From Swedenborg's Works

 

De Ultimo Judicio #39

Study this Passage

  
/ 74  
  

39. Sed quia in orbe Christiano non scitur, quod nulla fides sit si non charitas, nec quid charitas erga proximum, ne quidem quod voluntas faciat ipsum hominem, ac tantum ejus cogitatio quantum trahit a voluntate, quare ut illae res in lucem intellectus perveniant, velim adjungere Collecta de illis ex Arcanis Caelestibus, quae inservire illustrationi possunt.

(EX ARCANIS CAELESTIBUS)

DE FIDE.

Qui non sciunt quod omnia in universo se referant ad verum et bonum, ad conjunctionem utriusque ut producatur aliquid, quod non sciant quod omnia ecclesiae se referant ad fidem et amorem, et ad conjunctionem utriusque (7752-7762, 9186, 9224).

Quod omnia in universo se referant ad verum et bonum, et ad conjunctionem utriusque (2451 (2452?), 3166, 4390, 4409, 5232, 7256, 10122, 10555).

Quod vera sint fidei, et quod bona sint amoris (4353 (4352?), 4997, 7178, 10367).

Qui non sciunt quod omnia et singula apud hominem se referant ad intellectum et ad voluntatem, et ad conjunctionem utriusque, ut homo sit homo, quod nec sciant quod omnia ecclesiae se referant ad fidem et amorem, et ad conjunctionem utriusque, ut in homine sit ecclesia (2231, 7752-7754, 9224, 9995, 10122).

Quod binae facultates homini sint, una quae vocatur intellectus, et altera quae voluntas (641, 803, 3623, 3939 (3539?).

Quod intellectus dicatus sit recipiendis veris, ita quae fidei sunt, et voluntas dicata recipiendis bonis, ita quae amoris sunt (9300, 9930, 10064).

Quod inde sequatur, quod amor seu charitas faciat ecclesiam, et non sola fides, seu fides separata ab illis (809, 916, 1798-1799, 1734 (1834?), 1844, 4766, 5826).

Quod fides separata a charitate sit nulla fides (654, 724, 1162, 1176, 2049, 2116, 2340, (2343?), 2349, 2419 (2417, 3419?), 3849, 3868, 6348, 7039, 7842 (7342?), 9782 (9783?).

Quod talis fides in altera vita pereat (2228, 5820).

Quod doctrinalia de sola fide destruant charitatem (6353, 8094).

Quod qui fidem separant a charitate in Verbo repraesentati sint per Cainum, per Chamum, per Reubenem, per Aegyptiorum primogenitos, et per Philisthaeos (3325, 7097, 7317, 8093). Quod quantum charitas recedit, tantum invaleat religio de sola fide (2231).

Quod ecclesia successu temporis deflectat a charitate ad fidem, et tandem ad solam fidem (4683, 8094).

Quod ultimo tempore ecclesiae sit nulla fides quia nulla charitas (1843, 3489 (3488?), 4649 (4689?).

Qui solam fidem salvificam faciunt, quod vitam mali excusent; et quod illis qui in vita mali sunt, nulla fides sit, quia nulla charitas (3865, 7766, 7778, 7790, 7950, 8094).

Quod illi intus in falsis sui mali sint, tametsi hoc non sciunt (7790, 7950).

Quod ideo illis non possit conjungi bonum (8981, 8983).

Quod etiam in altera vita sint contra bonum, et contra illos qui in bono sunt (7097, 7127, 7317, 7502, 7945 (7545?), 8096, 8313?). Quod simplices corde prae sapientibus sciant quid bonum vitae, ita quid charitas, at non quid fides separata (4741, 4754).

Quod bonum sit esse, et verum existere inde, et sic quod verum fidei suum esse vitae habeat ex bono charitatis (3049, 3180, 4574, 5002, 9144 (9154?).

