From Swedenborg's Works

 

De Ultimo Judicio #46

Study this Passage

  
/ 74  
  

46. Sed sciendum est, quod ultimum judicium factum sit super illos qui vixerunt a tempore Domini ad hunc diem, non autem super illos qui antea vixerunt. In hac tellure enim ultimum judicium prius bis exstiterat; unum quod in Verbo describitur per "diluvium;" alterum ab Ipso Domino cum fuit in mundo, quod etiam intelligitur per Domini verba,

"Nunc judicium est mundi hujus, nunc princeps mundi hujus ejicitur foras" (Johannes 12:31 1 );

Et alibi,

"Haec locutus sum vobis, ut in Me pacem habeatis;... confidite, Ego vici mundum" (Johannes 16:33):

Et quoque per haec apud Esaiam,

"Quis hic qui venit ex Edom,... incedens in multitudine roboris... magnus ad salvandum; torcular calcavi solus,... propterea calcavi eos in ira mea unde sparsa est victoria eorum super vestes meas; nam dies vindictae in corde meo, et annus redemptorum meorum venit; ideo factus est in Salvatorem" (Esaiam 63:1-8):

Et alibi pluries. Quod bis in hac tellure prius exstiterit ultimum judicium est causa, quia omne judicium existit in fine ecclesiae (ut supra in suo articulo ostensum est); et in hac tellure fuerunt binae ecclesiae, prima ante diluvium, et altera post diluvium. Ecclesia ante diluvium describitur in primus capitibus Geneseos per novam creationem caeli et terrae, et per paradisum; et ejus finis per esum ex arbore scientiae, ac postea in specie; et ejus ultimum judicium describitur per diluvium~ et omnia illa secundum stilum Verbi per meras correspondentias: in cujus sensu interno seu spirituali per "creationem caeli et terrae" intelligitur instauratio novae ecclesiae (videatur supra in primo articulo); per "paradisum in Edene" caelestis illius ecclesiae sapientia; per "arborem scientiae" scientificum quod illam ecclesiam destruxit, simile per "serpentem " ibi; et per "diluvium" intelligitur ultimum judicium super illos qui fuerunt ab illa ecclesia. Altera autem ecclesia, quae fuit post diluvium, describitur etiam aliquibus in locis in Verbo (ut Deuteronomium 32:7-14, et alibi): haec per multum orbis Asiatici extensa fuit, et continuata apud posteros ex Jacobo; finis ejus fuit cum Dominus in mundum venit; ab ipso tunc ultimum judicium factum est super omnes a prima illius ecclesiae instauratione, et simul tunc super residuos a prima ecclesia. Dominus ob illum finem in mundum venit, ut omnia in ordinem redigeret in caelis, et per caelos in terris, et simul ut Humanum suum Divinum faceret; quod nisi factum fuisset, nemo potuisset salvari. Quod binae ecclesiae ante Domini adventum in hac tellure fuerint, ostensum est variis in locis in Arcanis Caelestibus, ex quibus Collecta videantur ad finem hujus articuli: 2 , 3 et quod Dominus in mundum venerit, ut redigeret omnia in ordinem in caelis et per illos in terris, utque Humanum suum Divinum faceret. 4 Tertia ecclesia in hac tellure est Christiana; super hanc, et simul super omnes qui a tempore Domini in primo caelo fuerunt, factum est ultimum judicium de quo nunc agitur.

(EX ARCANIS CAELESTIBUS.)

Footnotes:

1. 31 pro"3"
2. (Nota Editoris.- Haec Collecta, hic et alibi, in editione nostra, ad inferiorem partem paginae translatae sunt.)
3. Quod Prima et Antiquissima Ecclesia in hac Tellure fuerit, quae describitur in primis capitibus Geneseos, et quod illa fuerit ecclesia caelestis, omnium praecipua(607, 895, 920, 1121-1124, 2896, 4493, 8891, 9942, 10545).

Quales illi, qui ab illa ecclesia fuerunt, in caelo sunt (1114-1125). Quod ibi in summa luce sint (1117).

Quod variae ecclesiae fuerint post diluvium, quae una voce Ecclesia Antiqua vocantur (1125-1127, 1327, 10355).

Ipsa Antiqua Ecclesia per quot regna Asiae fuit extensa (1238, 2385).

Quales fuerunt homines Antiquae Ecclesiae (609, 895).

Quod Ecclesia Antiqua fuerit ecclesia repraesentativa (519, 521, 2896).

Qualis Antiqua Ecclesia fuit, cum coepit declinare (1128).

Discrimen inter Ecclesiam Antiquissimam et Antiquam (597, 607, 640-641, 765, 784, 895, 4493).

