From Swedenborg's Works

 

De Ultimo Judicio #28

Study this Passage

  
/ 74  
  

28. (V.) QUOD ULTIMUM JUDICIUM FUTURUM SIT, UBI OMNES SIMUL SUNT, ITA IN MUNDO SPIRITUALI, ET NON IN TERRIS.

De Ultimo Judicio creditur, quod Dominus tunc appariturus sit in nubibus caeli cum angelis in gloria, et exsuscitaturus omnes, quotcunque vixerunt a principio creationis, e sepulcris, ac induiturus animas eorum corpore, et sic in unum convocatos judicaturus, qui bene egerunt, ad vitam aeternam seu caelum, et qui male egerunt, ad mortem aeternam seu infernum. Haec fides est in ecclesiis ex sensu litterae Verbi; nec potuit auferri, quamdiu ignotum fuit quod sensus spiritualis insit unicuivis rei quae dicitur in Verbo, et quod ille sensus sit ipsum Verbum, cui sensus litterae inservit pro fundamento seu basi, et quod absque tali littera non potuisset Verbum Divinum esse, ac inservire tam caelo quam mundo pro doctrina vitae et fidei, et pro conjunctione. Qui itaque novit spiritualia correspondentia naturalibus in Verbo, is scire potest, quod per "adventum Domini in nubibus caeli" non intelligatur Ipsius apparitio talis, sed apparitio in Verbo; "Dominus" enim est Verbum, quia est Divinum Verum; "nubes caeli," in quibus venturus, est sensus litterae Verbi; et "gloria" est sensus ejus spiritualis; "angeli" sunt caelum ex quo apparitio, et quoque sunt Dominus quoad Divina vera: 1 inde patet quid per illa verba intelligitur; quod nempe Dominus, quando finis ecclesiae est, aperiturus sit sensum spiritualem Verbi, et sic Divinum verum, quale in se est; ita quod hoc sit signum, quod ultimum judicium instet. Quod unicuivis rei quae dicitur in Verbo, et unicuivis voci, insit sensus spiritualis, et qualis ille est, videatur in Arcanis Caelestibus, in quibus secundum illum sensum explicata sunt omnia et singula quae in Genesi et Exodo continentur, ex quibus Collecta de Verbo et ejus sensu spirituali, videantur in opusculo De Equo Albo, de quo in Apocalypsi.

(EX ARCANIS CAELESTIBUS.)

Footnotes:

1. Quod Dominus sit Verbum, quia est Divinum Verum in caelo (2533, 2818 (2813?), 2859, 2894, 3393, 3712).

Quod Dominus sit Verbum, etiam quia Verbum est ab Ipso, et de Ipso (2859); ac de solo Domino, imprimis de glorificatione Humani Ipsius, in intimo sensu Verbi, ita Ipse Dominus ibi (1873, 9357).

Quod adventus Domini sit praesentia Ipsius in Verbo, ac revelatio (3900, 4060).

Quod "nubes" in Verbo significet Verbum in littera, seu sensum litterae ejus (4060, 4391, 5922, 6343, 6752, 8106, 8781, 9430, 10551, 10574).

Quod "gloria" in Verbo significet Divinum verum, quale est in caelo, et quale est in sensu spirituali (4809, 5292 (5922, 8267, 8427, 9429, 10574).

Quod per "angelos" in Verbo significentur Divina vera quae a Domino, quoniam angeli sunt receptiones eorum, et non illa loquuntur ex se sed ex Domino (1925, 2821, 3039, 4085, 4295, 4402, 6280, 8192, 8301).

Quod "tubae " seu "buccinae," quae tunc angelis, significent Divina vera in caelo, et e caelo revelata (8815, 8823, 8915).

  
/ 74  
  

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #4809

Study this Passage

  
/ 10837  
  

4809. Quando venerit Filius hominis in gloria Sua significat quando apparebit Divinum Verum in sua luce, quod fit unicuivis homini cum moritur; venit enim tunc in lucem caeli, in qua percipere potest quid verum et bonum, et inde qualis est;

‘Filius hominis’ in sensu Verbi interno est Dominus quoad Divinum Verum, ita est Divinum Verum quod a Domino; ‘gloria’ est intelligentia et sapientia quae inde, quae ut lux, et coram angelis ut splendor lucis, apparet; hic splendor lucis in qua sapientia et intelligentia ex Divino Vero quod a Domino, est qui in Verbo vocatur ‘gloria’; quod ‘Filius hominis’ sit in sensu interno Divinum Verum, videatur n. 2159, 2803, 2813, 3704.

[2] Et omnes sancti angeli cum Ipso significat caelum angelicum; . ‘sancti angeli’ 1 sunt vera quae a Divino Bono Domini, nam per ‘angelos’ in Verbo non intelliguntur angeli sed illa quae sunt a Domino: videatur n. 1925, 4085; angeli enim sunt vitae recipientes veri procedentis a Divino Bono 2 Domini, et quantum recipiunt, tantum sunt angeli; inde patet quod ‘angeli’ sint illa vera; hic quia agitur de statu cujusvis post mortem, ac de judicio cujusvis secundum vitam, dicitur quod ‘omnes sancti angeli erunt cum Ipso’,

et per id significatur quod per caelum judicium; omnis enim influxus Divini Veri fit per caelum; immediatus influxus a nemine recipi potest.

[3] Tunc sedebit super throno gloriae Ipsius significat judicium, ‘thronus’ enim praedicatur de regio Domini, ac regium Domini est Divinum Verum, n. 1728, 2015, 3009, 3670, et Divinum Verum est ex quo et secundum quod judicium.

[4] Et congregabuntur coram Ipso omnes gentes significat quod patebunt omnium bona et mala; per ‘gentes’ enim in Verbi sensu interno significantur bona, et in opposito sensu mala, 3 n. 1259, 1260

1416, 2588 f, 4574; ita quod bona et mala apparebunt in luce Divina hoc est, in luce a Divino Vero, significatur per quod ‘congregabuntur coram Ipso omnes gentes’.

[5] Et separabit eos ab invicem, sicut pastor separat oves ab hircis significat separationem boni a malo; ‘oves’ enim sunt qui in bono, et ‘hirci’ qui in malo; ‘oves’ proprie dicuntur qui in charitate et inde in fide, ‘hirci’ 4 qui in fide et non in charitate de his et illis hic agitur; quod ‘oves’ sint qui in charitate et inde in fide, videatur n. 2088, 4169; et quod ‘hirci’ qui in fide et non in charitate, n. 4769.

[6] Et statuet quidem oves a dextris Suis, et hircos a sinistris significat separationem secundum vera ex bono et secundum falsa ex malo; qui in veris ex bono sunt, etiam actualiter apparent in altera vita ad dextrum, et qui in falsis a malo ad sinistrum; inde statui a dextris et a sinistris, est ordinari secundum vitam.

Footnotes:

1. The Manuscript inserts in sensu interno.

2. The Manuscript deletes it.

3. The Manuscript inserts videatur.

4. autem

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.