From Swedenborg's Works

 

De Ultimo Judicio #25

Study this Passage

  
/ 74  
  

25. (ii.) Quod omnis homo post vitam in mundo vivat in aeternum, constat ex eo, quod tunc homo spiritualis sit, et non amplius naturalis, et quod spiritualis homo separatus a naturali maneat qualis est in aeternum, nam status hominis non mutari potest post mortem. Praeterea spirituale cujusvis hominis in conjunctione est cum Divino, quoniam id potest cogitare de Divino et quoque potest amare Divinum, et affici omnibus quae a Divino sunt, qualia sunt quae ecclesia docet; proinde conjungi Divino cogitatione et voluntate, quae binae facultates sunt spiritualis hominis et faciunt ejus vitam; quod ita conjungi potest Divino, hoc in aeternum non potest mori, Divinum enim apud eum est, et eum sibi conjungit. Est quoque homo creatus ad formam caeli quoad mentem suam; et forma caeli est ex ipso Divino, ut constare potest in opere De Caelo et Inferno, ubi ostensum est, Quod Divinum Domini faciat et formet Caelum (7-12, 78-86); Quod Homo creatus sit ut sit Caelum in minima effigie (57); Quod Caelum in toto complexu referat unum Hominem (59-66); Quod inde .Angelus sit in perfecta Forma humana (73-77); angelus est homo quoad spirituale suum. De hac re aliquoties etiam locutus sum cum angelis; qui valde mirati sunt, quod ex illis qui in Christiano orbe intelligentes dicuntur, et quoque ab aliis intelligentes esse creduntur, permulti sint, qui a fide sua prorsus rejiciunt vitae suae immortalitatem, credentes animam hominis aeque dissipari post mortem sicut anima bestiae; non percipientes vitae discrimen inter hominem et bestiam, quod homo possit cogitare supra se, de Deo, de caelo, de amore, de fide, de bono spirituali et morali, de veris, et similibus, et sic quod elevari possit ad ipsum Divinum, et Ipsi per omnia illa conjungi; at quod bestiae non elevari supra naturale suum ad cogitandum talia possint, consequenter quod spirituale earum non possit separari a naturali earum post mortem, 1 ac vivere per se, sicut spirituale hominis; quae etiam est causa, quod vita bestiae cum vita naturali ejus dissipetur. Quod plures intelligentes, ita dicti, in Christiano orbe non credant immortalitatem suae vitae, dicebant angeli causam, quia corde negant Divinum et pro Divino agnoscunt naturam; et illi qui ex talibus principiis cogitant, non possunt cogitare de aliqua aeternitate per conjunctionem cum Divino, consequenter nec de dissimili statu hominis a statu bestiarum, nam cum Divinum a cogitatione rejiciunt, etiam rejiciunt aeternum. Porro dicebant, quod apud unumquemvis hominem sit gradus vitae intimus seu supremus, seu intimum aut supremum quoddam, in quod Divinum Domini primum aut proxime influit, et ex quo disponit reliqua interiora, quae spiritualis et naturalis hominis sunt, et secundum gradus ordinis apud illos succedunt: hoc intimum seu supremum vocabant introitum Domini ad hominem, ac ipsissimum Illius domicilium apud illum; et quod per hoc intimum seu supremum homo sit homo, et distinguatur a brutis animalibus, quae illud non habent; et quod inde sit, quod homines secus ac animalia possint quoad interiora, quae sunt mentis et animi eorum, elevari a Domino ad Se, possint credere in Ipsum, affici amore in Ipsum, et quod possint recipere intelligentiam et sapientiam, et loqui ex ratione. Ad interrogationem de illis qui negant Divinum, ac Divina vera per quae conjunctio vitae hominis cum ipso Divino, quod usque illi vivant in aeternum, dicebant quod illis aeque facultas sit cogitandi et volendi, proinde credendi et amandi talia quae ex Divino sunt, sicut est illis qui agnoscunt Divinum, et quod illa facultas sit quae facit quod aeque in aeternum vivant; addebant quod ea facultas illis sit ex intimo seu supremo illo, quod cuivis homini inest, de quo supra dictum est; quod etiam illis qui in inferno sunt, sit illa facultas, et quod inde illis facultas ratiocinandi et loquendi contra Divina vera, multis ostensum est. Inde est, quod omnis homo, qualiscunque est, vivat in aeternum. Quia omnis homo post mortem vivit in aeternum, ideo nusquam aliquis angelus, nec aliquis spiritus, cogitat de morte, immo prorsus nesciunt quid sit mori; quapropter cum memoratur in Verbo "mors," intelligitur ab angelis vel damnatio, quae est mors in spirituali sensu, vel continuatio vitae et resurrectio. 2 Haec dicta sunt; ut confirmetur quod omnes homines, quotcunque nati sunt a principio creationis, et defuncti, vivant, quidam in caelo, et quidam in inferno.

