From Swedenborg's Works

 

De Ultimo Judicio #39

Study this Passage

  
/ 74  
  

39. Sed quia in orbe Christiano non scitur, quod nulla fides sit si non charitas, nec quid charitas erga proximum, ne quidem quod voluntas faciat ipsum hominem, ac tantum ejus cogitatio quantum trahit a voluntate, quare ut illae res in lucem intellectus perveniant, velim adjungere Collecta de illis ex Arcanis Caelestibus, quae inservire illustrationi possunt.

(EX ARCANIS CAELESTIBUS)

DE FIDE.

Qui non sciunt quod omnia in universo se referant ad verum et bonum, ad conjunctionem utriusque ut producatur aliquid, quod non sciant quod omnia ecclesiae se referant ad fidem et amorem, et ad conjunctionem utriusque (7752-7762, 9186, 9224).

Quod omnia in universo se referant ad verum et bonum, et ad conjunctionem utriusque (2451 (2452?), 3166, 4390, 4409, 5232, 7256, 10122, 10555).

Quod vera sint fidei, et quod bona sint amoris (4353 (4352?), 4997, 7178, 10367).

Qui non sciunt quod omnia et singula apud hominem se referant ad intellectum et ad voluntatem, et ad conjunctionem utriusque, ut homo sit homo, quod nec sciant quod omnia ecclesiae se referant ad fidem et amorem, et ad conjunctionem utriusque, ut in homine sit ecclesia (2231, 7752-7754, 9224, 9995, 10122).

Quod binae facultates homini sint, una quae vocatur intellectus, et altera quae voluntas (641, 803, 3623, 3939 (3539?).

Quod intellectus dicatus sit recipiendis veris, ita quae fidei sunt, et voluntas dicata recipiendis bonis, ita quae amoris sunt (9300, 9930, 10064).

Quod inde sequatur, quod amor seu charitas faciat ecclesiam, et non sola fides, seu fides separata ab illis (809, 916, 1798-1799, 1734 (1834?), 1844, 4766, 5826).

Quod fides separata a charitate sit nulla fides (654, 724, 1162, 1176, 2049, 2116, 2340, (2343?), 2349, 2419 (2417, 3419?), 3849, 3868, 6348, 7039, 7842 (7342?), 9782 (9783?).

Quod talis fides in altera vita pereat (2228, 5820).

Quod doctrinalia de sola fide destruant charitatem (6353, 8094).

Quod qui fidem separant a charitate in Verbo repraesentati sint per Cainum, per Chamum, per Reubenem, per Aegyptiorum primogenitos, et per Philisthaeos (3325, 7097, 7317, 8093). Quod quantum charitas recedit, tantum invaleat religio de sola fide (2231).

Quod ecclesia successu temporis deflectat a charitate ad fidem, et tandem ad solam fidem (4683, 8094).

Quod ultimo tempore ecclesiae sit nulla fides quia nulla charitas (1843, 3489 (3488?), 4649 (4689?).

Qui solam fidem salvificam faciunt, quod vitam mali excusent; et quod illis qui in vita mali sunt, nulla fides sit, quia nulla charitas (3865, 7766, 7778, 7790, 7950, 8094).

Quod illi intus in falsis sui mali sint, tametsi hoc non sciunt (7790, 7950).

Quod ideo illis non possit conjungi bonum (8981, 8983).

Quod etiam in altera vita sint contra bonum, et contra illos qui in bono sunt (7097, 7127, 7317, 7502, 7945 (7545?), 8096, 8313?). Quod simplices corde prae sapientibus sciant quid bonum vitae, ita quid charitas, at non quid fides separata (4741, 4754).

Quod bonum sit esse, et verum existere inde, et sic quod verum fidei suum esse vitae habeat ex bono charitatis (3049, 3180, 4574, 5002, 9144 (9154?).

Inde quod verum fidei vivat ex bono charitatis, ita quod vita fidei sit charitas (1589, 1947, 1997, 2579 (2571?), 4070, 4096-4097, 4736, 4757, 4884, 5147, 5928, 9154, 9667, 9841, 10729).

Quod fides non vivat apud hominem, cum modo scit et cogitat illa quae fidei sunt, sed cum vult illa et ex velle facit illa (9224).