Inde quod verum fidei vivat ex bono charitatis, ita quod vita fidei sit charitas (1589, 1947, 1997, 2579 (2571?), 4070, 4096-4097, 4736, 4757, 4884, 5147, 5928, 9154, 9667, 9841, 10729).

Quod fides non vivat apud hominem, cum modo scit et cogitat illa quae fidei sunt, sed cum vult illa et ex velle facit illa (9224).

Quod conjunctio Domini cum homine non sit per fidem, sed per vitam fidei quae est charitas (9380, 10143, 10153, 10578, 10645, 10648).

Quod cultus ex bono charitatis sit verus cultus, at ex vero fidei absque bono charitatis sit actus externus (7724).

Quod sola fides seu fides separata a charitate sit sicut lux hiemis, in qua omnia telluris torpent, et nihil producitur; at quod fides cum charitate sit sicut lux veris et aestatis, in qua omnia florent et producuntur (2231, 3146, 3412-3413).

Quod lux hiemalis, quae est fidei separatae, in altera vita vertatur in densas tenebras cum influit lux e caelo; et quod illi, qui in illa fide sunt, tunc in caecitatem et stupiditatem veniant (3412-3413).

Quod qui fidem a charitate separant, in tenebris sint, ita in ignorantia veri, et inde in falsis, nam haec sunt tenebrae (9186).

Quod se conjiciant in falsa et inde mala (3325, 8094).

Errores et falsa in quae se conjiciunt (4721, 4730, 4776, 4783, 4925, 7779, 8313, 8765, 9224).

Quod Verbum illis sit occlusum (3773, 4783, 8780).

Quod non videant et attendant ad omnia illa quae Dominus toties locutus est de amore et charitate (de quibus, 1017, 3416).

Quod nec sciant quid bonum, nec quid caelestis amor, nec quid charitas (2507 (2517?), 3603, 4136, 9995).

Quod charitas faciat ecclesiam, et non fides separata a charitate (809, 916, 1798-1799, 1834, 1844).

Quantum boni in ecclesia, si charitas spectaretur primo loco (6269, 6272).

Quod una ecclesia foret, et non divisa in plures, si charitas esset essentiale ejus; et quod tunc nihil faceret, si different doctrinalia fidei, et cultus externi (1285, 1316, 2385, 2853, 2982, 3267, 3445, 3451-3452).

Quod spectentur omnes ex charitate in caelo, et nullus ex fide absque illa (1258, 1394, 2364, 4802).

Quod duodecim discipuli Domini repraesentaverint ecclesiam quoad omnia fidei et charitatis in uno complexu, similiter ac duodecim tribus Israelis (2129, 3354, 3488, 3858, 6397).

Quod Petrus, Jacobus, et Johannes repraesentaverint fidem, charitatem, et bona charitatis, in suo ordine (3750).

Quod Petrus fidem (4738, 6000, 6073, 6344, 10087, 10580).

Et quod Johannes bona charitatis (praefatio ad cap. 18 et 22 Geneseos).

Quod ultimis temporibus nulla esset fides in Dominum quia non charitas, repraesentatum est per quod Petrus ter abnegaverit Dominum antequam gallus secundo 1 cecinit; Petrus enim in sensu repraesentativo ibi est fides (6000, 6073).

Quod " 2 gallinaceum" aeque ac "diluculum" in Verbo significet ultimum tempus ecclesiae (10134).

Et quod "tria" vel "ter" significent completum ad finem (2788, 4495, 5159, 5198 (9198?), 10127).

Simile significatur per quod Dominus dixit ad petrum, cum videret Johannem sequi Dominum, "Quid ad te," Petre "Tu sequere Me, Johannes; Petrus enim dixit de Johanne, "Hic quid?" (Johannes 21:21-22) (10087.)

Quia Johannes repraesentavit bona charitatis, quod accubuerit ad pectus Domini (3934, 10081).

Quod omnia nomina personarum et locorum in Verbo significent res abstracte ab illis (768, 1888, 4310, 4442, 10329).

