From Swedenborg's Works

 

De Telluribus in Mundo Nostro Solari #85

Study this Passage

  
/ 178  
  

85. DE TELLURE SEU PLANETA MARTIS, DEQUE EJUS SPIRITIBUS et INCOLIS

Spiritus Martis sunt inter Spiritus, qui ex telluribus Mundi hujus Solis sunt, omnium optimi, sunt enim quoad plurem partem ut coelestes homines, non absimiles illis qui ab Antiquissima Ecclesia in hac Tellure fuerunt. 1 Quando repraesentantur quales sunt, repraesentantur facie in coelo et corpore in mundo spirituum; et qui eorum angeli sunt, facie versus Dominum, et corpore in coelo.

Footnotes:

1. Quod Prima et antiquissima Ecclesia in hac Tellure fuerit Ecclesia coelestis, quae omnium primaria, de qua, Arcana Coelestia 607, 895, 920, 1121, 1122, 1123, 1124, 2896, 4493, 8891, 9942, 10545. Quod Ecclesia coelestis dicatur, in qua principale est amor in Dominum, Ecclesia autem spiritualis in qua principale est charitas erga proximum et fides, Arcana Coelestia 3691, 6435, 9468, 9680, 9683, 9780.

  
/ 178  
  

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #2896

Study this Passage

  
/ 10837  
  

2896. Verbum in Ecclesia Antiquissima quae fuit ante diluvium, non fuit Verbum scriptum, sed revelatum unicuivis qui ab Ecclesia; fuerunt enim homines caelestes, ita in perceptione boni et veri, sicut angeli, cum quibus etiam consortium habuerunt; ita Verbum habuerunt cordibus suis inscriptum; de quibus videatur, n. 597, 607, 895, 920, 1114-1125. Illi quia caelestes fuerunt, et consortium habuerunt cum angelis, omnia quae videbant et aliquo sensu capiebant, illis erant repraesentativa et significativa caelestium et spiritualium quae in regno Domini; sic ut mundana et terrestria quidem oculis viderent aut aliquo sensu caperent, sed ex illis et per illa cogitabant de caelestibus et spiritualibus; ita non aliter, loqui potuerunt cum angelis, nam quae apud angelos, caelestia et spiritualia sunt, et cum ad hominem, in talia quae apud hominem in mundo sunt, cadunt; quod singula quae in mundo, repraesentent et significent illa quae in caelis, hactenus a primo capite Geneseos huc usque ostensum est. Inde repraesentativa et significativa venerunt, quae quando communicatio cessare incepit cum angelis, collecta fuerunt ab illis qui per Hanochum intelliguntur, 1 quae quod significata sint per haec verba, Ambulavit sibi Hanoch cum Deo, et non amplius, quia sumpsit illum Deus, Gen. 5:24, videatur n. 521.

Footnotes:

1. The Manuscript inserts et in usum posteritatis conservata.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.