From Swedenborg's Works

 

De Telluribus in Mundo Nostro Solari #9

Study this Passage

  
/ 178  
  

9. DE TELLURE SEU PLANETA MERCURII, et DE EJUS SPIRITIBUS et INCOLIS

Quod universum Caelum referat unum Hominem, qui ideo maximus Homo vocatur, et quod omnia et singula apud hominem, tam ejus exteriora quam interiora, illi Homini seu Caelo correspondeant, est Arcanum nondum in mundo notum, quod ita sit, multis ostensum est. 1 Sed ad maximum illum Hominem constituendum, non sufficiunt qui ex nostra Tellure in Caelum veniunt, sunt hi pauci respective, erunt ex pluribus aliis Telluribus; et providetur a Domino, quod, ut primum deest alicubi quale aut quantum Correspondentiae ex alia Tellure arcessantur, qui impleant, ut ratio constet, ac ita caelum consistat.

Footnotes:

1. Quod Caelum correspondeat Domino, et quod homo quoad omnia et singula caelo, quod inde Caelum coram Domino sit in magna effigie Homo, et vocandum Maximus Homo, Arcana Coelestia 2996, 2998, 3624-3649, 3636, 3643, 3741-3745, 4625. De correspondentia hominis et omnium ejus cum Maximo Homine, qui est Caelum, in summa, ab experientia, Arcana Coelestia 3021, 3624-3649, 3741-3751, 3883-3896, 4039-4051, 4218-4228, 4318-4331, 4403-4421, 4527-4533, 4622-4633, 4652-4660, 4791-4805, 4931-4953, 5050-5061, 5171-5189, 5377-5396, 5552-5573, 5711-5727, 10030.

  
/ 178  
  

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #2996

Study this Passage

  
/ 10837  
  

2996. Arcanissimum in mundo est, at nihil notius in altera vita, etiam unicuique spiritui, quod omnia quae in corpore humano correspondentiam habeant cum illis quae in caelo, usque adeo ut ne quidem minima ibi particula sit, cui non spirituale et caeleste quoddam correspondet, seu quod idem, cui non societates caelestes, nam hae sunt secundum omnia genera et species spiritualium et caelestium, et quidem in tali ordine ut referant simul unum hominem, et hoc quoad omnia et singula, tam interiora quam exteriora ejus; inde est quod universum caelum dicatur quoque Maximus Homo; et inde est quod toties dictum 1 , quod haec societas pertineat ad hanc corporis provinciam, haec ad illam, et sic porro: causa est quia Dominus est solus Homo, et caelum repraesentat Ipsum; et Divinum Bonum et Verum quod ab Ipso, est quod facit caelum; in quo quia sunt angeli, dicuntur in Domino esse. Qui autem in inferno sunt, extra Maximum illum Hominem sunt, et correspondent sordibus, tum quoque vitiis.

Footnotes:

1. The Manuscript inserts prius.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.