Quod conjunctio Domini cum homine non sit per fidem, sed per vitam fidei quae est charitas (9380, 10143, 10153, 10578, 10645, 10648).

Quod cultus ex bono charitatis sit verus cultus, at ex vero fidei absque bono charitatis sit actus externus (7724).

Quod sola fides seu fides separata a charitate sit sicut lux hiemis, in qua omnia telluris torpent, et nihil producitur; at quod fides cum charitate sit sicut lux veris et aestatis, in qua omnia florent et producuntur (2231, 3146, 3412-3413).

Quod lux hiemalis, quae est fidei separatae, in altera vita vertatur in densas tenebras cum influit lux e caelo; et quod illi, qui in illa fide sunt, tunc in caecitatem et stupiditatem veniant (3412-3413).

Quod qui fidem a charitate separant, in tenebris sint, ita in ignorantia veri, et inde in falsis, nam haec sunt tenebrae (9186).

Quod se conjiciant in falsa et inde mala (3325, 8094).

Errores et falsa in quae se conjiciunt (4721, 4730, 4776, 4783, 4925, 7779, 8313, 8765, 9224).

Quod Verbum illis sit occlusum (3773, 4783, 8780).

Quod non videant et attendant ad omnia illa quae Dominus toties locutus est de amore et charitate (de quibus, 1017, 3416).

Quod nec sciant quid bonum, nec quid caelestis amor, nec quid charitas (2507 (2517?), 3603, 4136, 9995).

Quod charitas faciat ecclesiam, et non fides separata a charitate (809, 916, 1798-1799, 1834, 1844).

Quantum boni in ecclesia, si charitas spectaretur primo loco (6269, 6272).

Quod una ecclesia foret, et non divisa in plures, si charitas esset essentiale ejus; et quod tunc nihil faceret, si different doctrinalia fidei, et cultus externi (1285, 1316, 2385, 2853, 2982, 3267, 3445, 3451-3452).

Quod spectentur omnes ex charitate in caelo, et nullus ex fide absque illa (1258, 1394, 2364, 4802).

Quod duodecim discipuli Domini repraesentaverint ecclesiam quoad omnia fidei et charitatis in uno complexu, similiter ac duodecim tribus Israelis (2129, 3354, 3488, 3858, 6397).

Quod Petrus, Jacobus, et Johannes repraesentaverint fidem, charitatem, et bona charitatis, in suo ordine (3750).

Quod Petrus fidem (4738, 6000, 6073, 6344, 10087, 10580).

Et quod Johannes bona charitatis (praefatio ad cap. 18 et 22 Geneseos).

Quod ultimis temporibus nulla esset fides in Dominum quia non charitas, repraesentatum est per quod Petrus ter abnegaverit Dominum antequam gallus secundo 1 cecinit; Petrus enim in sensu repraesentativo ibi est fides (6000, 6073).

Quod " 2 gallinaceum" aeque ac "diluculum" in Verbo significet ultimum tempus ecclesiae (10134).

Et quod "tria" vel "ter" significent completum ad finem (2788, 4495, 5159, 5198 (9198?), 10127).

Simile significatur per quod Dominus dixit ad petrum, cum videret Johannem sequi Dominum, "Quid ad te," Petre "Tu sequere Me, Johannes; Petrus enim dixit de Johanne, "Hic quid?" (Johannes 21:21-22) (10087.)

Quia Johannes repraesentavit bona charitatis, quod accubuerit ad pectus Domini (3934, 10081).

Quod omnia nomina personarum et locorum in Verbo significent res abstracte ab illis (768, 1888, 4310, 4442, 10329).

DE CHARITATE.

Quod caelum sit distinctum in duo regna, quorum unum vocatur regnum caeleste, alterum regnum spirituale; amor in regno caelesti est amor in Dominum, et vocatur amor caelestis; et amor in regno spirituali est charitas erga proximum, et vocatur amor spiritualis (3325, 3653, 7257, 9002, 9833 (9835?), 9961).

