From Swedenborg's Works

 

De Telluribus in Mundo Nostro Solari #47

Study this Passage

  
/ 178  
  

47. Ipsa Tellus seu Planeta Jovis non quidem apparet Spiritibus et Angelis; nam nusquam aliquibus ibi apparet aliqua Tellus, sed modo spiritus et angeli qui inde sunt: qui e Planeta Jovis sunt, apparent antrorsum ad sinistrum ad aliqualem distantiam, et hoc constanter (vide supra 42), ibi quoque est Planeta; sunt spiritus cujusvis telluris juxta suam tellurem, ex causa quia ex incolis sunt, (nam omnis homo post mortem fit spiritus) et quia sic simili genio sunt, et possunt apud incolas esse, et illis inservire.

  
/ 178  
  

From Swedenborg's Works

 

De Telluribus in Mundo Nostro Solari #42

Study this Passage

  
/ 178  
  

42. Sciendum est, quod Sol mundi prorsus non appareat alicui spiritui, nec aliquid lucis inde; lux illius solis est spiritibus et angelis sicut densa caligo: sol ille solum in perceptione apud spiritus ex illo viso cum fuerunt in mundo, remanet, et sistitur illis in idea sicut caliginosum quid, et hoc a tergo ad insignem distantiam, altitudine paulo supra planum Capitis. Planetae, qui intra Solis illius mundum sunt, apparent secundum certum situm respective ad solem; Mercurius a tergo paulo versus dextrum; Planeta Veneris ad sinistrum paulo retro; Planeta Martis ad sinistrum antrorsum; Planeta Jovis similiter ad sinistrum antrorsum sed ad majorem distantiam; Planeta Saturni prorsus antrorsum ad insignem: distantiam; Luna ad sinistrum satis alte: Satellites etiam ad sinistrum respective ad suum Planetam. Talis est situs Planetarum illorum in ideis spirituum et angelorum: et quoque spiritus apparent juxta suum Planetam, extra illum. Quod autem Spiritus Mercurii in specie attinet illi non apparent ad certam plagam, nec ad certam distantiam, sed apparent nunc antrorsum, nunc sinistrorsum nunc paulo ad tergum; causa est, quia licet illis pervagari Universum ad comparandum sibi cognitiones.

  
/ 178