From Swedenborg's Works

 

De Telluribus in Mundo Nostro Solari #9

Study this Passage

  
/ 178  
  

9. DE TELLURE SEU PLANETA MERCURII, et DE EJUS SPIRITIBUS et INCOLIS

Quod universum Caelum referat unum Hominem, qui ideo maximus Homo vocatur, et quod omnia et singula apud hominem, tam ejus exteriora quam interiora, illi Homini seu Caelo correspondeant, est Arcanum nondum in mundo notum, quod ita sit, multis ostensum est. 1 Sed ad maximum illum Hominem constituendum, non sufficiunt qui ex nostra Tellure in Caelum veniunt, sunt hi pauci respective, erunt ex pluribus aliis Telluribus; et providetur a Domino, quod, ut primum deest alicubi quale aut quantum Correspondentiae ex alia Tellure arcessantur, qui impleant, ut ratio constet, ac ita caelum consistat.

Footnotes:

1. Quod Caelum correspondeat Domino, et quod homo quoad omnia et singula caelo, quod inde Caelum coram Domino sit in magna effigie Homo, et vocandum Maximus Homo, Arcana Coelestia 2996, 2998, 3624-3649, 3636, 3643, 3741-3745, 4625. De correspondentia hominis et omnium ejus cum Maximo Homine, qui est Caelum, in summa, ab experientia, Arcana Coelestia 3021, 3624-3649, 3741-3751, 3883-3896, 4039-4051, 4218-4228, 4318-4331, 4403-4421, 4527-4533, 4622-4633, 4652-4660, 4791-4805, 4931-4953, 5050-5061, 5171-5189, 5377-5396, 5552-5573, 5711-5727, 10030.

  
/ 178  
  

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #5377

Study this Passage

  
/ 10837  
  

5377. Continuatio de Correspondentia cum Maximo Homine, hic etiam de Correspondentia Viscerum interiorum cum illo 1

Actum est ad finem praecedentis capitis de correspondentia viscerum quorundam interiorum corporis cum Maximo Homine, nempe hepatis, pancreatis, ventriculi, et quorundam aliorum; hic autem continuabitur de correspondentia peritonaei, renum, ureterum, vesicae, tum intestinorum cum illo. Quicquid enim in homine est, tam quod in externo 1 homine quam quod in interno, correspondentiam habet cum Maximo Homine; absque correspondentia cum illo, hoc est, cum caelo, aut quod idem, cum spirituali mundo, nihil usquam existit ac subsistit, ex causa quia non aliquem nexum habet cum priore se, consequenter nec cum Primo, hoc est, cum Domino; quod inconnexum est et sic independens, ne quidem uno momento subsistere potest; quod enim subsistat, est a nexu et dependentia ab illo a quo omne existentiae, nam subsistentia est perpetua existentia 2 .

[2] Inde est quod non solum omnia et singula apud hominem correspondeant, sed etiam omnia et singula in universo; ipse sol correspondet, et quoque luna, nam in caelo est Dominus Sol et quoque Luna; solis flamma et calor, ut et lux, correspondent 3 , est enim amor Domini erga universum geniis humanum cui flamma et calor, et Divinum 4 verum cui lux, correspondet; ipsa sidera correspondent, sunt societates caeli et habitacula eorum, cum quibus siderum est correspondentia, non quod ibi sint, sed quod in tali ordine; quicquid apparet sub sole, correspondet, sicut omnia et singula subjecta in regno 5 animali, et quoque omnia et singula subjecta in regno 6 vegetabili, in quae omnia et singula nisi influxus foret ex spirituali mundo, 7 momento occumberent et collaberentur;

[3] quod etiam ab experientia multa mihi scire datum est, nam ostensum cum quibus in spirituali mundo corresponderent plura quae in regno animali, et adhuc plura quae in regno vegetabili, et quoque quod absque influxu nullatenus subsistant, nam dempto priore necessario cadit posterius, similiter separato priore a posteriore. Quia correspondentia est cumprimis hominis cum caelo, et per caelum cum Domino, inde est quod qualiter correspondet homo, taliter appareat in altera vita in luce caeli, inde angeli in candore et pulchritudine ineffabili, infernales autem in nigrore et deformitate inexpressibili.

Footnotes:

1. The Manuscript deletes Renum, Ureterum, Vesicae et Intestinorum, and inserts Viscerum.

2. The Manuscript inserts et existentia est talis ut nihil subsistat ex se sed ex alio, ita demum ex Divino, a quo si quid avellitur, fit nihil.

3. flamma seu calor solis etiam lux ejus correspondet

4. sanctum

5. mundo

6. The Manuscript inserts etiam.

7. The Manuscript inserts ejus.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.