From Swedenborg's Works

 

De Telluribus in Mundo Nostro Solari #9

Study this Passage

  
/ 178  
  

9. DE TELLURE SEU PLANETA MERCURII, et DE EJUS SPIRITIBUS et INCOLIS

Quod universum Caelum referat unum Hominem, qui ideo maximus Homo vocatur, et quod omnia et singula apud hominem, tam ejus exteriora quam interiora, illi Homini seu Caelo correspondeant, est Arcanum nondum in mundo notum, quod ita sit, multis ostensum est. 1 Sed ad maximum illum Hominem constituendum, non sufficiunt qui ex nostra Tellure in Caelum veniunt, sunt hi pauci respective, erunt ex pluribus aliis Telluribus; et providetur a Domino, quod, ut primum deest alicubi quale aut quantum Correspondentiae ex alia Tellure arcessantur, qui impleant, ut ratio constet, ac ita caelum consistat.

Footnotes:

1. Quod Caelum correspondeat Domino, et quod homo quoad omnia et singula caelo, quod inde Caelum coram Domino sit in magna effigie Homo, et vocandum Maximus Homo, Arcana Coelestia 2996, 2998, 3624-3649, 3636, 3643, 3741-3745, 4625. De correspondentia hominis et omnium ejus cum Maximo Homine, qui est Caelum, in summa, ab experientia, Arcana Coelestia 3021, 3624-3649, 3741-3751, 3883-3896, 4039-4051, 4218-4228, 4318-4331, 4403-4421, 4527-4533, 4622-4633, 4652-4660, 4791-4805, 4931-4953, 5050-5061, 5171-5189, 5377-5396, 5552-5573, 5711-5727, 10030.

  
/ 178  
  

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #4652

Study this Passage

  
/ 10837  
  

4652. Continuatio de Correspondentia cum Maximo Homine seu cum Caelo; hic de Correspondentia Auditus et Aurium cum illo.

Qualis correspondentia est inter animam et corpus, seu inter illa quae sunt spiritus qui intra hominem, et illa quae sunt corporis quae extra illum, constare manifeste potest ex correspondentia, influxu et communicatione cogitationis et apperceptionis quae sunt spiritus, cum loquela et auditu quae sunt corporis; cogitatio loquentis hominis non est nisi loquela ejus spiritus, et apperceptio loquelae non est nisi auditus ejus spiritus; cogitatio quando homo loquitur, non quidem apparet ei sicut loquela quia conjungit se cum loquela corporis et inest illi; et apperceptio quando homo audit, non apparet aliter quam sicut auditus in aure; inde est quod plerique qui non reflexerunt, non aliter sciant quam quod omnis sensus sit in organis quae sunt corporis, et inde 1 cum organa illa per mortem collabuntur, nihil sensus supersit; cum tamen tunc homo, hoc est, spiritus ejus in ipsissimam suam vitam sensitivam 2 venit.

[2] Quod spiritus sit qui loquitur et qui audit, manifeste mihi constare potuit ex colloquiis cum spiritibus; illorum loquela communicata spiritui meo incidebat in interiorem meam loquelam, ac inde in organa correspondentia, ac ibi desinebat in conatum, quem aliquoties manifeste percepi; inde loquela eorum tam sonore mihi audita fuit sicut loquela hominis; quandoque cum mecum locuti sunt spiritus in medio consortio hominum, quia loquela eorum tam sonore audita est, putarunt aliqui eorum quod etiam a praesentibus ibi audirentur; sed responsum quod non ita sit quia loquela illorum per viam internam influit in aurem meam, 3 et loquela humana per viam externam.

Inde patet quomodo spiritus cum prophetis locutus 4 est, non sicut homo cum homine, sed sicut spiritus cum homine, nempe in illo, 5 Zach. 1:9, 13; 2:2, 7 [KJV 1:19; 2:3]; 4:1, 4, 5; 5:10; 6:4, et alibi. Sed scio quod haec non comprehendere possint illi qui non credunt hominem esse spiritum, et corpus inservire ei pro usibus in mundo; illi 6 qui se confirmarunt in eo, ne quidem audire volunt de aliqua correspondentia, et si audiunt, quia in negativo sunt, rejiciunt; immo etiam contristantur quod aliquid corpori auferatur.

Footnotes:

1. The Manuscript inserts quod.

2. veniat

3. sed

4. sit

5. The Manuscript inserts ut.

6. si

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.