From Swedenborg's Works

 

De Telluribus in Mundo Nostro Solari #174

Study this Passage

  
/ 178  
  

174. Tunc loquutus sum cum Angelis, qui apud me erant, de Dominiis, quod duo genera dominii sint, unum amoris erga proximum, et alterum amoris sui; et quod dominium amoris erga proximum sit inter illos qui separati in domos, familias, et gentes habitant; at dominium amoris sui inter illos qui in societate simul habitant: inter illos qui separati in domos, familias et gentes vivunt, dominatur ille qui Pater gentis est et sub illo Patres familias, et sub his Patres cujusvis domus: Pater gentis dicitur, ex quo familiae, et ex familiis domus; sed omnes illi dominantur ex amore, sicut Patris erga liberos; docet illos quomodo vivent, benefacit illis, et quantum potest ex suo illis dat; et nusquam in animum ejus venit subjicere illos sibi ut subditos aut sicut famulos, sed amat ut obediant illi sicut filii patri suo; et quia hic amor crescit in descendendo, ut notum est, ideo Pater gentis ex interiori amore agit quam ipse pater ex quo filii proxime sunt: tale etiam dominium est in coelis, quoniam tale dominium est Domini; est enim dominium Ipsius ex divino Amore erga universum genus humanum. At dominium amoris sui, quod oppositum est dominio amoris erga proximum, incepit cum homo se abalienavit a Domino; nam quantum homo Dominum non amat et colit, tantum se amat et colit, et tantum quoque amat mundum: ex necessitate tunc, ut tuti essent, contulerunt se gentes cum familiis et domibus in unum, et iniverunt Regimina sub variis formis; quantum enim ille amor crevit, tantum increverunt omnis generis mala, sicut inimicitiae, invidiae, odia, vindictae, saevitiae, doli, contra omnes qui se opponebant; a proprio enim, in quo sunt qui in amore sui, non aliud scaturit quam malum, nam proprium hominis non est nisi quam malum, et proprium, quia malum, non recipit bonum e coelo; inde amor sui, dum est regnans, est pater omnium talium malorum: 1 et quoque ille amor talis est ut, quantum ei laxantur fraena, ruat usque tandem ut unusquisque talis dominari velit super omnes alios in universo terrarum orbe, et unusquisque velit possidere omnia aliorum bona; imo nec hoc satis est, dominari vult super universum coelum; ut constare potest ex hodierna Babylonia. Hoc nunc est dominium amoris sui, a quo tantum differt dominium amoris erga proximum, quantum Coelum ab Inferno. Sed quantumvis dominium amoris sui tale est in societatibus, seu in Regnis et Imperiis, usque tamen datur dominium amoris erga proximum etiam in illis, apud eos qui sapientes sunt ex fide et amore in Deum, hi enim amant proximum: quod hi etiam in Coelis habitent distincti in gentes, familias, et domos, tametsi in societatibus simul, sed secundum affinitates spirituales, quae sunt boni amoris et veri fidei, alibi, ex divina Domini Misericordia, dicetur.

Footnotes:

1. Quod hominis proprium, quod trahit a parentibus, non sit nisi quam densum malum, Arcana Coelestia 210, 215, 731, 874, 876, 987, 1047, 2307, 2318, 3518, 3701, 3812, 8480, 8550, 1283, 10284, 10286, 10731. Quod hominis proprium sit amare se prae Deo, et mundum prae coelo, et nihili facere proximum respective ad se, nisi modo propter se, ita semet, sic quod sit amor sui et mundi, Arcana Coelestia 694, 731, 4317, 5660. Quod ex amore sui et mundi, dum praedominantur, omnia mala, Arcana Coelestia 1307, 1308, 1321, 1594, 1691, 3413, 7255, 7376, 7480, 7488, 8318, 9335, 9348, 10038, 10742. Quae sunt contemtus aliorum, inimicitia, odium, vindicta, saevitia, dolus, Arcana Coelestia 6667, 7372, 7373, 7374, 9348, 10038, 10742: et quod ex his malis omne falsum, Arcana Coelestia 1047, 10283, 10284, 10286.

