From Swedenborg's Works

 

De Telluribus in Mundo Nostro Solari #9

Study this Passage

  
/ 178  
  

9. DE TELLURE SEU PLANETA MERCURII, et DE EJUS SPIRITIBUS et INCOLIS

Quod universum Caelum referat unum Hominem, qui ideo maximus Homo vocatur, et quod omnia et singula apud hominem, tam ejus exteriora quam interiora, illi Homini seu Caelo correspondeant, est Arcanum nondum in mundo notum, quod ita sit, multis ostensum est. 1 Sed ad maximum illum Hominem constituendum, non sufficiunt qui ex nostra Tellure in Caelum veniunt, sunt hi pauci respective, erunt ex pluribus aliis Telluribus; et providetur a Domino, quod, ut primum deest alicubi quale aut quantum Correspondentiae ex alia Tellure arcessantur, qui impleant, ut ratio constet, ac ita caelum consistat.

Footnotes:

1. Quod Caelum correspondeat Domino, et quod homo quoad omnia et singula caelo, quod inde Caelum coram Domino sit in magna effigie Homo, et vocandum Maximus Homo, Arcana Coelestia 2996, 2998, 3624-3649, 3636, 3643, 3741-3745, 4625. De correspondentia hominis et omnium ejus cum Maximo Homine, qui est Caelum, in summa, ab experientia, Arcana Coelestia 3021, 3624-3649, 3741-3751, 3883-3896, 4039-4051, 4218-4228, 4318-4331, 4403-4421, 4527-4533, 4622-4633, 4652-4660, 4791-4805, 4931-4953, 5050-5061, 5171-5189, 5377-5396, 5552-5573, 5711-5727, 10030.

  
/ 178  
  

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #2998

Study this Passage

  
/ 10837  
  

2998. Quod tales correspondentiae sint, per plures annos ita mihi familiare factum est ut vix aliquid familiarius, tametsi tale sit ut homo non sciat quod sit, 1 nec credat quod aliquem nexum habeat cum mundo spirituali, cum tamen omnis nexus ejus est inde, et ne quidem subsistere potest momento, nec aliqua pars in illo, absque hoc nexu; inde 2 omnis ejus subsistentia. Etiam scire mihi datum, quaenam societates angelicae ad unamquamvis provinciam corporis pertinent, tum quales sunt 3 , ut 4 quaenam et quales ad provinciam cordis; 4 quaenam et quales ad provinciam pulmonum, tum 4 quaenam et quales ad hepatis 5 ; tum 4 quaenam et quales ad sensoria, ut ad oculum, ad aures, ad linguam, et ad reliqua; 6 de quibus, ex Divina Domini Misericordia, singillatim.

Footnotes:

1. et, in the First Latin Edition but the Manuscript had et credat quod nullum, changed nullum to aliquem but omitted to alter et to nec.

2. The Manuscript inserts est.

3. The Manuscript inserts et quodnam spirituale et caeleste quod correspondet.

4. The Manuscript has quinam, and in the last case qui, probably angeli is understood instead of societates as in the First Latin Edition.

5. The Manuscript inserts et reliquorum viscerum.

6. See after chaps. xxvii-xliii.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.