(EX ARCANIS CAELESTIBUS.)

Footnotes:

1. Quod influxus e mundo spirituali etiam sit in vitas bestiarum, sed communis, non autem specialis, sicut apud hominem (1633, 3646).

Quod discrimen inter homines et bestias sit, quod homines possint elevari supra se ad Dominum, cogitare de Divino, amare illud, sic conjungi Domino, unde ei vita aeterna, aliter bestiae, quae elevari ad talia nequeunt (4525, 6323, 9231).

2. Cum. "mors" nominatur in Verbo, ubi de malis, quod in caelo intelligatur damnatio, quae est mors spiritualis, tum infernum ("5407, 6119, 9008).

Quod qui in bonis et veris sunt, dicantur "vivi," qui autem in malis et falsis, "mortui" (81, 290, 7494).

Quod per "mortem," ubi agitur de bonis qui moriuntur, in caelo intelligatur resurrectio et continuatio vitae, quoniam tunc homo resurgit, continuat vitam suam, ac ingreditur aeternam (3498, 3505, 4618, 4621, 6036, 6222).

  
/ 74  
  

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #81

Study this Passage

  
/ 10837  
  

81. SENSUS INTERNUS

In hoc capite agitur de caelesti homine, in praecedente actum est de spirituali, qui factus ex mortuo; sed quia hodie nescitur quid caelestis homo, vix quid spiritualis, nec quid mortuus, ut sciatur quae differentia, licet breviter tradere qualis unus et qualis alter. Primum: Mortuus homo non aliud verum et bonum agnoscit quam quod est corporis et mundi, hoc quoque adorat. Spiritualis homo agnoscit verum et bonum spirituale et caeleste, at ex fide, ex qua etiam agit, sed non ita ex amore. Caelestis homo verum et bonum spirituale et caeleste credit et percipit, nec agnoscit aliam fidem quam quae ex amore, ex quo etiam agit. Secundo: Fines mortui hominis spectant solum vitam corporis et mundi, nec novit quid vita aeterna et quid Dominus; sique scit, non credit. Fines spiritualis hominis spectant vitam aeternam et sic Dominum. Fines caelestis hominis spectant Dominum et sic regnum Ipsius et vitam aeternam. Tertio: Mortuus homo dum in pugna est, paene semper succumbit: cumque in nulla pugna, dominantur apud eum mala et falsa, et est servus. Vincula ejus sunt externa, ut timor legis, jacturae vitae, opum, lucri, famae propter ea. Spiritualis homo in pugna est; sed semper vincit. Vincula quibus agitur, sunt interna, et appellantur vincula conscientiae. Caelestis homo non in pugna est; sique mala et falsa impugnant, ea contemnit; quare etiam ‘victor’ appellatur. Nulla, quae apparent, vincula habet quibus agitur, sed est liber; illius vincula, quae non apparent, sunt perceptiones boni et veri.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.