(Quod caelum distinctum sit in duo illa regna, videatur in opere De Caelo et Inferno 20-28. Et quod Divinum Domini in caelis sit amor in Ipsum, et charitas erga proximum, 13-19 ibi.) Quod non sciatur quid bonum et quid verum, nisi sciatur quid amor in Dominum et charitas erga proximum, quoniam omne bonum est amoris et charitatis, et omne verum est boni (7255, 7366). Quod scire vera, velle vera, et affici veris propter vera, hoc est, quia vera sunt, sit charitas (3876-3877).

Quod charitas consistat in affectione interna faciendi verum, et non in externa absque illa (2430 (2429?), 2442, 3776, 4899, 4956, 8033).

Ita quod charitas consistat in usibus praestandis propter usus, et quod quale ejus sit secundum usus (7038, 8253).

Quod charitas sit vita spiritualis hominis (7085).

Quod totum Verbum sit doctrina amoris et charitatis (6632, 7262).

Quod nesciatur hodie quid charitas (2417, 3398, 4776, 6632).

Quod usque homo ex lumine rationis suae scire possit quod amor et charitas faciant hominem (3957, 6273).

Tum quod bonum et verum concordent, ac unum sit alterius, ita charitas et fides (7627).

Quod Dominus in supremo sensu sit Proximus, quia Ille super omnia amandus est; inde quod omne id proximus sit, quod ab Ipso est, in quo Ipse, ita bonum et verum (2425, 3419, 6706, 6859, 6823, 8124).

Quod discrimen proximi sit secundum quale boni, ita secundum praesentiam Domini (6707-6710).

Quod omnis homo, et omnis societas, tum patria et ecclesia, ac in universali sensu regnum Domini, sint proximus et quod illis benefacere ex amore boni secundum quale status illorum, sit amare proximum; ita proximus est bonum illorum, cui consulendum est (6818-6824, 8123).

Quod etiam bonum civile quod est justum, et bonum morale quod est bonum vitae in societate, sit proximus (2915, 4730, 8120-8122).

Quod amare proximum non sit amare personam, sed id quod est apud illum ex quo ille, ita bonum et verum (5025 (5028?), 10336).

Qui amant personam, et non quod est apud illum ex quo ille, quod ament aeque malum ac bonum (3820).

Et quod benefaciant aeque malis ac bonis, cum tamen benefacere malis est malefacere bonis, quod non est amare proximum (3820, 6703, 8120).

Judex qui punit malos ut emendentur, et ne contaminentur ab illis boni, is proximum amat (3820, 8120-8121).

Quod amare proximum sit facere bonum, justum et rectum in omni opere et in omni functione (8120-8122).

Inde quod charitas erga proximum se extendat ad omnia et singula quae homo cogitat, vult et facit (8124).

Quod facere bonum et verum propter bonum et verum, sit amare proximum (10310, 10336).

Quod illi qui hoc faciunt, ament Dominum, qui in supremo sensu est Proximus (9212 (9210?).

Quod vita charitatis sit vita secundum praecepta Domini, ita quod vivere secundum Divina vera, sit amare Dominum (10143, 10153, 10310, 10578, 10648 (10645?).

Quod genuina charitas non sit meritoria (2340 (2027?), 2373 (2343?), 2400, 3887, 6388-6393): quia est ex affectione interna, ita ex jucundo faciendi bonum (2373, 2400, 3887, 6388-6393).

Qui fidem separant a charitate, quod in altera vita faciant fidem, et bona opera quae in externa forma fecerunt, meritoria (2373).

Quod doctrina Antiquae Ecclesiae fuerit doctrina vitae, quae est doctrina charitatis (2385, 2487 (2417, 3419-3420, 4844, 6628?).

Quod antiqui, qui ab ecclesia, redegerint bona charitatis in ordinem, et distinxerint in classes, et singulis imposuerint nomina, et quod illis inde sapientia (2417, 6629, 7259-7262).

Quod sapientia et intelligentia crescant in immensum in altera vita apud illos qui vitam charitatis in mundo vixerunt (1941, 5859).

Quod Dominus cum Divino vero influat in charitatem, quia in ipsam vitam hominis (2363).

Quod homo sit sicut hortus, cum apud illum charitas et fides conjunctae sunt, sed sicut desertum cum non conjunctae (7626).

Quod homo tantum recedat a sapientia, quantum a charitate (6630).

