From Swedenborg's Works

 

De Telluribus in Mundo Nostro Solari #9

Study this Passage

  
/ 178  
  

9. DE TELLURE SEU PLANETA MERCURII, et DE EJUS SPIRITIBUS et INCOLIS

Quod universum Caelum referat unum Hominem, qui ideo maximus Homo vocatur, et quod omnia et singula apud hominem, tam ejus exteriora quam interiora, illi Homini seu Caelo correspondeant, est Arcanum nondum in mundo notum, quod ita sit, multis ostensum est. 1 Sed ad maximum illum Hominem constituendum, non sufficiunt qui ex nostra Tellure in Caelum veniunt, sunt hi pauci respective, erunt ex pluribus aliis Telluribus; et providetur a Domino, quod, ut primum deest alicubi quale aut quantum Correspondentiae ex alia Tellure arcessantur, qui impleant, ut ratio constet, ac ita caelum consistat.

Footnotes:

1. Quod Caelum correspondeat Domino, et quod homo quoad omnia et singula caelo, quod inde Caelum coram Domino sit in magna effigie Homo, et vocandum Maximus Homo, Arcana Coelestia 2996, 2998, 3624-3649, 3636, 3643, 3741-3745, 4625. De correspondentia hominis et omnium ejus cum Maximo Homine, qui est Caelum, in summa, ab experientia, Arcana Coelestia 3021, 3624-3649, 3741-3751, 3883-3896, 4039-4051, 4218-4228, 4318-4331, 4403-4421, 4527-4533, 4622-4633, 4652-4660, 4791-4805, 4931-4953, 5050-5061, 5171-5189, 5377-5396, 5552-5573, 5711-5727, 10030.

  
/ 178  
  

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #5171

Study this Passage

  
/ 10837  
  

5171. Continuatio de Correspondentia cum Maximo Homine, hic de Correspondentia Viscerum interiorum 1 cum illo

Ad quas provincias pertinent societates angelicae, sciri potest in altera vita ex situ 2 illarum respective ad humanum corpus, tum quoque et operatione et influxu 3 illarum, nam influunt et operantur in id organum et in id membrum in quo sunt; at influxus et operatio 4 illarum non percipi potes ab aliis quam qui in altera vita sunt, et non ab homine nisi apud quem aperta sunt interiora eo usque, et ne quidem ei, nisi a Domino detur reflexio sensitiva cui adjuncta sit perceptio.

Footnotes:

1. The Manuscript inserts corporis.

2. The manuscript has earum.

3. The manuscript has earum.

4. The manuscript has earum.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.