esset*. Quod Tamar pro arrhabone ut mitteretur haedus caprarum quem postea non acceptabat, petierit ejus sigillum, panniculum et baculum, id involvit arcanum quod absque sensu interno neutiquam sciri potest; arcanum est quia ‘haedus caprarum’ significabat conjugiale genuinum, consequenter 5 internum, nam omne genuinum 6 est simul internum, quod a parte Jehudae non erat, quapropter 7 nec haedum caprarum acceptabat, ut patet a sequentibus, sed loco ejus assumpsit externum, cum quo internum Ecclesiae quod per ‘Tamarem’ significatur, conjungeretur; externum Ecclesiae significatur per sigillum, panniculum, et baculum, per ‘sigillum’ ipse consensus, per ‘panniculum’ verum externum et per ‘baculum’ potentia illius veri; illa quoque sunt pignora conjunctionis externi seu naturalis hominis. Conjunctio veri 8 interni cum externo, seu cum religioso gentis Judaicae, repraesentatur per conjunctionem'. Tamaris cum Jehudah, prout nurus cum socero sub praetextu leviratus, et conjunctio religiosi gentis Judaicae cum interno Ecclesiae repraesentatur per conjunctionem Jehudae cum Tamare sicut cum meretrice; conjunctiones etiam prorsus similiter se habent; sed quale illarum non ita ad captum explicari potest; patet id manifeste coram angelis et spiritibus bonis, sistitur enim illis in luce caeli, in qua arcana Verbi sicut in clara die patent; secus ac in luce mundi quae apud hominem; paucis modo dicendum: repraesentativa quae apud posteros Jacobi instituta fuerunt, non fuerunt prorsus similia illis quae in Ecclesia antiqua; fuerunt quoad plurimam partem similia illis quae in Ecclesia ab Ebero instituta, quae Ecclesia Hebraea dicta fuit; in hac fuerunt plures cultus novi, sicut holocausta et sacrificia, quae in Antiqua Ecclesia ignota fuerunt, praeter alia; cum his repraesentativis non ita conjunctum fuit internum Ecclesiae sicut cum repraesentativis Ecclesiae Antiquae; quomodo autem 9 internum Ecclesiae cum repraesentativis apud gentem Judaicam conjunctum fuit et vicissim, hoc describitur in sensu interno per conjunctionem Tamaris cum Jehudah prout nurus cum socero sub praetextu leviratus, et per conjunctionem Jehudae cum Tamare 10 ut cum meretrice: de Ecclesia Hebraea videatur n. 1238, 1241, 1327, 1343, 3031, 4516, 4517; et quod sacrificia in hac Ecclesia, non in Antiqua fuerint, n. 923, 1128, 1343, 2180, 2818.

Footnotes:

1. The Manuscript inserts de qua sequitur. .

2. The Manuscript has this sentence (as far as *) at end of . A mark [ suggests its transposition but no further indication is given.

3. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

4. sic testificatum

5. The Manuscript inserts etiam. .

6. etiam simul est internum, et internum

7. The Manuscript inserts Thamar. .

8. externi, in the First Latin Edition

9. cum illis

10. et, in the First Latin Edition

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.