Quod in ignorantia de veris Divinis sint, qui non in charitate sunt, utcunque se credunt sapere (2416 (2417?), 2435).

Quod vita angelica consistat in bonis charitatis, quae sunt usus, praestandis (454).

Quod angeli spirituales sint formae charitatis (553, 3804, 4735).

DE VOLUNTATE ET INTELLECTU.

Quod binae facultates homini sint, una quae vocatur intellectus, altera quae voluntas (35, 641, 3939 (3539, 5969?), 10122).

Quod binae illae facultates faciant ipsum hominem (10076, 10109-10110, 10264, 10284).

Quod homo talis sit, quales illae facultates apud illum sunt (7342, 8885, 9282, 10264, 10184 (10284?).

Quod per illas homo etiam distinguatur a bestiis, ex causa quia intellectus hominis elevari potest a Domino, et videre vera Divina, pariter voluntas, et percipere bona Divina, et sic homo conjungi Domino per binas suas facultates, quae faciunt illum; secus autem bestiae (4525, 5114, 5302, 6323, 9231).

Et quia homo in facultate illa est prae bestiis, quod non mori possit quoad interiora sua quae ejus spiritus sunt, sed quod vivat in aeternum (5302).

Quod (sicut) omnia in universo se referant ad bonum et verum, ita apud hominem ad voluntatem et intellectum (803, 10122).

Quia intellectus est recipiens veri ac voluntas boni (3332, 3623, 5332 (5835?), 6065, 6125, 7503, 9300, 9930).

Eodem recidit, sive dicas verum sive dicas fidem, nam fides est veri ac verum est fidei; et eodem recidit, sive dicas bonum sive dicas amorem, nam amor est boni et bonum est amoris; quod enim homo credit hoc verum dicit, et quod homo amat hoc bonum dicit (4353, 4997, 7178, 10122, 10367).

Inde sequitur quod intellectus sit recipiens fidei, et quod voluntas sit recipiens amoris (7178 (7179?), 10122, 10367).

Et quia intellectus hominis recipere potest fidem in Deum, ac voluntas amorem in Deum, quod possit fide et amore conjungi Deo, et qui conjungi potest Deo amore et fide, non potest mori in aeternum (4525, 6323, 9231).

Quod voluntas hominis sit ipsum esse vitae illius, quia est receptaculum amoris seu boni; et quod intellectus sit existere vitae inde, quia est receptaculum fidei seu veri (3619, 5002, 9282).

Ita quod vita voluntatis sit vita principalis hominis, et quod vita intellectus procedat inde (585, 590, 3619, 7342, 8885, 9282, 10076, 10109, 10119): similiter ut lux ex igne seu flamma (6032, 6314).

Quod quae in intellectum veniunt et simul in voluntatem, approprientur homini, non autem quae solum in intellectum (9009, 9069, 9071, 9129 (9133?), 9182, 9386, 9393, 10076, 10109-10110).

Quod illa fiant vitae hominis quae recipiuntur voluntate (3161, 9386, 9393).

Inde sequitur quod homo sit homo ex voluntate, et inde intellectu (8911, 9069, 9071, 10076, 10109-10110).

Unusquisque etiam homo ab aliis amatur et aestimatur secundum bonum suae voluntatis et inde intellectus, amatur enim et aestimatur qui vult bene et intelligit bene, ac rejicitur et vilipenditur qui intelligit bene et non vult bene (8911, 10076).

Quod homo post mortem etiam maneat, sicut ejus voluntas et inde intellectus est (9069, 9071, 9386, 10153).

Et quod quae intellectus sunt, et non simul voluntatis, tunc evanescant, quia non sunt in homine (9282).

Seu quod eodem recidit, quod homo post mortem maneat sicut ejus amor est et inde fides, aut sicut ejus bonum et inde verum; et quod quae fidei sunt et non simul amoris, seu quae veri sunt et non simul boni, tunc evanescant, quia non sunt in homine, ita non hominis (553, 2364 (2363?), 10153).

Quod homo possit intellectu capere quod non ex voluntate facit, seu quod possit intelligere quod non potest velle, quia contra amorem ejus (3539).

Quod homo aegre sciat distinguere inter cogitare et velle, causa (9991 (9995?).