DE CHARITATE.

Quod caelum sit distinctum in duo regna, quorum unum vocatur regnum caeleste, alterum regnum spirituale; amor in regno caelesti est amor in Dominum, et vocatur amor caelestis; et amor in regno spirituali est charitas erga proximum, et vocatur amor spiritualis (3325, 3653, 7257, 9002, 9833 (9835?), 9961).

(Quod caelum distinctum sit in duo illa regna, videatur in opere De Caelo et Inferno 20-28. Et quod Divinum Domini in caelis sit amor in Ipsum, et charitas erga proximum, 13-19 ibi.) Quod non sciatur quid bonum et quid verum, nisi sciatur quid amor in Dominum et charitas erga proximum, quoniam omne bonum est amoris et charitatis, et omne verum est boni (7255, 7366). Quod scire vera, velle vera, et affici veris propter vera, hoc est, quia vera sunt, sit charitas (3876-3877).

Quod charitas consistat in affectione interna faciendi verum, et non in externa absque illa (2430 (2429?), 2442, 3776, 4899, 4956, 8033).

Ita quod charitas consistat in usibus praestandis propter usus, et quod quale ejus sit secundum usus (7038, 8253).

Quod charitas sit vita spiritualis hominis (7085).

Quod totum Verbum sit doctrina amoris et charitatis (6632, 7262).

Quod nesciatur hodie quid charitas (2417, 3398, 4776, 6632).

Quod usque homo ex lumine rationis suae scire possit quod amor et charitas faciant hominem (3957, 6273).

Tum quod bonum et verum concordent, ac unum sit alterius, ita charitas et fides (7627).

Quod Dominus in supremo sensu sit Proximus, quia Ille super omnia amandus est; inde quod omne id proximus sit, quod ab Ipso est, in quo Ipse, ita bonum et verum (2425, 3419, 6706, 6859, 6823, 8124).

Quod discrimen proximi sit secundum quale boni, ita secundum praesentiam Domini (6707-6710).

Quod omnis homo, et omnis societas, tum patria et ecclesia, ac in universali sensu regnum Domini, sint proximus et quod illis benefacere ex amore boni secundum quale status illorum, sit amare proximum; ita proximus est bonum illorum, cui consulendum est (6818-6824, 8123).

Quod etiam bonum civile quod est justum, et bonum morale quod est bonum vitae in societate, sit proximus (2915, 4730, 8120-8122).

Quod amare proximum non sit amare personam, sed id quod est apud illum ex quo ille, ita bonum et verum (5025 (5028?), 10336).

Qui amant personam, et non quod est apud illum ex quo ille, quod ament aeque malum ac bonum (3820).

Et quod benefaciant aeque malis ac bonis, cum tamen benefacere malis est malefacere bonis, quod non est amare proximum (3820, 6703, 8120).

Judex qui punit malos ut emendentur, et ne contaminentur ab illis boni, is proximum amat (3820, 8120-8121).

Quod amare proximum sit facere bonum, justum et rectum in omni opere et in omni functione (8120-8122).

Inde quod charitas erga proximum se extendat ad omnia et singula quae homo cogitat, vult et facit (8124).

Quod facere bonum et verum propter bonum et verum, sit amare proximum (10310, 10336).

Quod illi qui hoc faciunt, ament Dominum, qui in supremo sensu est Proximus (9212 (9210?).

Quod vita charitatis sit vita secundum praecepta Domini, ita quod vivere secundum Divina vera, sit amare Dominum (10143, 10153, 10310, 10578, 10648 (10645?).

Quod genuina charitas non sit meritoria (2340 (2027?), 2373 (2343?), 2400, 3887, 6388-6393): quia est ex affectione interna, ita ex jucundo faciendi bonum (2373, 2400, 3887, 6388-6393).

Qui fidem separant a charitate, quod in altera vita faciant fidem, et bona opera quae in externa forma fecerunt, meritoria (2373).

