From Swedenborg's Works

 

De Telluribus in Mundo Nostro Solari #9

Study this Passage

  
/ 178  
  

9. DE TELLURE SEU PLANETA MERCURII, et DE EJUS SPIRITIBUS et INCOLIS

Quod universum Caelum referat unum Hominem, qui ideo maximus Homo vocatur, et quod omnia et singula apud hominem, tam ejus exteriora quam interiora, illi Homini seu Caelo correspondeant, est Arcanum nondum in mundo notum, quod ita sit, multis ostensum est. 1 Sed ad maximum illum Hominem constituendum, non sufficiunt qui ex nostra Tellure in Caelum veniunt, sunt hi pauci respective, erunt ex pluribus aliis Telluribus; et providetur a Domino, quod, ut primum deest alicubi quale aut quantum Correspondentiae ex alia Tellure arcessantur, qui impleant, ut ratio constet, ac ita caelum consistat.

Footnotes:

1. Quod Caelum correspondeat Domino, et quod homo quoad omnia et singula caelo, quod inde Caelum coram Domino sit in magna effigie Homo, et vocandum Maximus Homo, Arcana Coelestia 2996, 2998, 3624-3649, 3636, 3643, 3741-3745, 4625. De correspondentia hominis et omnium ejus cum Maximo Homine, qui est Caelum, in summa, ab experientia, Arcana Coelestia 3021, 3624-3649, 3741-3751, 3883-3896, 4039-4051, 4218-4228, 4318-4331, 4403-4421, 4527-4533, 4622-4633, 4652-4660, 4791-4805, 4931-4953, 5050-5061, 5171-5189, 5377-5396, 5552-5573, 5711-5727, 10030.

  
/ 178  
  

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #5552

Study this Passage

  
/ 10837  
  

5552. Continuatio de Correspondentia cum Maximo Homine; hic de Correspondentia Cutis, Capillorum et Ossium cum illo. Cum correspondentia ita se habet: quae in homine maximam vitam habent, ea correspondent illis societatibus in caelis quae maximam vitam et inde maximam felicitatem ibi habent, ut sunt illae quibus correspondent sensoria hominis externa et interna, et quae intellectus et voluntatis sunt; at quae in homine minorem vitam habent, ea correspondent talibus societatibus quae in minore ibi vita sunt, ut sunt cuticulae quae 1 ambiunt universum corpus, tum cartilagines et ossa qua fulciunt et sustentant omnia quae in corpore sunt; et quoque capilli qui ex cuticulis erumpunt; quaenam et quales societates sunt quibus illa et haec correspondent, etiam dicendum.

Footnotes:

1. quod, in the First Latin Edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.