Quam perversus status est apud quos intellectus et voluntas non unum agunt (9075).

Quod talis status sit apud hypocritas, dolosos, assentatores et simulatores (4326 (2426?), 3573, 4799, 8250).

Quod omnis voluntas boni et inde intellectus veri, sit a Domino, non ita intellectus veri separatus a voluntate boni (1831, 3514, 5483 (5482?), 5649, 6027, 8685, 8701, 10153).

Quod intellectus sit qui illustratur a Domino (6222, 6608, 10659).

Quod intellectus illustretur, quantum homo recipit verum voluntate, hoc est, quantum vult facere secundum id (3619).

Quod intellectui sit lux e caelo, sicut visui lux e mundo (1524, 5114, 6608, 9128).

Quod intellectus talis sit, qualia sunt vera ex bono, ex quibus formatus est (10064).

Quod intellectus sit qui est ex veris quae ex bono, non autem qui est ex falsis quae a malo (10675).

Quod intellectus sit videre ex illis quae experientiae et scientiae sunt, vera, causas rerum, nexus et consequentia in serie (6125).

Quod intellectus sit videre et percipere num verum sit antequam confirmatur, non autem posse confirmare quodcunque (4741, 7012, 7680, 7950, 8521, 8780).

Quod videre et percipere num verum sit antequam confirmatur, solum detur apud illos qui afficiuntur vero propter verum, ita qui in luce spirituali sunt (8521).

Quod lux confirmationis sit lux naturalis, dabilis etiam apud malos (8780).

Quod omnia dogmata etiam falsa confirmari possint, usque ut appareant sicut vera (2482 (2243, 4647?), 2490 (2385, 4741?), 5033, 6865, 7950).

Footnotes:

1. secundo pro "tertio"
2. "gallinaceum": -sic, nisi praetuleris gallicinium"

  
/ 74  
  

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #4735

Study this Passage

  
/ 10837  
  

4735. ‘Ne effundatis sanguinem’: quod significet ne violent sanctum, constat ex significatione ‘sanguinis’ quod sit sanctum, de qua sequitur; inde ‘effundere sanguinem’ est violare illud. Omne sanctum in caelo procedit ex Divino Humano Domini, et inde omne sanctum in Ecclesia, quapropter ne violarent illud, instituta est a Domino Sancta Cena, et ibi expressis verbis dicitur quod panis ibi sit caro Ipsius, et vinum ibi sit sanguis Ipsius, ita quod sit Divinum Humanum Ipsius ex Quo tunc Sanctum; apud antiquos ‘caro et sanguis’ significabat humanum proprium, quia humanum consistit ex carne et sanguine; inde Dominus dixit ad Simonem,

Beatus es, quia caro et sanguis non revelavit tibi, sed Pater Meus Qui est in caelis, Matth. 16:17.

caro itaque et sanguis significata per panem et vinum in Sancta Cena est Humanum Proprium Domini; ipsum Proprium Domini, quod propria potentia Sibi acquisivit, est Divinum; Proprium Ipsius ex conceptione fuit quod ex Jehovah Patre Ipsius habuit, et fuit Ipse Jehovah, inde Proprium quod Sibi acquisivit in Humano fuit Divinum; Proprium hoc Divinum in Humano est quod vocatur caro et sanguis; ‘caro’ est Divinum Bonum Ipsius, n. 3813, ‘sanguis’ Divini Boni Divinum Verum.

[2] Humanum Domini postquam glorificatum seu Divinum factum est, non concipi potest sicut humanum, sed sicut Divinus Amor in forma humana; et hoc eo magis quam angeli, qui cum apparent, sicut mihi visi, apparent tanquam amoris et charitatis formae sub specie humana, et hoc a Domino; ex Divino enim Amore Dominus Humanum Suum Divinum fecit, sicut per caelestem amorem homo fit angelus post mortem, ut appareat sicut amoris et charitatis forma sub specie humana, ut dictum. Inde patet quod per Divinum Humanum Domini in caelesti sensu significetur ipse Divinus Amor, qui est amor erga universum genus humanum, quod illud salvare, beatum et felix velit facere in aeternum, et ei appropriare Divinum Suum quantum capere possunt; hic amor et reciprocus hominis in Dominum et quoque amor erga proximum sunt qui significantur et repraesentantur in Sancta Cena, amor Divinus caelestis per ‘carnem seu panem’ ibi et amor Divinus spiritualis per ‘sanguinem seu vinum’ ibi:

