From Swedenborg's Works

 

De Telluribus in Mundo Nostro Solari #85

Study this Passage

  
/ 178  
  

85. DE TELLURE SEU PLANETA MARTIS, DEQUE EJUS SPIRITIBUS et INCOLIS

Spiritus Martis sunt inter Spiritus, qui ex telluribus Mundi hujus Solis sunt, omnium optimi, sunt enim quoad plurem partem ut coelestes homines, non absimiles illis qui ab Antiquissima Ecclesia in hac Tellure fuerunt. 1 Quando repraesentantur quales sunt, repraesentantur facie in coelo et corpore in mundo spirituum; et qui eorum angeli sunt, facie versus Dominum, et corpore in coelo.

Footnotes:

1. Quod Prima et antiquissima Ecclesia in hac Tellure fuerit Ecclesia coelestis, quae omnium primaria, de qua, Arcana Coelestia 607, 895, 920, 1121, 1122, 1123, 1124, 2896, 4493, 8891, 9942, 10545. Quod Ecclesia coelestis dicatur, in qua principale est amor in Dominum, Ecclesia autem spiritualis in qua principale est charitas erga proximum et fides, Arcana Coelestia 3691, 6435, 9468, 9680, 9683, 9780.

  
/ 178  
  

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #9683

Study this Passage

  
/ 10837  
  

9683. ‘Et pones mensam ab extra velum’: quod significet influxum per caelestia quae amoris, constat ex significatione ‘mensae’ super qua panes facierum, quod sit receptaculum caelestium, de qua n. 9527, 9545, et ex significatione ‘extra velum’ quod sit extra medium uniens, per quod influxus mediatus, per ‘velum’ enim 1 significatur medium uniens, n. 9670; et quia mensa illa pone velum erat, ideo significatur influxus per caelestia, quae intimi caeli, quae sunt bona amoris; quod ille influxus sit a Domino mediatus per caelum intimum, et immediatus ab Ipso, constare potest a locis supra n. 9682 ad fin. citatis. Cum omni bono quod facit vitam caelestem, ita vitam aeternam, apud hominem et apud angelum, ita se habet: intimum boni est Ipse Dominus, proinde bonum amoris quod immediate ab Ipso; proxime succedens est bonum amoris mutui, dein bonum charitatis erga proximum, tandem bonum fidei; hic ordo successivus est bonorum ab intimo; inde constare potest quomodo se habet cum influxu immediato et mediato 2 ; in genere, quantum bonum succedens in ordine seu exterius in se habet bonum interius, tantum est bonum, nam tantum propius est Ipsi Domino, Qui est bonum intimum 3 , ut dictum est; sed dispositio et ordinatio bonorum interiorum in exterioribus successiva 4 variatur in omnibus et singulis subjectis secundum receptionem, et receptio secundum vitam cujusvis spiritualem et moralem in mundo, nam vita 5 in mundo manet unumquemvis in aeternum.

[2] Influxus Domini est quoque immediatus apud unumquemvis, nam absque immediato influxu mediatus nihil efficit; immediatus influxus recipitur 6 secundum ordinem, in quo homo seu angelus est, ita secundum Divinum Verum quod a Divino, hoc enim 7 est ordo, n. 1728, 1919, 8 2447, 4839, 5703, 7995, 8512, 8513, 8700, 8988; ipse ordo itaque apud hominem est ut vivat 9 in bono quod a Domino, quod est ut vivat 10 a Domino; hic influxus continuus est, et 11 adjunctus omnibus et singulis voluntatis hominis, et 12 illa dirigit quantum potest ad ordinem; voluntas enim propria hominis continue abducit reum ab ordinem; se habet hoc sicut cum voluntariis et involuntariis apud hominem; voluntaria ejus continue abducunt ab ordine, sed involuntaria continue reducunt ad ordinem; inde est quod motus cordis, qui est involuntarius, plane exemptus sit a voluntate hominis, similiter actio cerebelli, et quod cordis motus ac cerebelli vires 13 regant voluntaria, ne haec extra limites ruant, et ante tempus exstinguant vitam corporis; propterea 14 principia agentia ex utrisque, nempe tam ex involuntariis quam ex voluntariis in toto corpore conjuncta incedunt. Haec dicta sunt ut illustretur aliquo modo idea de influxu immediato et mediato 15 caelestium amoris et spiritualium fidei a Domino, etiam involuntaria apud hominem correspondent caelestibus quae amoris, et spiritualibus quae fidei.

Footnotes:

1. nam per velum

2. intimum in illo est Ipse Dominus, proinde bonum amoris ab Ipso, et inde bonum amoris in Ipsum, sive dicas Dominum, sive dicas bonum amoris ab Ipso, idem est, nam Dominusest Ipse Divinus amor, et omne bonum est amoris, bonum coeli intimi est internum et externum, ejus internum est bonum amoris in Dominum, externum est bonum amoris mutui, hoc bonum est amoris boni quod a Domino; bonum quod in coelo medio est bonum charitatis erga proximum, bonum charitatis est bonum fidei; quomodo se habet cum influxu mediato, inde constare potest

3. intimum enim boni est Dominus

4. successive

5. The Manuscript inserts cujusvis.

6. se habet

7. nam Divinum a Domino procedens

8. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

9. The Manuscript inserts homo.

10. ita ut vivatur

11. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

12. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

13. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

14. ob illam causam

15. The Manuscript inserts suum.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.