  
/ 178  
  

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #8480

Study this Passage

  
/ 10837  
  

8480. ‘Et residuum fecerunt viri ex illo usque ad mane’: quod significet abusum boni Divini, quod ex se sibi id comparare vellent, constat ex significatione ‘residuum facere usque ad mane’ quod sit sollicitum esse de boni acquisitione ex se, de qua supra n. 8478, consequenter est abusus boni Divini; abusus dicitur cum simile in ultimis existit, sed ex contraria origine; 1 ex contraria origine existit bonum, cum ab homine, non a Domino; Dominus enim est ipsum Bonum, proinde est a quo omne bonum; bonum quod ab Ipso 2 in se habet Divinum, 3 ita ab intimo ac a primo esse est bonum, at bonum quod ab homine 2 non est bonum, quia homo ex se non est nisi quam malum; inde bonum quod ab illo est in prima sua essentia malum, tametsi in externa forma apparere potest ut bonum; se habent illa sicut flores qui sunt picti super tabella 4 comparate ad flores qui nascuntur in horto; hi flores ab intimis pulchri sunt, nam quo 5 interius aperiuntur, eo pulchriores sunt, at flores in tabella picti sunt modo in externa forma pulchri, 6 et quoad internam non sunt nisi quam lutum et congeries partium terrestrium incondite jacentium; quod etiam Dominus docet cum dicit, Non Salomo in omni gloria sua indutus fuit sicut unum ex liliis agri, Matth. 6:29;

[2]. ita se habet cum bono quod ab homine, et cum bono quod a Domino 7 ; quod illa bona tantum inter se differant, homo non scire potest, 8 quia ab externis judicat; angeli autem probe percipiunt unde bonum apud 9 hominem, et inde quale est; angeli apud hominem in bono a Domino sunt et quasi habitant, 10 et in bono ab homine non 11 possunt esse, removent se ab illo quantum possunt, nam ab intimo est malum; bonum enim 12 a Domino in se habet caelum, est enim bonum illud in imagine forma caeli, ac recondit in 13 intimo suo Ipsum Dominum, nam in omni bono quod procedit a Domino est instar Ipsius, 14 ac inde instar caeli, at in bono quod ab homine est instar hominis, et quia homo ex se nihil nisi quam malum est, est instar inferni; tanta differentia est boni a Domino, et boni 15 ab homine.

[3]. Bonum a Domino est apud illos qui amant Dominum supra omnia, et proximum sicut se, at bonum ab homine est apud illos qui semet supra omnia amant, et proximum prae se contemnunt; hi sunt qui etiam curam pro crastino habent, quia fidunt sibi, illi autem sunt qui curam pro crastino non habent, quia fidunt Domino, de qua re supra n. 8478; qui fidunt Domino, 16 illi continue 17 accipiunt ab Ipso bonum, nam quicquid illis contingit, sive ut prosperum sive ut non prosperum appareat, usque est bonum, nam ut medium conducit ad felicitatem eorum aeternam; at qui fidunt sibi, illi continue sibi inducunt malum, nam quicquid illis contingit, etiamsi ut prosperum et felix appareat, usque tamen est malum, et inde ut medium conducit ad infelicitatem eorum aeternam; haec sunt quae significantur per quod ex manna nihil residuum facerent ad mane, et quod residuum vermicularet vermes et putresceret.

Footnotes:

1. The Manuscript inserts et.

2. The Manuscript inserts venit.

3. et

4. comparative

5. intimius

6. nam

7. The Manuscript inserts venit.

8. nam

9. The following word or phrase is crossed out in the Manuscript, but it does appear in the first edition.

10. at

11. sunt, sed quantum possunt se ab illo removent, nam ab intimo est malum; angeli enim in interioribus sunt, nempe ubi mens seu anima hominis

12. The Manuscript inserts quod.

13. intimis suis

14. et tandem est

15. a se

16. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

17. The Manuscript places this after Ipso.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.