[3] ex his nunc constare potest quid per manducationem carnis Domini, et per potum sanguinis Ipsius intelligitur apud Johannem,

Ego sum panis vivens qui e caelo descendit; si quis comederit ex hoc pane, vivet in aeternum. Panis vero, quem Ego dabo, caro Mea est:... Amen, amen, dico vobis, nisi comederitis carnem Filii hominis, et biberitis Ipsius sanguinem, non habebitis vitam in vobis: qui comedit Meam carnem, et bibit Meum sanguinem, habet vitam aeternam; et Ego resuscitabo illum extremo die: nam caro Mea est vere cibus, et sanguis Mens est vere potus: qui comedit Meam carnem, et bibit Meum sanguinem, in Me manet, et Ego in illo.... Hic est panis, qui e caelo descendit, 6:50-58;

quia per ‘carnem et sanguinem’ significatur Divinum Caeleste et Divinum Spirituale quod ex Divino Humano Domini, ut dictum, seu quod idem, Divinum Bonum et Divinum Verum Amoris Ipsius, per ‘comedere et bibere’ significatur appropriare sibi illa; appropriatio fit per vitam amoris et charitatis quae etiam est vita fidei; quod ‘comedere’ sit appropriare sibi bonum, et ‘bibere’ appropriare sibi verum, videatur n. 2187, 3069, 3168, 3513, 3596, 1 3734, 3832, 4017, 4018.

[4] Quia ‘sanguis’ in caelesti sensu significat Divinum Spirituale seu Divinum Verum procedens a Divino Humano Domini, ideo significat sanctum, nam Divinum Verum procedens a Divino Humano Domini est ipsum Sanctum; Sanctum non aliud est, nec aliunde.

[5] Quod ‘sanguis’ sit Sanctum illud, constare potest a pluribus locis in Verbo, quorum haec licet afferre;

apud Ezechielem,

Fili hominis, sic dixit Dominus Jehovih, Dic avi omni caeli, omni ferae agri, congregamini et venite, congregate vos a circuitu super sacrificium Meum, quod Ego sacrifico vobis, sacrificium magnum super montibus Israelis, ut comedatis carnem et bibatis sanguinem, carnem fortium comedetis, et sanguinem principum terrae bibetis, arietes, agnos, et hircos, ... saginatos Bashanis omnes, et comedetis adipem ad satietatem, et bibetis sanguinem usque ad ebrietatem, de sacrificio Meo quod sacrificabo vobis, satiabimini super mensa Mea, equo et curru, forti, et omni viro belli: sic dabo gloriam Meam inter gentes, 39:17-21;

agitur ibi de convocatione omnium ad regnum Domini, et in specie de instauratione Ecclesiae apud gentes; et per ‘comedere carnem et bibere sanguinem’ significatur appropriare sibi Divinum Bonum et Divinum Verum, ita Sanctum quod procedit a Divino Humano Domini. Quis non videre potest quod non caro per ‘carnem’ et sanguis per ‘sanguinem’ ibi intelligatur, ut ‘quod carnem fortium comederent, sanguinem principum terrae biberent’, et ‘quod satiarentur equo, curru, forti, et omni viro belli’ ?:

[6] similiter apud Johannem,

Vidi unum angelum stantem in sole, qui clamavit voce magna, dicens omnibus avibus volantibus in medio caelo, venite, congregamini ad cenam Magni Dei, ut comedatis carnes regum, et carnes chiliarchorum, et carnes fortium, et carnes equorum et sedentium super illis, et carnes omnium liberorum et servorum, parvorum et magnorum, [Apoc. ] 19:17, 18;

quis usquam haec intelliget nisi sciat quid ‘caro’ in sensu interno significat, et nisi quid ‘reges, chiliarchi, fortes, equi, sedentes super illis, liberi et servi’?:

