From Swedenborg's Works

 

De Telluribus in Mundo Nostro Solari #9

Study this Passage

  
/ 178  
  

9. DE TELLURE SEU PLANETA MERCURII, et DE EJUS SPIRITIBUS et INCOLIS

Quod universum Caelum referat unum Hominem, qui ideo maximus Homo vocatur, et quod omnia et singula apud hominem, tam ejus exteriora quam interiora, illi Homini seu Caelo correspondeant, est Arcanum nondum in mundo notum, quod ita sit, multis ostensum est. 1 Sed ad maximum illum Hominem constituendum, non sufficiunt qui ex nostra Tellure in Caelum veniunt, sunt hi pauci respective, erunt ex pluribus aliis Telluribus; et providetur a Domino, quod, ut primum deest alicubi quale aut quantum Correspondentiae ex alia Tellure arcessantur, qui impleant, ut ratio constet, ac ita caelum consistat.

Footnotes:

1. Quod Caelum correspondeat Domino, et quod homo quoad omnia et singula caelo, quod inde Caelum coram Domino sit in magna effigie Homo, et vocandum Maximus Homo, Arcana Coelestia 2996, 2998, 3624-3649, 3636, 3643, 3741-3745, 4625. De correspondentia hominis et omnium ejus cum Maximo Homine, qui est Caelum, in summa, ab experientia, Arcana Coelestia 3021, 3624-3649, 3741-3751, 3883-3896, 4039-4051, 4218-4228, 4318-4331, 4403-4421, 4527-4533, 4622-4633, 4652-4660, 4791-4805, 4931-4953, 5050-5061, 5171-5189, 5377-5396, 5552-5573, 5711-5727, 10030.

  
/ 178  
  

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #5711

Study this Passage

  
/ 10837  
  

5711. Continuatio de Correspondentia, hic de Correspondentia Morborum cum Mundo spirituali Quia agendum de correspondentia morborum, sciendum quod morbi quoque omnes apud hominem correspondentiam habeant cum mundo spirituali; quicquid enim in universa natura non correspondentiam habet cum mundo spirituali, hoc non 1 existit, habet nullam causam ex qua 2 existat, consequenter ex qua subsistat; quae in natura sunt, non sunt nisi quam effectus, in mundo spirituali sunt causae illorum, et in caelo interiore sunt causarum illarum causae, quae sunt fines; effectus 3 nec potest subsistere nisi causa sit jugiter in 4 illo, nam cessante causa cessat effectus; est effectus in se spectatus non nisi quam causa, sed ita 5 extrinsecus induta ut inserviat in inferiore sphaera ut causa ibi causam agere possit; similiter ac cum effectu respective ad causam, etiam se habet cum causa respective ad finem; causa nisi illa quoque existat a sua causa quae est finis, non est causa, nam causa absque fine, est causa in nullo ordine, et ubi nullus ordo, non fit aliquid. Inde nunc patet quod effectus in se spectatus sit causa, et causa in se spectata sit finis, et quod finis boni sit in caelo et procedat a Domino, consequenter quod effectus non sit effectus nisi causa insit et jugiter insit, et quod causa non sit causa nisi finis insit et jugiter insit; et quod finis non sit finis 6 boni nisi Divinum quod procedit a Domino ei insit; inde etiam patet quod omnia et singula in mundo, sicut exstiterant a Divino, 7 etiam 8 subsistant a Divino.

Footnotes:

1. existet, in the First Latin Edition.

2. The Manuscript deletes existat.

3. The Manuscript inserts nisi existat a causa non potest existere, imo.

4. suo effectu, cessante enim

5. formata et

6. qui finis boni sit

7. ita

8. existant, in the First Latin Edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.