From Swedenborg's Works

 

De Telluribus in Mundo Nostro Solari #9

Study this Passage

  
/ 178  
  

9. DE TELLURE SEU PLANETA MERCURII, et DE EJUS SPIRITIBUS et INCOLIS

Quod universum Caelum referat unum Hominem, qui ideo maximus Homo vocatur, et quod omnia et singula apud hominem, tam ejus exteriora quam interiora, illi Homini seu Caelo correspondeant, est Arcanum nondum in mundo notum, quod ita sit, multis ostensum est. 1 Sed ad maximum illum Hominem constituendum, non sufficiunt qui ex nostra Tellure in Caelum veniunt, sunt hi pauci respective, erunt ex pluribus aliis Telluribus; et providetur a Domino, quod, ut primum deest alicubi quale aut quantum Correspondentiae ex alia Tellure arcessantur, qui impleant, ut ratio constet, ac ita caelum consistat.

Footnotes:

1. Quod Caelum correspondeat Domino, et quod homo quoad omnia et singula caelo, quod inde Caelum coram Domino sit in magna effigie Homo, et vocandum Maximus Homo, Arcana Coelestia 2996, 2998, 3624-3649, 3636, 3643, 3741-3745, 4625. De correspondentia hominis et omnium ejus cum Maximo Homine, qui est Caelum, in summa, ab experientia, Arcana Coelestia 3021, 3624-3649, 3741-3751, 3883-3896, 4039-4051, 4218-4228, 4318-4331, 4403-4421, 4527-4533, 4622-4633, 4652-4660, 4791-4805, 4931-4953, 5050-5061, 5171-5189, 5377-5396, 5552-5573, 5711-5727, 10030.

  
/ 178  
  

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #4039

Study this Passage

  
/ 10837  
  

4039. 1 Continuatio de Maximo Homine et de Correspondentia, et de Correspondentia cum Cerebro et Cerebello De correspondentia cordis et pulmonum cum Maximo Homine seu cum caelo ad finem capitis praecedentis actum est; hic de correspondentia cerebri et cerebelli, et medullarum quae illis annexae sunt, agendum est. Sed antequam de correspondentia agitur, aliqua praemittenda sunt de forma cerebri in communi, unde illa, et quid repraesentat.

Footnotes:

1. In the Manuscript Arcana Coelestia 4039 to 4044 were numbered 1 to 7, but later altered as here.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.