[7] porro apud Zachariam,

Loquetur pacem gentibus; dominari Ipsius a mari usque ad mare, et a flumine usque ad fines terrae; etiam tu, per sanguinem foederis tui emittam vinctos tuos e fovea, 9:10, 11;

ibi de Domino; ‘sanguis foederis’ est Divinum Verum procedens a Divino Humano Ipsius, et est ipsum Sanctum quod postquam glorificatus est, exivit ab Ipso; hoc Sanctum est quod etiam Sanctus Spiritus vocatur, ut patet apud Johannem,

Jesus dixit, Si quis sitiverit, venito ad Me et bibito; quisquis credit in Me, sicut dixit Scriptura, flumina e ventre illius fluent aquae viventis; hoc dixit de spiritu, quem acceptum erant credentes in Ipsum; nondum enim erat Spiritus Sanctus, quia Jesus nondum glorificatus erat, 7:37-39;

quod sanctum procedens a Domino 2 sit ‘spiritus’, videatur Joh. 6:63:

[8] porro quod ‘sanguis’ sit sanctum procedens a Divino Humano Domini, apud Davidem,

A dolo et [a] violentia redige animam eorum, et pretiosus erit sanguis eorum in oculis Ipsius, Ps. 72:14;

‘pretiosus sanguis’ pro sancto quod accepturi: apud Johannem,

Hi sunt qui veniunt ex afflictione magna, et lavarunt stolas suas, et dealbarunt stolas suas in sanguine 3 Agni, Apoc. 7:14:

et apud eundem,

Illi vicerunt draconem per sanguinem Agni, et per verbum testimonii Sui; et non amaverunt animam suam usque ad mortem, Apoc. 12:11 4 ;

[9] Ecclesia hodie non aliter novit quam quod ‘sanguis Agni’ hic significet passionem Domini, quia credit quod salventur unice per quod Dominus passus sit, et quod propter id missus sit in mundum, sed sit hoc pro simplicibus qui arcana interiora capere nequeunt; passio Domini fuit ultimum tentationis Ipsius, per quod plene glorificavit Humanum Suum, Luc. 24:26; Joh. 12:23, 27, 28; 13:31, 32; 17:1, 4, 5; ‘sanguis autem Agni’ ibi est idem ac Divinum Verum seu sanctum procedens a divino Humano Ipsius; ita idem cum ‘sanguine foederis’, de quo mox supra:

[10] et de quo etiam apud Mosen,

Moses sumpsit librum foederis, et legit in auribus populi, qui dixerunt, Omne quod locutus est Jehovah, faciemus et audiemus: tunc sumpsit Moses sanguinem, et sparsit super populum, et dixit, Ecce sanguis foederi, quod pepigit Jehovah vobiscum super omnibus verbis his, Exod. 24:7, 8;

‘liber foederis’ erat Divinum Verum quod illis tunc, quod confirmabatur per sanguinem, testificantem quod illud ex Divino Humano Ipsius.

[11] In ritualibus Ecclesiae Judaicae per ‘sanguinem’ nec aliud significabatur quam sanctum procedens a Divino Humano Domini; quapropter cum sanctificabantur, hoc fiebat per sanguinem; ut cum sanctificabatur Aharon et filii ejus, Tunc sanguis spargebatur super cornua altaris, reliquum 5 ad fundamentum altaris, ... etiam super apicem auris dextrae, pollicem manus et pedis dextri, [et] super vestes illius, Exod. 29:12, 16, 20, [21]; Lev. 8:[15, 19, 23, 30]: Cumque intraret Aharon intra velum ad propitiatorium, quod etiam tunc sanguis digito spargeretur ad propitiatorium septies versus orientem, Lev. 16:12-15; pariter in reliquis sanctificationibus ut et expiationibus, et mundationibus, de quibus Exod. 12:7, 13, 22; 30:10; Lev. 1:5, 11, 15; 3:2, 8, 13; 4:6, 7, 17, 18, 25, 30, 34; 5:9; 6:20, 21 [KJV 27, 28]; 14:14-19, 25-30; 16:12-15, 18, 19; Deut. 12:27.