Quod doctrina Antiquae Ecclesiae fuerit doctrina vitae, quae est doctrina charitatis (2385, 2487 (2417, 3419-3420, 4844, 6628?).

Quod antiqui, qui ab ecclesia, redegerint bona charitatis in ordinem, et distinxerint in classes, et singulis imposuerint nomina, et quod illis inde sapientia (2417, 6629, 7259-7262).

Quod sapientia et intelligentia crescant in immensum in altera vita apud illos qui vitam charitatis in mundo vixerunt (1941, 5859).

Quod Dominus cum Divino vero influat in charitatem, quia in ipsam vitam hominis (2363).

Quod homo sit sicut hortus, cum apud illum charitas et fides conjunctae sunt, sed sicut desertum cum non conjunctae (7626).

Quod homo tantum recedat a sapientia, quantum a charitate (6630).

Quod in ignorantia de veris Divinis sint, qui non in charitate sunt, utcunque se credunt sapere (2416 (2417?), 2435).

Quod vita angelica consistat in bonis charitatis, quae sunt usus, praestandis (454).

Quod angeli spirituales sint formae charitatis (553, 3804, 4735).

DE VOLUNTATE ET INTELLECTU.

Quod binae facultates homini sint, una quae vocatur intellectus, altera quae voluntas (35, 641, 3939 (3539, 5969?), 10122).

Quod binae illae facultates faciant ipsum hominem (10076, 10109-10110, 10264, 10284).

Quod homo talis sit, quales illae facultates apud illum sunt (7342, 8885, 9282, 10264, 10184 (10284?).

Quod per illas homo etiam distinguatur a bestiis, ex causa quia intellectus hominis elevari potest a Domino, et videre vera Divina, pariter voluntas, et percipere bona Divina, et sic homo conjungi Domino per binas suas facultates, quae faciunt illum; secus autem bestiae (4525, 5114, 5302, 6323, 9231).

Et quia homo in facultate illa est prae bestiis, quod non mori possit quoad interiora sua quae ejus spiritus sunt, sed quod vivat in aeternum (5302).

Quod (sicut) omnia in universo se referant ad bonum et verum, ita apud hominem ad voluntatem et intellectum (803, 10122).

Quia intellectus est recipiens veri ac voluntas boni (3332, 3623, 5332 (5835?), 6065, 6125, 7503, 9300, 9930).

Eodem recidit, sive dicas verum sive dicas fidem, nam fides est veri ac verum est fidei; et eodem recidit, sive dicas bonum sive dicas amorem, nam amor est boni et bonum est amoris; quod enim homo credit hoc verum dicit, et quod homo amat hoc bonum dicit (4353, 4997, 7178, 10122, 10367).

Inde sequitur quod intellectus sit recipiens fidei, et quod voluntas sit recipiens amoris (7178 (7179?), 10122, 10367).

Et quia intellectus hominis recipere potest fidem in Deum, ac voluntas amorem in Deum, quod possit fide et amore conjungi Deo, et qui conjungi potest Deo amore et fide, non potest mori in aeternum (4525, 6323, 9231).

Quod voluntas hominis sit ipsum esse vitae illius, quia est receptaculum amoris seu boni; et quod intellectus sit existere vitae inde, quia est receptaculum fidei seu veri (3619, 5002, 9282).

Ita quod vita voluntatis sit vita principalis hominis, et quod vita intellectus procedat inde (585, 590, 3619, 7342, 8885, 9282, 10076, 10109, 10119): similiter ut lux ex igne seu flamma (6032, 6314).

Quod quae in intellectum veniunt et simul in voluntatem, approprientur homini, non autem quae solum in intellectum (9009, 9069, 9071, 9129 (9133?), 9182, 9386, 9393, 10076, 10109-10110).

Quod illa fiant vitae hominis quae recipiuntur voluntate (3161, 9386, 9393).

Inde sequitur quod homo sit homo ex voluntate, et inde intellectu (8911, 9069, 9071, 10076, 10109-10110).

