From Swedenborg's Works

 

De Telluribus in Mundo Nostro Solari #174

Study this Passage

  
/ 178  
  

174. Tunc loquutus sum cum Angelis, qui apud me erant, de Dominiis, quod duo genera dominii sint, unum amoris erga proximum, et alterum amoris sui; et quod dominium amoris erga proximum sit inter illos qui separati in domos, familias, et gentes habitant; at dominium amoris sui inter illos qui in societate simul habitant: inter illos qui separati in domos, familias et gentes vivunt, dominatur ille qui Pater gentis est et sub illo Patres familias, et sub his Patres cujusvis domus: Pater gentis dicitur, ex quo familiae, et ex familiis domus; sed omnes illi dominantur ex amore, sicut Patris erga liberos; docet illos quomodo vivent, benefacit illis, et quantum potest ex suo illis dat; et nusquam in animum ejus venit subjicere illos sibi ut subditos aut sicut famulos, sed amat ut obediant illi sicut filii patri suo; et quia hic amor crescit in descendendo, ut notum est, ideo Pater gentis ex interiori amore agit quam ipse pater ex quo filii proxime sunt: tale etiam dominium est in coelis, quoniam tale dominium est Domini; est enim dominium Ipsius ex divino Amore erga universum genus humanum. At dominium amoris sui, quod oppositum est dominio amoris erga proximum, incepit cum homo se abalienavit a Domino; nam quantum homo Dominum non amat et colit, tantum se amat et colit, et tantum quoque amat mundum: ex necessitate tunc, ut tuti essent, contulerunt se gentes cum familiis et domibus in unum, et iniverunt Regimina sub variis formis; quantum enim ille amor crevit, tantum increverunt omnis generis mala, sicut inimicitiae, invidiae, odia, vindictae, saevitiae, doli, contra omnes qui se opponebant; a proprio enim, in quo sunt qui in amore sui, non aliud scaturit quam malum, nam proprium hominis non est nisi quam malum, et proprium, quia malum, non recipit bonum e coelo; inde amor sui, dum est regnans, est pater omnium talium malorum: 1 et quoque ille amor talis est ut, quantum ei laxantur fraena, ruat usque tandem ut unusquisque talis dominari velit super omnes alios in universo terrarum orbe, et unusquisque velit possidere omnia aliorum bona; imo nec hoc satis est, dominari vult super universum coelum; ut constare potest ex hodierna Babylonia. Hoc nunc est dominium amoris sui, a quo tantum differt dominium amoris erga proximum, quantum Coelum ab Inferno. Sed quantumvis dominium amoris sui tale est in societatibus, seu in Regnis et Imperiis, usque tamen datur dominium amoris erga proximum etiam in illis, apud eos qui sapientes sunt ex fide et amore in Deum, hi enim amant proximum: quod hi etiam in Coelis habitent distincti in gentes, familias, et domos, tametsi in societatibus simul, sed secundum affinitates spirituales, quae sunt boni amoris et veri fidei, alibi, ex divina Domini Misericordia, dicetur.

Footnotes:

1. Quod hominis proprium, quod trahit a parentibus, non sit nisi quam densum malum, Arcana Coelestia 210, 215, 731, 874, 876, 987, 1047, 2307, 2318, 3518, 3701, 3812, 8480, 8550, 1283, 10284, 10286, 10731. Quod hominis proprium sit amare se prae Deo, et mundum prae coelo, et nihili facere proximum respective ad se, nisi modo propter se, ita semet, sic quod sit amor sui et mundi, Arcana Coelestia 694, 731, 4317, 5660. Quod ex amore sui et mundi, dum praedominantur, omnia mala, Arcana Coelestia 1307, 1308, 1321, 1594, 1691, 3413, 7255, 7376, 7480, 7488, 8318, 9335, 9348, 10038, 10742. Quae sunt contemtus aliorum, inimicitia, odium, vindicta, saevitia, dolus, Arcana Coelestia 6667, 7372, 7373, 7374, 9348, 10038, 10742: et quod ex his malis omne falsum, Arcana Coelestia 1047, 10283, 10284, 10286.

  
/ 178  
  

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #10731

Study this Passage

  
/ 10837  
  

10731. ‘Omnis faciens in illo opus morietur’: quod significet mortem spiritualem illis qui ducuntur a 1 se et suis amoribus, et non a Domino, constat ex significatione ‘operum die sabbati’ quod sit duci a semet et 2 suis amoribus, et non a Domino, de qua n. 8495, 10360, 10362, x10364, et ex significatione ‘mori’ quod sit damnatio seu mors 3 spiritualis, de qua n. 6119, 9008. 4 Qui ducuntur a semet et a suis amoribus, illi non credunt in Dominum, nam credere in Dominum est ab Ipso et non a semet; inde est quod etiam illi nihili faciant unionem Humani Ipsius cum ipso Divino, et quoque nihili faciunt regenerationem a Domino, et ita quoque nihili faciunt vera Ecclesiae; dicunt enim in se, Quid talia aut quid refert si sciamus illa? immo si cogitemus illa et desideremus illa, annon usque vivimus sicut alii, quae differentia? quod ita cogitent, est quia ex vita mundi et non ex vita caeli cogitant; vita caeli est illis ignotum quid, et nemo ex ignoto cogitare potest; quapropter qui tales sunt non salvari possunt, nam non caelum in se habent, ideo nec in caelo possunt esse, non 5 concordant interiora eorum, nam nisi haec ad imaginem caeli a Domino disposita fuerint, nulla cum caelo conjunctio est; tales sunt qui negant universalia illa; hic status hominis est qui significatur per ‘opera die sabbati’, et mors eorum spiritualis per mortem eorum naturalem.

Footnotes:

1. semet

2. The Manuscript inserts a.

3. spiritualibus

4. a semet et a suis amoribus duci est non credere in Dominum, ita nihili facere unionem Humani Ipsius cum Ipso Divino, et quoque nihili facere regenerationem aDomino, itaquoque nihili facere vera Ecclesiae, qui tales sunt non possunt salvari, negant enim universalia, et qui illa negant, nihil a Domino recipere possunt, omnis enim influxus Divinus apud tales illico rejicitur, vel suffocatur, vel pervertitur, inde illis nulla vita coeli potest infundi; talis status hominis

5. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.