From Swedenborg's Works

 

De Telluribus in Mundo Nostro Solari #9

Study this Passage

  
/ 178  
  

9. DE TELLURE SEU PLANETA MERCURII, et DE EJUS SPIRITIBUS et INCOLIS

Quod universum Caelum referat unum Hominem, qui ideo maximus Homo vocatur, et quod omnia et singula apud hominem, tam ejus exteriora quam interiora, illi Homini seu Caelo correspondeant, est Arcanum nondum in mundo notum, quod ita sit, multis ostensum est. 1 Sed ad maximum illum Hominem constituendum, non sufficiunt qui ex nostra Tellure in Caelum veniunt, sunt hi pauci respective, erunt ex pluribus aliis Telluribus; et providetur a Domino, quod, ut primum deest alicubi quale aut quantum Correspondentiae ex alia Tellure arcessantur, qui impleant, ut ratio constet, ac ita caelum consistat.

Footnotes:

1. Quod Caelum correspondeat Domino, et quod homo quoad omnia et singula caelo, quod inde Caelum coram Domino sit in magna effigie Homo, et vocandum Maximus Homo, Arcana Coelestia 2996, 2998, 3624-3649, 3636, 3643, 3741-3745, 4625. De correspondentia hominis et omnium ejus cum Maximo Homine, qui est Caelum, in summa, ab experientia, Arcana Coelestia 3021, 3624-3649, 3741-3751, 3883-3896, 4039-4051, 4218-4228, 4318-4331, 4403-4421, 4527-4533, 4622-4633, 4652-4660, 4791-4805, 4931-4953, 5050-5061, 5171-5189, 5377-5396, 5552-5573, 5711-5727, 10030.

  
/ 178  
  

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #4218

Study this Passage

  
/ 10837  
  

4218. Continuatio de Maximo Homine et de Correspondentia 1

In Partibus quae praecedunt, ad finem capitum memorata sunt quae videre et percipere datum ‘est’ in mundo spirituum et in caelis angelorum et denique actum est de Maximo Homine et 2

Correspondentia: ut plene sciatur quomodo se habet cum homine, et quod ille in nexu sit cum caelo, non modo quoad cogitationes et affectiones, sed etiam quoad formas organicas tam interiores quam exteriores, et quod absque nexu illo ne quidem momento subsistere possit, licet in hac parte continuare illa quae de Correspondentia cum Maximo Homine 3 , ad finem Capitum mox praecedentium incepta sunt.

Footnotes:

1. The Manuscript has a previous deleted title like this, but continuing hic de correspondenti quoque cum Cerebro et Cerebello, imprimis cum sensibus externis et internis qui sunt inde.

2. The Manuscript inserts de.

3. The Manuscript has here hic nunc adhuc de Correspondentia illius cum Cerebro e Cerebello, imprimis cum sensibus externis et internis in genere. This was deleted and the above conclusion substituted.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.