Unusquisque etiam homo ab aliis amatur et aestimatur secundum bonum suae voluntatis et inde intellectus, amatur enim et aestimatur qui vult bene et intelligit bene, ac rejicitur et vilipenditur qui intelligit bene et non vult bene (8911, 10076).

Quod homo post mortem etiam maneat, sicut ejus voluntas et inde intellectus est (9069, 9071, 9386, 10153).

Et quod quae intellectus sunt, et non simul voluntatis, tunc evanescant, quia non sunt in homine (9282).

Seu quod eodem recidit, quod homo post mortem maneat sicut ejus amor est et inde fides, aut sicut ejus bonum et inde verum; et quod quae fidei sunt et non simul amoris, seu quae veri sunt et non simul boni, tunc evanescant, quia non sunt in homine, ita non hominis (553, 2364 (2363?), 10153).

Quod homo possit intellectu capere quod non ex voluntate facit, seu quod possit intelligere quod non potest velle, quia contra amorem ejus (3539).

Quod homo aegre sciat distinguere inter cogitare et velle, causa (9991 (9995?).

Quam perversus status est apud quos intellectus et voluntas non unum agunt (9075).

Quod talis status sit apud hypocritas, dolosos, assentatores et simulatores (4326 (2426?), 3573, 4799, 8250).

Quod omnis voluntas boni et inde intellectus veri, sit a Domino, non ita intellectus veri separatus a voluntate boni (1831, 3514, 5483 (5482?), 5649, 6027, 8685, 8701, 10153).

Quod intellectus sit qui illustratur a Domino (6222, 6608, 10659).

Quod intellectus illustretur, quantum homo recipit verum voluntate, hoc est, quantum vult facere secundum id (3619).

Quod intellectui sit lux e caelo, sicut visui lux e mundo (1524, 5114, 6608, 9128).

Quod intellectus talis sit, qualia sunt vera ex bono, ex quibus formatus est (10064).

Quod intellectus sit qui est ex veris quae ex bono, non autem qui est ex falsis quae a malo (10675).

Quod intellectus sit videre ex illis quae experientiae et scientiae sunt, vera, causas rerum, nexus et consequentia in serie (6125).

Quod intellectus sit videre et percipere num verum sit antequam confirmatur, non autem posse confirmare quodcunque (4741, 7012, 7680, 7950, 8521, 8780).

Quod videre et percipere num verum sit antequam confirmatur, solum detur apud illos qui afficiuntur vero propter verum, ita qui in luce spirituali sunt (8521).

Quod lux confirmationis sit lux naturalis, dabilis etiam apud malos (8780).

Quod omnia dogmata etiam falsa confirmari possint, usque ut appareant sicut vera (2482 (2243, 4647?), 2490 (2385, 4741?), 5033, 6865, 7950).

Footnotes:

1. secundo pro "tertio"
2. "gallinaceum": -sic, nisi praetuleris gallicinium"

  
/ 74  
  

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #5114

Study this Passage

  
/ 10837  
  

5114. ‘Et in vite tres propagines’: quod significet derivationes inde usque ad ultimam, constat ex significatione ‘vitis’ quod sit intellectuale, de qua mox supra n. 5113; ex significatione ‘trium’ quod sint completum et continuum usque ad finem, de qua n. 2788, 4495; et ex significatione ‘propaginum’ quod sint derivationes; cum enim vitis est intellectuale, propagines non aliud sunt quam derivationes inde, et quia tres significant continuum usque ad finem, seu a primo usque ad ultimum, per ‘tres propagines’ significantur derivationes ab intellectuali ad ultimum quod est sensuale; primum enim in ordine est intellectuale, et ultimum est sensuale; intellectuale 1 in communi est visuale interni hominis, quod a luce caeli quae a Domino, videt, et quod videt, omne est spirituale et caeleste; sensuale autem in communi est externi hominis, hic sensuale visus quia hoc correspondet et subordinatum est intellectuali; illud sensuale a luce mundi quae a sole, videt, et quod videt, omne est mundanum, corporeum et terrestre.

