From Swedenborg's Works

 

De Telluribus in Mundo Nostro Solari #85

Study this Passage

  
/ 178  
  

85. DE TELLURE SEU PLANETA MARTIS, DEQUE EJUS SPIRITIBUS et INCOLIS

Spiritus Martis sunt inter Spiritus, qui ex telluribus Mundi hujus Solis sunt, omnium optimi, sunt enim quoad plurem partem ut coelestes homines, non absimiles illis qui ab Antiquissima Ecclesia in hac Tellure fuerunt. 1 Quando repraesentantur quales sunt, repraesentantur facie in coelo et corpore in mundo spirituum; et qui eorum angeli sunt, facie versus Dominum, et corpore in coelo.

Footnotes:

1. Quod Prima et antiquissima Ecclesia in hac Tellure fuerit Ecclesia coelestis, quae omnium primaria, de qua, Arcana Coelestia 607, 895, 920, 1121, 1122, 1123, 1124, 2896, 4493, 8891, 9942, 10545. Quod Ecclesia coelestis dicatur, in qua principale est amor in Dominum, Ecclesia autem spiritualis in qua principale est charitas erga proximum et fides, Arcana Coelestia 3691, 6435, 9468, 9680, 9683, 9780.

  
/ 178  
  

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #607

Study this Passage

  
/ 10837  
  

607. Sed qualis illa Ecclesia fuit, in sequentibus describitur; ut hic sistatur idea ejus, breviter dicendum: Antiquissima, ut dictum, caelestis fuit, haec autem facta spiritualis: Antiquissima perceptionem boni et veri habuit; haec seu Antiqua non perceptionem, sed loco ejus aliud quoddam dictamen quod vocari potest conscientia.

[2] Sed quod orbi adhuc ignotum est et forte incredibile; Antiquissimae Ecclesiae homo respirationem habuit internam, nec externam nisi tacitam; quare nec ita per voces sicut postea et hodie locuti sunt, sed per ideas, sicut angeli; quas exprimere potuerunt per innumeras mutationes vultus et faciei, imprimis per labiorum, in quibus innumerabiles muscularium fibrarum hodie non extricatarum series sunt: per quas tunc exsolutas, ita ideas sistere, significare et repraesentare potuerunt ut quae hodie debent per horae tempus sonis articulatis seu vocibus, tunc intra minutum potuerunt, et multo plenius et evidentius ad captum et intellectum praesentium quam usquam potest vocibus et vocum combinatarum seriebus; hoc forte incredibile est sed usque verum. Sunt etiam plures alii qui non ex hac tellure, qui similiter locuti et hodie loquuntur, de quibus, ex Divina Domini Misericordia, in sequentibus.

[3] Respiratio illa interna qualis fuit et quomodo temporis successu mutata est, etiam scire datum; et quia talem respirationem habuerunt qualem angeli qui similiter respirant; in profundis cogitationis ideis fuerunt, et perceptionem potuerunt habere talem quae describi nequit; quare si describeretur qualis fasset, quia non caperetur, etiam nec crederetur. Sed in posteris eorum respiratio illa interna paullatim evanescebat; et apud eos qui diris persuasionibus et phantasiis occupati, talis facta ut nullam cogitationis ideam sistere amplius potuissent nisi deformissimam; cujus effectus fuit ut non supervivere possent, quare omnes illi exstincti sunt.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.