[12] Quia per ‘sanguinem’ in genuino sensu significatur sanctum, ita in opposito sensu per sanguinem et sanguines significantur illa quae violentiam ei inferunt, et hoc inde quia per ‘effundere sanguinem innocentem’ significatur violare sanctum; ideo quoque scelesta vitae et profana cultus dicebantur sanguis'; quod sanguis ac sanguines sint talia, constat ab his locis;

apud Esaiam,

Cum laverit Dominus excrementum filiarum Zionis, et sanguines Hierosolymae abluerit e medio ejus, per spiritum judicia, et per spiritum expurgationis, 4:4:

apud eundem,

Aquae Dimonis plenae sunt sanguine, 15:9:

apud eundem,

Manus vestrae pollutae sunt sanguine, et digiti vestri iniquitate; ... pedes eorum ad malum currunt, et festinant ad effundendum sanguinem innocentem; cogitationes eorum cogitationes iniquitatis, 59:[3], 7:

apud Jeremiam,

Etiam in alis tuis inventi sunt sanguis animarum pauperum innocentium, 2:34:

[13] apud eundem,

Ob peccata prophetarum, iniquitates sacerdotum, effundentium in medio Hierosolymae sanguinem justorum; errarunt caeci in plateis, polluti sunt sanguine, ea quae non possunt, tangunt vestimentis, Thren. 4:13, 14:

apud Ezechielem,

Praeterivi praeter te, et vidi te conculcatam in sanguinibus tuis, et dixi tibi, In sanguinibus tuis vive, et dixi tibi, In sanguinibus tuis vive.... Lavi te aquis, et ablui sanguines tuos a super te; et unxi te oleo, 16:6, 9:

apud eundem,

Tu fili hominis, num disceptabis cum urbe sanguinum? notifica illi omnes abominationes ejus, ... per sanguinem tuum quem effudisti, rea facta es, et per idola quae fecisti, polluta es. Ecce principes Israelis, quisque juxta brachium suum fuerunt in te, et effuderunt sanguinem; ... viri calumniae fuerunt in te ad effundendum sanguinem, et ad montes comederunt in te, 22:2-4, 6, 9:

apud Mosen,

Si quis sacrificaverit alibi quam super altari ad tentorium, erit sanguis, et sicut effudisset sanguinem, Lev. 17:1-9.

[14] Falsificatum et profanatum verum significatur per haec quae sequuntur de sanguine:

apud Joelem,

Dabo prodigia in caelis et in terra, sanguinem et ignem, et columnas fumi; sol vertetur in caliginem, et luna in sanguinem, antequam venit dies [Jehovae] magnus et terribilis, 3:3, 4 [KJV 2:30, 31]:

apud Johannem,

Sol factus est niger sicut saccus pilosus, et luna tota facta est sicut sanguis, Apoc. 6:12:

apud eundem,

Secundus angelus clanxit, et quasi mons magnus igne ardens projectus est in mare, factaque est tertia pars maris sanguis, Apoc. 8:8:

apud eundem,

Secundus angelus effudit phialam suam in mare, et factum est sanguis sicut mortui, unde omnis anima vivens mortua est in mari. Tertius angelus effudit phialam suam in fluvios, et in fontes aquarum, et factus est sanguis, Apoc. 16:3, 4:

[15] similiter Quod flumina, collectiones et stagna aquarum, versa sint in sanguinem in Aegypto, Exod. 7:15-22;

per ‘Aegyptum’ enim significatur scientia quae ex se intrat in arcana caelestia, et inde pervertit, negat et profanat vera Divina, n. 1164, 1165, 1186; omnia miracula in Aegypto quia Divina, involverunt talia; quod ‘flumina, 6 quae versa sunt in sanguinem’ sint vera quae intelligentiae et sapientiae, n. 108, 109, 3051; quod ‘aquae’ similiter, n. 680, 2702, 3058; quod ‘fontes’, n. 2702, 3096, 3424; quod ‘maria’ sint vera scientifica in complexu, n. 28; quod ‘luna’, de qua etiam dicitur quod in sanguinem vertenda', sit Divinum Verum, n. 1529-1531, 2495, 4060; inde patet quod per ‘lunam, mare, fontes, aquas, et flumina, quod versa in sanguinem’ significetur Verum falsificatum et profanatum.

Footnotes:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

3. sanguinem, in the First Latin Edition

4. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

5. reliquam, in the First Latin Edition

6. The following word or phrase appears in the first edition but not in the Manuscript.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.