[2] Dantur in homine derivationes ab intellectuali quod est in luce caeli, ad sensuale quod est in luce mundi; nisi darentur, sensuale non potuisset ullam vitam qualis est humana, habere; vita sensuali hominis 2 non est ex eo quod videat ex luce mundi, nam lux mundi in se nullam vitam habet, sed ex eo quod videat ex luce caeli, nam haec lux vitam in se habet; cum haec lux incidit apud hominem in illa quae sunt ex luce mundi, tunc vivificat illa, et facit ut videat objecta intellectualiter, ita sicut homo; inde homini ex scientificis quae enata sunt ex illis quae in mundo viderat et audiverat, proinde ex illis quae intraverant per sensualia, intelligentia et sapientia, et ex hac vita civilis, moralis, et spiritualis.

[3] Quod in specie derivationes attinet, sunt illae apud hominem tales ut paucis exponi nequeant; sunt gradus sicut scalae inter intellectuale et sensuale, sed gradus illos nemo potest capere nisi sciat quomodo cum illis se habet, quod nempe inter se distinctissimi sint, et quod tam distincti ut interiores existere et subsistere possint absque exterioribus, non autem exteriores absque interioribus; sicut pro exemplo: spiritus hominis subsistere potest absque corpore materiali, et quoque actualiter subsistit cum per mortem separatur a corpore; spiritus hominis in gradu interiore est, et 3 corpus in exteriore; similiter etiam se habet cum spiritu hominis post mortem; si inter beatos est, in ultimo gradu ibi est cum in primo caelo, in interiore gradu 4 cum in secundo, et in intimo cum in tertio; et cum in hoc est, tunc quidem simul est in reliquis, sed hi quiescunt apud illum, paene sicut corporeum apud hominem quiescit in somno, at cum differentia quod interiora apud angelos tunc in summa vigilia sint; totidem itaque distincti gradus apud hominem dantur, quot sunt caeli, praeter ultimum, qui est corpus cum sensualibus ejus.

[4] Ex his aliquatenus constare potest quomodo se habet cum derivationibus a primo ad ultimum, seu ab intellectuali ad sensuale; vita hominis quae a Divino Domini, transit per hos gradus ab intimo ad ultimum, et ubivis derivatur, fitque communius et communius, et in 5 ultimo communissimum; derivationes in gradibus inferioribus sunt modo compositiones, seu aptius, conformationes singularium et particularium graduum superiorum successive, cum adjectis talibus e puriore natura, et dein ex crassiore quae pro vasis continentibus inservire possunt; quibus vasis resolutis, singularia et 6 particularia interiorum graduum, quae inibi conformata fuerunt, redeunt ad proxime superiorem gradum: et quia apud hominem est nexus cum Divino, et intimum ejus 7 est tale ut Divinum recipere possit, nec solum recipere, sed etiam sibi appropriare per agnitionem et affectionem, ita per reciprocum, idcirco homo quia ita implantatus est Divino, nusquam mori potest, est enim in aeterno et infinito, 8 non modo per influxum inde, sed etiam per receptionem;

[5] inde videri potest quam indocte et inaniter illi cogitant de homine qui comparant illum animalibus brutis, et credunt non victurum illum post mortem magis quam illa, non considerantes quod apud 9 animalia bruta nulla receptio, et per aliquam agnitionem et affectionem appropriatio reciproca Divini sit, et inde conjunctio; et cum status illorum talis est, quod formae recipientes vitae eorum non aliter possint quam dissipari; transit enim apud illa influxus per organicas eorum formas usque in mundum, et ibi terminatur et evanescit, nec usquam redit.

Footnotes:

1. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

2. homini

3. at

4. est

5. inque

6. seu

7. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

8. The Manuscript inserts hoc.

9. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.