De ecclesia inchoata ab Ebero, quae Ecclesia Hebraea dicta fuit (1238, 1241, 1343, 4516-4517).

Discrimen inter Ecclesiam Antiquam et Hebraeam (1343, 4874).

De ecclesia instituta apud posteros Jacobi seu filios Israelis 4281, 4288, 4310, 4500, 4899, 4912, 6304, 7048, 9320, 10396, 10526, 10531 (10535?), 10698).

Quod statuta, judicia, leges, quae mandata sunt apud filios Israelis, fuerint quoad partem similia illis quae in Ecclesia Antiqua (4449).

Ritus repraesentativi Ecclesiae apud filios Israelis institutae qualiter differebant a ritibus repraesentativis Antiquae Ecclesiae (4288, 10149).

Quod in Antiquissima Ecclesia fuerit revelatio immediata e caelo; in Antiqua Ecclesia per correspondentias; in Ecclesia apud filios Israelis viva voce, et in Ecclesia Christiana per Verbum (10355).

Quod Dominus fuerit Deus Antiquissimae Ecclesiae, et quoque Antiquae, et vocatus Jehovah (1343, 6848 (6846?).

4. Quod Dominus redegerit omnia in caelis et in infernis in ordinem, cum fuit in mundo (4075, 4286 (4287), 9937).

Quod Dominus tunc liberaverit mundum spiritualem ab antediluvianis (1266).

Quales illi fuerunt (310-311, 560, 562-563, 570, 581, 586, 607, 660, 805, 808, 1034, 1120, 1265-1272).

Quod Dominus per tentationes et victorias subjugaverit inferna, ac redegerit omnia in ordinem, et simul glorificaverit Humanum suum (4287, 9397 (9937?).

Quod Dominus ex Se seu ex propria potentia id fecerit (1692, 9937).

Quod Dominus solus pugnaverit (8273).

Quod Dominus inde Justitia et Meritum factus sit solus (1813, 2025-2027, 9715, 9809, 10019).

Quod Dominus sic univerit Humanum suum Divino (1725, 1729, 1733, 1737, 3318, 3381-3382, 4286).

Quod Passio crucis fuerit ultima tentatio, et plenaria victoria, per quam Se glorificavit, hoc est, Humanum suum Divinum fecit, ac subjugavit inferna (2776, 10655, 10659, 10829 (10828?).

Quod Dominus non potuerit quoad ipsum Divinum tentari (2795, 2803, 2813-2814).

Quod ideo assumpserit humanum a matre, in quod admisit tentationes (1414, 1444, 1573, 5041, 5157, 7193, 9315).

Quod expulerit omne hereditarium ex matre, et exuerit humanum ex illa, usque tandem ut non filias ejus esset, et quod induerit Humanum Divinum (2159, 2574, 2649, 3036, 10829 (10830?).

Quod Dominus per subjugationem internorum, et per glorificationem Humani Sui, salvaverit homines (4180, 10019, 10152, 10655, 10659, 10828).

  
/ 74  
  

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #10535

Study this Passage

  
/ 10837  
  

10535. ‘Et audivit populus verbum malum hoc, et luxerunt’: quod significet dolorem eorum ob non eminentiam super alios, constat ex significatione ‘audire verbum malum hoc et lugere’; 1 quod sit dolor ob non eminentiam super alios, patet ex illis quae prius de illa gente ostensa sunt, quod nempe institerint quod apud illos 2 Ecclesia instituenda esset, sed hoc 3 ob non alium finem quam ut eminerent supra omnes gentes in universo terrarum orbe, nam in amore sui fuerunt prae illis, et ad eminentiam super illas non per aliud extolli potuerunt quam ut apud illos esset Jehovah, ita quoque Ecclesia, nam ubi Jehovah, hoc est, Dominus, ibi Ecclesia. Quod hic finis fuerit, constat a pluribus locis in Verbo, ut quoque ab his in hoc capite, Dixit Moscheh, In quo notum fiet usquam quod invenerim gratiam in oculis Tuis ego et populus Tuus, nonne in eundo Te cum nobis? et praestantes reddemur ego et populus Tuus prae omni populo qui super faciebus terrae, vers. 16; quod non electio fuerit, sed permissio quod Ecclesia apud illos instituta fuerit, sed quod usque in ipsa gente 4 Ecclesia non fuerit, 5 verum modo repraesentativum Ecclesiae, videatur in locis citatis n. 10396 fin.

Footnotes:

1. quod sit dolor,

2. The following word or phrase is crossed out in the Manuscript, but it does appear in the first edition.

3. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

4. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

5. sed

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.