From Swedenborg's Works

 

De Telluribus in Mundo Nostro Solari #170

Study this Passage

  
/ 178  
  

170. Hi Spiritus, cum quibus nunc loquutus sum, erant a parte septentrionali suae Telluris: dein perductus sum ad alios, qui erant a parte occidentali; hi quoque volentes explorare quinam essem et qualis, statim dicebant, quod apud me nihil nisi quam malum esset; cogitabant quod sic deterrerer a proprius accedendo; apperceptum, quod ita ad omnes, qui adveniunt, primum dicant: sed respondere dabatur, quod sciam bene quod ita sit, et quod apud illos similiter nihil nisi quam malum sit, ex causa quia omnis nascitur in malum, et ideo quicquid ab homine, spiritu, et angelo ut a suo seu proprio venit, non est nisi quam malum, quoniam omne bonum, quod apud unumquemvis, est a Domino: inde appercipiebant, quod in veritate essem, et admittebar ad loquendum cum illis: tunc ostendebant mihi suam ideam de malo apud hominem, et de bono a Domino, quomodo ab invicem separantur; ponebant unum juxta alterum, poene ut contigua, sed usque distincta, at quasi vincta ineffabili modo, ita ut bonum duceret malum et fraenaret illud, ut non liceret ei agere ex lubitu, et quod bonum sic flecteret malum, quo vellet, praeterquam quod malum id resciret: ita sistebant dominium boni super malum, et simul statum liberum. Deinde interrogabant, quomodo Dominus apparet apud Angelos e nostra Tellure; dicebam quod appareat in Sole ut Homo, circumdatus ibi Igneo solari, ex quo est omnis Lux angelis in Coelis, et quod Calor qui procedit inde sit divinum Bonum, et quod Lux quae inde sit divinum Verum, utrumque ex divino Amore, qui est Igneum apparens circum Dominum in illo Sole: sed quod Sol ille modo Angelis in Coelo appareat, et non spiritibus qui infra sunt, quoniam hi remotiores sunt a receptione boni amoris et veri fidei, quam angeli qui in coelis (vide supra 40). Quod quaesiverint de Domino, et de Ipsius apparentia coram Angelis a nostra Tellure, dabatur illis, quoniam tunc placuit Domino se praesentem sistere apud illos, ac in ordinem redigere illa quae ex spiritibus malis ibi deturbata sunt, de quibus conquesti sunt; ut haec viderem, causa etiam erat quod illuc perductus sim.

  
/ 178  
  

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #784

Study this Passage

  
/ 10837  
  

784. Quod ‘clausit Jehovah post illum’ significent quod amplius non communicationem haberet homo cum caelo, qualem caelesti Ecclesiae homo, ita se res habet: Antiquissimae Ecclesiae status fuit quod communicationem internam habuerint cum caelo, ita per caelum cum Domino; in amore in Dominum fuerunt; qui in amore in Dominum, illi sunt sicut angeli, modo cum differentia quod corpore induti; interiora illorum aperta fuerunt et patuerunt usque a Domino at Ecclesia haec nova aliter; non in amore in Dominum fuit, sed in fide et per fidem in charitate erga proximum; ii non internam, sicut antiquissimi, communicationem habere possunt, sed externam; sed qualis communicatio haec et illa sit, prolixum foret dicere: unusquisque homo communicationem habet, etiam impii per angelos apud eos, sed cum differentia quoad gradus, quod propius vel remotius; alioquin homo non posset esse: gradus communicationis sunt indefiniti; spiritualis homo nusquam talem communicationem habere potes qualem caelestis homo, ex causa quia Dominus in amore est, non ita in fide; hoc nunc est quod significat, quod ‘Jehovah clauserit post illum’.

[2] Post illa tempora nec usquam apertum fuit caelum sicut Antiquissimae Ecclesiae homini; postea quidem plures locuti sunt cum spiritibus et angelis, sicut Moses, Aharon, et alii, sed prorsus alio modo, de quo, ex Divina Domini Misericordia, in sequentibus. Causa quod clausum sit caelum, arcanissima est, tum quod hodie clausum sit ita ut homo ne quidem sciat quod spiritus sint, minus quod angeli apud eum, et quod putet se prorsus solum esse cum absque sociis in mundo, et cum apud se cogitat; cum tamen in consortio spirituum est continue, qui tam probe animadvertunt et percipiunt quid homo cogitat et quid intendit et machinatur, tam probe et aperte sicut existeret coram omnibus in mundo; hoc nescit prorsus homo, ita clausum est ei caelum; cum tamen verissimum est: causa est, nisi clausum fuisset ita apud eum caelum, cum in nulla fide est, minus in veritate fidei, et adhuc minus in charitate, quod ei periculosissimum foret. Hoc significatum etiam est per

‘Quod Jehovah Deus ejecerit hominem, et habitare fecerit ab oriente ad hortum Edenis cherubos, et flammam gladii vertentis se ad custodiendum viam arboris vitarum’, prius, cap. iii vers. 24;

videantur etiam quae n. 301-303.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.