From Swedenborg's Works

 

De Telluribus in Mundo Nostro Solari #9

Study this Passage

  
/ 178  
  

9. DE TELLURE SEU PLANETA MERCURII, et DE EJUS SPIRITIBUS et INCOLIS

Quod universum Caelum referat unum Hominem, qui ideo maximus Homo vocatur, et quod omnia et singula apud hominem, tam ejus exteriora quam interiora, illi Homini seu Caelo correspondeant, est Arcanum nondum in mundo notum, quod ita sit, multis ostensum est. 1 Sed ad maximum illum Hominem constituendum, non sufficiunt qui ex nostra Tellure in Caelum veniunt, sunt hi pauci respective, erunt ex pluribus aliis Telluribus; et providetur a Domino, quod, ut primum deest alicubi quale aut quantum Correspondentiae ex alia Tellure arcessantur, qui impleant, ut ratio constet, ac ita caelum consistat.

Footnotes:

1. Quod Caelum correspondeat Domino, et quod homo quoad omnia et singula caelo, quod inde Caelum coram Domino sit in magna effigie Homo, et vocandum Maximus Homo, Arcana Coelestia 2996, 2998, 3624-3649, 3636, 3643, 3741-3745, 4625. De correspondentia hominis et omnium ejus cum Maximo Homine, qui est Caelum, in summa, ab experientia, Arcana Coelestia 3021, 3624-3649, 3741-3751, 3883-3896, 4039-4051, 4218-4228, 4318-4331, 4403-4421, 4527-4533, 4622-4633, 4652-4660, 4791-4805, 4931-4953, 5050-5061, 5171-5189, 5377-5396, 5552-5573, 5711-5727, 10030.

  
/ 178  
  

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #4791

Study this Passage

  
/ 10837  
  

4791. Continuatio de Correspondentia cum Maximo Homine, hic de Correspondentia Gustus et linguae, et quoque Faciei cum illo.

Lingua introitum praebet ad pulmones, et quoque ad ventriculum, 1 ita repraesentat sicut atrium ad spiritualia et ad caelestia, ad spiritualia qui ministrat pulmonibus et inde loquelae, ad caelestia quia ministrat ventriculo qui alimenta praebet sanguini et cordi; quod pulmones correspondeant spiritualibus et cor caelestibus, videatur n. 3635, 3883-3896; quapropter lingua in genere correspondet affectioni veri, seu illis in Maximo Homine qui in affectione veri sunt, et postmodum in affectione boni ex vero; qui itaque amant Verbum Domini, et inde desiderant cognitiones veri et boni, illi ac provinciam illam pertinent; sed cum differentia, quod sint qui ad ipsam linguam qui ad laryngem et tracheam, qui ad guttura, etiam qui ad gingivas, tum qui ad labra; nam ne quidem minimum apud hominem datur cum quo non es correspondentia.

[2] Quod illi qui in affectione veri sunt, ad provinciam illam in lato sensu intellectam pertineant, pluries datum est experiri, et hoc per manifestum influxum nunc in linguam et nunc in labra, cum quibus etiam loqui datum est; et observatum quod etiam quidam interioribus linguae e labrorum correspondeant, et quidam exterioribus; qui exteriora vera cum affectione solum recipiunt, non autem interiora, at 2 haec tamen non rejiciunt illorum operationem sensi non in linguae interiora sed in exteriora.

Footnotes:

1. The Manuscript inserts ac ministrat utrique.

2. et

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.